Page images
PDF
EPUB

e at in vulgata lectione nihil est venustatis.

In fine Dramatis

recte edetur, ut mones, et ego quoque olim Ti yàp μaðóvơ ὑβρίζετόν γ' εἰς τοὺς θεούς: quinetiam ordo versuum recte permutabitur: at lectio illa codicis Vaticani a mala manu est, et ab audacissimo interpolatore.

Tria opinor, restant ex tuis Quæsitis, quæ, ne intacta præteream, sic habe :

paotavovs Leogora recte aves interpretaris; non equos, quod Grammaticorum veterum commentum erat. Illud vero in scholiis p.72. φθάσαντι δὲ αὐτῷ λέλεκται ἐν Εἰρήνη, equidem nihil certi habeo; et una tecum ampliandum esse censeo: nisi forte quod jam nunc mihi succurrit tú aliquid esse censueris. Poteris enim sic, φράσις δὲ αὐτὴ λέλεκται ἐν Εἰρήνῃ hoc est, Eadem phrasis habetur in fabula Pace. Ut enim hic est, Ἦλθες δὲ κατὰ τί; ita illic p. 440. Ηκεις δὲ κατὰ τί. Denique quod p. 74. in Scholiis habetur, Mepikois piλoσóówv λόγοις αέρα βούλεται εἶναι τὸ πᾶν, sententia, ut puto, mihi compertum est; verbum tamen quod hic latet, nunc quidem expiscari nequeo: Sensus certe hic est, perinde ac si dixisset, ἑπομένως τοῖς φιλοσόφων λόγοις αέρα &c. Secundum Philosophorum dogmata dicit esse Omne. Non enim, credo, in μερικοίς subolfacies τὸ Ερετρικοῖs, quæ secta philosophorum erat a Menedemo nomen nacta. Atque hæc hactenus.

Omiseram quid pag. 105, quod hic extra ordinem ponam,

Καὶ τῶν κρεμαθρῶν οὐ τρίβων τῶν ἐνθάδε. Atqui p. 71. corripitur ea vox, ovπì тŶs креμálρas ȧvýp; atque ita pleraque ejus generis omnia apud Nostrum. Ergo aut hic κρεμαστρών conjiciebam, aut alias, καὶ τῶν κρεμαθρῶν οὔπω τρίβων τῶν ἐνθάδε. Sed quia Suidas in Νηπύτιος vulgatam lectionem agnoscit, et secunda Toû крéμа0ра (apud Epicos saltem) ambigua est, ideo tunc tacui. Nunc autem ubi Pollucem in manus cepissem, video eum lib. Xo кpéμaoтpav citare ex Aristoph. Nubibus; ut quin ita hic legendum sit, nihil est quod nunc dubitem.

Et nunc tandem manum de tabula. Unum duntaxat monendum adhuc restat; curandum nempe, ut in textu тò v finale semper apponatur ubi syllaba longa est; quod in editis plerumque abesse solet, et crucem figit studiosis, qui metra Comica scire cupiunt: ut p. 63.

ἀλλ ̓ ἵππερόν μου κατέχεε τῶν χρημάτων.

edatur KaTeXeev; atque ita in aliis plus sexcentis. Hoc si omittis, et præterea, si quæ extra omne dubium sunt posita in textu exhibere negligis, ad notas tandem detrusa (quod a superstitiosis quibusdam et ignavis fieri amat) nihil profecto agis, sed operam oleumque perdis. Denique hoc oro te atque obsecro (quod antea facere memini) ut si quæ ex nostris tibi usui fuerint, ea in notis exhibeas, non meis verbis, nomine ad finem posito ut fit in notis variorum; sed tuis, narrationis σxnuari, sic emendat Bentleius &c.; et quoties castigationum rationes adjicis, non meis verbis quæ hic autooxedia(w, utaris; sed memor Epicharmi, Είμα δῶς καὶ πορφύραν, λόγοισι ποικίλλων σοφοῖς. Vale charissimum caput, et scito quæ postremum mihi mandabas, curæ mihi fore.

Brookbankius et Sikius te salutant. Saluta meo nomine
Hemsterhusium. Coll. Trin. Cantabrigiæ. Augusti 21

stilo vetere 1708.

