Page images
PDF
EPUB

ut sit vvv breve encliticum; non vûv nunc. dedit versus isti bini sunt inter se similes. quid de illo fiet,

:

χρὴ γὰρ ἐπίθαυμάζειν τι τὸν διδάσκαλον. Neque enim vel Suidæ vel Eustathio fidem habere possum, qui ἐπιθαυμάζειν exponunt μισθοῖς τιμᾷν. Hæc interpretatio ex vi sententiæ enata est, non quod apud quemquam alium ἐπιθαυμάζειν eo sensu positum invenerint. Equidem non video quibus fidiculis ex vi verbi extorquere hoc possint. Quæ apud σχολιαστὴν hic habes, Florentinis debentur: Aldus ea non agnoscit. Mihi hic aquam hærere fateor. Si ut in nova Comoedia fit, Strepsiades ad Spectatores conversus hæc diceret, Socrate non audiente; tum suspicarer auctorem dedisse χρὴ γὰρ πιθηκίζειν τι τὸν διδάσκαλον vel χρὴ γὰρ ὑποθωπεύειν τι τὸν διδάσκαλον.

Scis enim πιθηκίζειν et ὑποθωπεύειν Aristophanis verba esse, pro nunusculo delinire. Sed non memini hanc artis δεινότητα in vetere comoedia obtinuisse. An legendum ut Socrates audiverit, ἐπιψωμίζειν dare quod comedat? Farinæ enim sacculum 'tum Socrati donat. Non est otium ut fugitivum illud quodcunque est diutius nunc investigem: aut tu, aut ipse fortassis posthac inveniam. Pag. 116. Αὐτοὶ καὶ τἀρχεῖα καὶ τόκοι τόκων. Edendum erit τάρχαῖα. Etsi enim Suidas in τῷ κλάετε habet τἀρχεῖα, at alibi in sua serie (quod multo majus est) Αρχαία agnoscit. Idem in versu sequente έργάσαισθε præfert, non ἐργάσησθε, parvi interest. Eadem pagina sic nunc habetur - καὶ δοκεῖν Ἀδικοῦντ ̓ ἀδικεῖσθαι, καὶ κακουργοῦντ ̓ οἶδ' ὅτι.

At aut nihil video, aut ipsa nive frigidius est illud κακουργοῦντ ̓ οἶδ' ὅτι. Quid enim sententiæ confert? ubi antitheton? non crescit sententia, sed languet et labascit. Vix mihi tempero, quin sic ab auctore datum pronuntiem.—καὶ δοκεῖν Αδικοῦντ ̓ ἀδικεῖσθαι, καὶ κακουργοῦντ ̓ εὐποιεῖν. Certe aut ita scripsit Aristophanes, aut dormitavit: etsi et Suidas in verbo Τί λέγεις illud οἶδ' ὅτι jam olim agnoverit. Pag. 117, Sic legitur,

Et sic Aldus Pag. vero 115.

Ἵνα δὴ τί τὴν ἕνην προσέθηκεν· Ἵν ̓ ὦ μέλε. Numerosius repone προσέθηχ. Pag. 117. ἀμφορεῖς νενασμένοι: Quæris an sic scribendum sit, an ut Suidas bis et MSS.

Vat. νενησμένοι. . Equidem priorem lectionem haud libenter admiserit: neque enim νενασμένος est plenus, ut vas plenum dicitur, sed pressus, onustus. Et quid hoc ad amphoram? Quod si maxime νενασμένος esset πεπληρωμένος, tamen abhorret a sententia loci Amphora enim tum cum plena est, utilissima est; neque inde metaphoram trahi commode potest ad contumeliam designandam. At contra ubi semel inanes sunt vel fractæ, tum demum inter rejectanea, et concumulantur in loco quodam abdito; et vel integræ mucescunt et putescunt. Placet igitur τὸ νενησμένοι, vel potius ut Suidas, Xenophon, ut Hesychius, νενημένοι. Pag. 118. Ἀπερυθριάσαι μᾶλλον, ἢ σχεῖν πράγματα. Pro quibus Suidas in Απερ: sic videtur legisse, —ἀλλὰ κρεῖττον ἦν εὐθὺς τότε ̓Απερυθριάσ ̓, ἢ χρήσαντά με σχεῖν πράγματα. Sed non sequor. Sequente vero versu, quid opus est dactylo isto σὕνεκα, quamvis et Suidas habet in Κλητεύειν; certe expeditior incedit versus, si legis, Οτε τῶν ἐμαυτοῦ γ ̓ ἕνεκα νυνὶ χρημάτων. Ibidem cave tibi a turpi errato Genevensium, ex Basileensi traducto

*

Καὶ ταῦτ ̓ ἐθελήσεις ἀπομόσαιμι τοὺς θεούς:

recte enim Aldus ἀπομόσαι μοι. Pag. 119. vere a viris doctis personæ collocatæ sunt, ΔΑ. Καὶ Ζεὺς γελοῖος ὀμνύμενος ; ΣΤ. τοῖς εἰδόσιν, nisi quod adhuc restat erratum, ut opinor. Sic enim lego

;

Καὶ Ζεὺς γελοῖος ὀμνυμένοις; τοῖς εἰδόσιν. Ibidem ridicule legitur. Τί σοι δοκεῖ δράσειν ; Αποδώσειν σοι δοκεῖ : tu excude ἀποδώσειν μοι δοκεῖ; hoc est, δοκεῖ μοι; nou, ἀποδώσειν σοι, Nisi forte, quia et σχολ. agnoscit σοι, jocum hic captaverit ille Testis, quasi dixerit, tibi quidem videtur redditurus, mihi nihil minus. Sic Βατράχοις p. 154. Η μὴν κόβαλά γ ̓ ἐστὶν ὡς καὶ σοὶ δοκεῖ.