'His scriptis, forte in manum cepi Palmerii Notas, ubi p. 103. Nubibus Σωκράτης ο Μήλιος καὶ Χαιρεφῶν, sic distinguit, Zwкрáтηs, o Mýλios, &c. ut tres hic notentur, Socrates, Diagoras, Chærephon. Perperam hæc vir optimus. Primo vis quædam fit orationi, et ambiguum erit deepáπevrov. Deinde Stephanus Byzantius in Mλos diserte affirmat Socratem hic Mýtov dici. Denique, Diagoras jam ad plures abierat, neque Socrati notus esse potuit. Postremo sensus in recepta distinctione facillimus est, Σwкpáτηs ỏ Mýλios, id est, alter Diagoras, alter Atheus.

1

(Quæ sequuntur, ipsa Bentleii manu adjecta sunt.)

Varietas Scripturæ in Eschyli Agamemnone ex Codice MS. olim Farnesiano, nunc Regio Neapolitano, signato I. E. 5.

[ocr errors]

PRIMAM hujus codicis mentionem reperi apud Petrum Victorium in Præfatione ad Eschylum his verbis: "Quod vero ad Agamemnonem pertinet: ne quicquam omitteremus quod ad ejus restitutionem faceret, quum audissemus Romæ in bibliotheca Alexandri Farnesii, summi antistitis, atque omni re, nobili ac splendido homine digna, instructissimi, Eschyli volumen inveniri, in quo hæc fabula legeretur: conferendam eam, a nobis descriptam, curavimus cuneo exemplari. in quo nobis operam suam fidelem atque eruditam præbuit Gulielmus Sirletus, ut cuncta diligenter notaret quæ aliter illic legerentur. Nos autem postea varietatibus illis diligenter ponderatis, in eam opinionem venimus ut nostrum librum non deteriorem illo putaremus: ac magnam partem eorum quæ variata in eo offenduntur, immutatam ab aliquo crederemus, qui in suos quosdam versus restituere chori cantus voluerit. sæpe enim addita aut dempta illic quædam cognovimus, quæ consilium ipsius adjuvarent." Hactenus Victorius. Codex, de quo loquitur, cum reliqua Farnesiorum libraria supellectile nunc Neapoli exstat in Regio Museo, ubi paucos dies anno superiori in eo inspiciendo consumsi. Paschalis Baffius apud Harlesium Nova Bibliothecæ Græcæ Fabricianæ T. V. p. 776. ita eum describit: 33. Eschyli Προμηθεὺς δεσμώτης, ἑπτὰ ἐπὶ θήβας, Πέρσαι, Αγαμέμνων, Ευμενίδες, cum glossis interlinearibus, et scholiis margin. antiquis, Thoma Magistri, et Demetrii Triclinii. Quum scholiis Triclinii fere perpetuo præfigatur ŋuérepa, et initio Aŋμητρίου τοῦ Τρικλινίου, codex hic bombycinus aut αυτόγραφος est, aut ex avroypape descriptus: certe sæculi est XIV. ad finem vergentis, quo tempore Triclinius floruit. Eadem quæ Baffio, cujus Catalogum nondum videram, mihi quoque in mentem venit suspicio codicem scilicet ipsius Triclinii manu exaratum esse. Est enim nitide et emendate scriptus, ut eruditum librarium agnoscas. Bene conservatus est, præter prima Promethei folia, quæ tinearum morsibus et humiditate fere consumta sunt. Licet Eschylum non nisi e recensione Triclinii nobis exhibeat, VOL. II. No. 7. 3 N