Ibidem Οὐκ ἄρ ̓ ἀποδώσεις; at Suidas etiam in sua serie v. οὐκ ἂν &c. six exhibet, Οὐκ ἂν ἀποδοίης; οὐχ ὅσον γέ μ' εἰδέναι. Repetere verba est hominis irati. Pag. 121, nou intelligo illud,

Οὐκ ἀποδιώξεις σαυτὸν ἐκ τῆς οἰκίας ; Quomodo enim ipse se ἀποδιώκοι? duo sint necesse est. Ego vix dubito sic scripsisse Aristophanem: Οὐκ ἀπολιβάξεις αὐτόθ ̓ ἐκ τῆς οἰκίας; ut in Avibus p. 425. Οὐκ ἀπολιβάξεις

ὦ κάκιστ ̓ ἀπολούμενος; Scis quid Suidas, Hesychius, alii de hoc verbo commententur. Pag. eadem, de ἄξεις ἐπιαλῶ nescio quid dicam, præterquam et tuam et varias Scholiastæ cum lectiones tum interpretationes sine dubio falsas esse. Mihi autem nihil nunc succurrit. Latet, opinor, phrasis aliqua add aurigationem pertinens; quam tu investiga. Nisi fortassis hoc arrideat —αΐξεις ; ἐπαλιῶ κεντῶν ὑπὸ τὸν πρωκτόν σε τὸν σειραφόρον. hoc est an excurres? ego te in hippodromum adigam, &c. ἀλίσαι et ἐξαλίσαι vide in σχολ. et Polluce. Pag. 122. Γνώμας τ ̓ ἐναντίας λέγειν, dele τ' cum Scaligero; ordo est, δεινὸν λέγειν γνώμας, &c. Pag. eadem, Stropha respondet Antistrophæ p. 124, et numeris notandi erunt versus. Sed illud

+

λῆμ ̓ ἐστι τἀνθρώπου non convenit cum pari suo Ἀλλ ̓ οὐδ ̓ ἐρεβίνθου. Ergo repone sine dubio,

Λῆμ ̓ ἐστι τὸ τἀνδρός, i. e. λῆμα τὸ τοῦ ἀνδρός. Pag. 123 illud vitiose editum est Οὐ γὰρ τότ ̓ εὐθὺς χρῆν σε γ ̓ ἄρα τύπτεσθαι καὶ πατεῖσθαι. Spondæus enim locum Trochæi invasit; nisi forte quis cum Gronovio et Jensio stolide contenderit diphthongos a et o etiam ante consonantem corripi posse. Sed tu melius sapis; lege igitur verbis inversis Ov yap τότ ̓ εὐθὺς χρῆν σε τύπτεσθαί γε καὶ πατεῖσθαι ; vel τύπτεσθαί τε. Scaliger correxerat τύπτε καὶ πατεῖσθαι. qualis

audacia!

Ibidem ψόφου πλέων, ἀνύστατον: Lege ἀττικῶς, ἀξύστατον : et sic Suidas in sua serie.

Pag. 124 recte judicas, auctoribus Suida et MSS. tuis, ήρειδόμεσθ' edendum esse, non ἐριζόμεσθ'. Illud enim et figuratius est, et alias Aristophani usitatum. Quod autem ex iisdem producis ad hiatum supplendum,

Σὸν ἔργον, ὦ καινῶν ἐπῶν κινητὰ καὶ μοχλευτά,

in eo correctorum agnosco ingenium, non veterum exemplarium fidem unde et haud temere colligo codices tuos non diu ante Typographiæ initia conscriptos esse. Quid enim ἐπῶν? versum quidem sustentat, sententiam vero labefactat. en enim hic carmina significarent, quod a mente auctoris prorsus alienum.

Quare probo, atque adeo fidenter assero veterem meam conjecturam, qua sic olim versum suppleveram,

Ita

Σὸν ἔργον, ὦ καινῶν λόγων κινητὰ καὶ μοχλευτά. Dogmata intelligit sive rationes; non utique versiculos. p.81. θηρατὰ λόγων φιλομούσων: et quoties alibi in hoc ipso dramate! Ibidem nunc legimus,

̓Εγὼ γὰρ, ὅτε μὲν ἱππικῇ μόνῃ τὸν νοῦν προσεῖχον ubi spondæus locum Iambi occupat verte igitur verba, cum ob versum, tum ob constructionis elegantiam,

̓Εγὼ γὰρ ὅτε μὲν ἱππικῇ τὸν νοῦν μόνῃ προσεῖχον. Pag. eadem,

τύπτειν τ ̓ ἐπειδήπερ τοῦτ ̓ ἐστ ̓ εὐνοεῖν τὸ τύπτειν quod manifeste vitiosum, syllaba enim deficit. Aut lege έπει δήπερ γε τοῦτ ̓ ἐστ ̓, aut ἐπειδήπερ τόδ ̓ ἐστὶν; mirabor si codices tui MSS. in vulgata lectione consenserint, et tamen tu siles. Ibidem

Κλᾴουσι παῖδες πατέρα δ ̓ οὐ κλάειν δοκεῖς; ΣΤ. τιή δή; Et hic vix crediderim postrema illa τιή δή in MSS. tuis comparere. Nam a Florentinis sunt; neque Aldus neque Scholiastes agnoscit; qui contra, non Trochaïcum ut cæteros, sed Trimetrum lambicum esse versum hunc diserte narrat. Lege ergo, Personarum signis sublatis,

Κλᾴουσι παῖδες, πατέρα δ ̓ οὐ κλάειν δοκεῖς;
φήσεις νομίζεσθαι, &c.

Porro Iambum inter Trochæos poscit, quod notissimi apud
Euripidem versus parodia esset

χαίρεις ὁρῶν φῶς, πατέρα δ ̓ οὐ χαίρειν δοκεῖς ;

Pag. 125. Εἰκὸς δε μάλιστα τοὺς γέροντας ἢ τοὺς νέους τι κλάειν: miror hunc quoque tibi intactum esse; et versu bis claudicante, et dictione soloecissante: lege ut utrique vitio medicina fiat,

Εἰκὸς δὲ μᾶλλον τοὺς γέροντας ἢ νέους τι κλάειν. Iterum ibidem, Ως τοὺς πατέρας ἀμύνεται, καίτοι διαφέρουσ οὐδέν. Hic Anapastus est in loco penultimo pro tribracho vel trochæo, quos solos admittit metri lex. Lege igitur

—καίτοι διέφερον οὐδὲν

̔Ημῶν ἐκεῖνοι·

Agnoscis, opinor, præter metri concinnitatem, etiam elegantiam dictionis. Præterita hujusmodi habere solent vim præsentis et quasi perpetui quidem temporis. Pleni sunt exemplorum et Græci et Latini ; sed et etiam πεζογράφοι. Eadem pagina,

sic habent editiones:

Πῶς δὴ ; δίδαξον γὰρ τί δή μ' ἐκ τούτων ἐπωφελήσεις Versus mendi est manifestus; quem tu ex MSto Vaticano sic is emendatum, ἐκ τούτων ὠφελήσεις. Interim non animadvertis etiam tuum illum esse mendosum; spondæus quippe locum Trochæi occupat. Unde iterum deprendo codicem illum recentiorem esse, neque ullius fere auctoritatis: Tu sic verbis inversis locum constitues,

Πῶς δὴ ; δίδαξον γὰρ τί δὴ 'κ τούτων μ ̓ ἐπωφελήσεις : vel, quæ sola vera lectio est,—δίδαξον γὰρ τί δή μ ̓ ἐκ τῶνδ ἐπωφελήσεις, et sic excudi versiculus debet. Mox versus duos male disjunctos et mendosos quoque, ad unum redigo hoc modo ;

Τοῦθ ̓ ἕτερον αὖ μεῖζον κακόν. ΦΕΙ τί δ ̓ ἢν ἔχων τὸν ἥττω Λόγον σε νικήσω λέγων

τὴν μητέρ ὡς τύπτειν χρεών.

e

Pag. 126. Legitur τί δῆτα ταῦτά γ ̓ οὔ μοι τότ ̓ ἡγορεύετε. ubi emendandum, ταῦτ ̓ οὐ, et mox habetur, Εως αὐτὸν ἐμβάλωμεν ἐς κακόν, deficiente syllaba. Scaliger sic supplevit, Ἕως περ αὐτὸν: sed vera lectio est, Εως ἄν αὐτὸν; quod elisum est, ob similitudinem syllabæ sequentis av av. Ibidem insignis et elegans sententia plane obfuscata est a mendosa lectione.

Οὐκ ἐξελήλακ'. ἀλλ ̓ ἐγὼ τότ ̓ ᾠόμην
Δία τουτονὶ τὸν Δῖνον, οἴμοι δείλαιος,
Οτε καί σε χυτρεοῦν ὄντα θεὸν ἡγησάμην.

Nihil potuit amarius salsiusve dici; non, inquit, ejecit: sed ego stultus tum credebam Dinum hunc esse Jovem, cum te, hominem luteum, Deum esse existimabam. In utroque deceptus sum miser; Dinus non magis est Jupiter, quam tu Deus. Nosti illud Syri Terentiani, de Ctesiphone Adolescente et Demea patre; Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum. Hanc tu emendationem, quo es judicio, de tripode esse reputabis: nam præterea vide concinnitatem, τότε ὠόμην, ὅτε καὶ

« PreviousContinue »