immerito tamen neglectus est a Victoria, qui tam in Agamemnone quam in aliis fabulis multas lectiones vulgatis meliores ex eo proferre potuisset. Quarum unam atque alteram apponam. In Prometheo vulgo legimus v. 886. Η σοφός, ἡ σοφὸς ἦν, | ὃς πρῶτος ἐν γνώμα τόδ' ἐβάστασε, κ. τ. λ. Rectius Triclinius : Ἡ σοφὸς, ἢ σοφὸς, ὃς πρῶτος τόδ' ἐβάστασε, κ. τ. λ. Tacite quidem delevit ἦν: de ἐν γνώμα vero hæc monuit : περισσὸν ἦν ἐνταῦθα τὸ ἐν γνώμᾳ. ἦν γὰρ, ὃς πρῶτος ἐν γνώμᾳ. διὸ ἐξεβλήθη παρ' ἐμοῦ. ὅμοιον γὰρ χρὴ εἶναι τὸ κώλον τῷ τῆς ἀντιστρόφου. Conjecturam vides non longe diversam ab ea, quam dedit Monkius Censuræ Trimestris, T. V. p. 226. Rectius tamen Monkius: ὃς γνώμα τόν ἐβάστασε. Alterum sagacitatis exemplum dedit Triclinius ad Theb. 390. Verba οὐκέτ ̓ ἐπὶ φιλίᾳ, ἀλλ ̓ ἐπὶ φόνῳ διεκρίθητε, quibus nihil est in antistropho quod respondeat, Stanleio aliisque auctoribus tandem delevit Blomfieldius. Delenda vidit eliam Triclinius, cujus verba sunt: περισσὸν ἦν ἐνταῦθα τὸ οὐκέτ ̓ ἐπὶ φιλίᾳ ἀλλ ̓ ἐπὶ φόνῳ διεκρίθητε, καὶ ἄμετρον καὶ κοινόλεκτον. διὸ καὶ ἐξεβλήθη παρ' ἐμοῦ. Multæ sunt ejus

Secundam hujus carminis stropham nondum recte constitutam vidi. Incipit 7. 894.

Δι' ευωνύμων τετυμμένοι.
Τετυμμένοι δήθ', όμο-

σπλάγχνων τε πλευρωμάτων.

Αἱ αἱ δαιμόνιοι,

αἱ αἱ δ ̓ ἀντιφόνων

* θανάτων ἀραί.

Διανταίαν λέγεις δόμοισι καὶ

σώμασιν πεπλαγμένους,

ἀναυδάτῳ μένει,

ἀραίω τ ̓ ἐκ πατρὸς

διχόφρονι πότμῳ.

Sequitur antistrophus v. 906.

Διήκει δὲ καὶ πόλιν στόνος.

στένουσι πύργοι, στένει

πέδον φίλανδρον, μένει

κτέανά τ' ἐπιγόνοις,

δ ̓ ὧν αἰνομόροις,

δι

εν

conjecturæ his non deteriores: multæ quoque similes illis, quas apud Sophoclem toties exagitat Brunckius. Ne longus sim, uno exemplo contentus ero. Quum in libris plerisque nullo sensu legeretur Pron. 6. αδαμαντίναις πέδησιν ἐν ἀρρή Ktois métpais, neque exortus esset Stephanus aliquis, qui veram scripturam, ἀδαμαντίνων δεσμῶν ἐν ἀῤῥήκτοις πέδαις, apud Aristophanis interpretem exstare moneret, Triclinius ex ingenio hunc senarium Æschylo obtrusit: ἀδαμαντίναις πέδαισιν ἀρPÝKTOIS λéyw. Non obstant, mea quidem sententia, sexcentæ hujusmodi conjecturæ, quo minus dignissimus sit codex Farnesianus, quem suis oculis, si ullo modo fieri possit, usurpent Blomfieldius et Hermannus, aut quisquis alius in Æschylo denuo recensendo laborat, Ægre enim Neapoli, ubi jacent hæ literæ, repertum iri credo, qui codicis conferendi laborem et libenter suscipiat, et accurate conficiat. Mihi quidem etsi non defuit voluntas, defuit tamen tempus, utpote aliis negotiis impedito. Scholia Triclinii et aliorum vix inspicere potui, neque ipsa poëtæ verba nisi in duabus fabulis excussi. In Agamemnone Triclinianam recensionem cum Blomfieldiana contuli, ita tamen ut non solum duorum librorum dissensionem, verum etiam in locis quamplurimis eorum consensum enotarem. Exemplo sint ἄγκαθεν ν. 3. νυκτέρων v. 4. Ita quidem tam Triclinius quam Blomfieldius. Hæc igitur silentio præterissem, nisi ex annota tione Blomfieldii didicissem, in Aldina editione, cujus inspiciendæ eo tempore copiam non habebam, legi eykalev et νεκτέρων.

P. E.

δι' ὧν νεῖκος ἔβα,
καὶ θανάτου τέλος.
ἐμοιράσαντο δ ̓ ὀξυκάρδιοι

κτήμαθ', ὥστ ̓ ἴσον λαχεῖν.

διαλλακτῆρι δ' οὐκ

ἀμεμφία φίλοις,

οὐδ ̓ ἐπίχαρις "Αρης.

Ne sic quidem omnino recte, sed rectius quam vulgo.

« PreviousContinue »