Page images
PDF
EPUB

INSCRIPTIO DELIACA.

TOURN RNEFORT Voy. de l'Or. (Ep. 7.) Tom. I. p. 360. Montfaucon. Palæogr. Gr. Lib. II. c.i. p. 121. Chishull Antiq. As. p. 16. Gebelin Monde Prim. p. 176. Dawes M. C. p. 125. Shuckford Connex. Tom. I. p. 259. Nouv. Traité de Diplom. Tom. I. p. 633. Lanzi Sagg. di Ling. Etrusc. Tom. I. p. 102. D'Hancarville Recherch. sur les Arts de la Grece. Tom. II. Pl. VI. R. P. Knight. Essay on Gr. Alph. Pl. I. fig.3.

TOAFPTOMÉOEMANAPIASKAITOS♦E^ AS

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Hanc inscriptionem Tournefortius in Delo insula ad basin statuæ humi dejectæ1 vidit, et ipsam literarum formam imitatus, hæc exscripsit, quæ cum vix dubium sit quin in Æolicâ dialecto expressa' sint, literis Constantinopolitanis ita reddenda videntur. ω αξυτωλιθω ήμι άνδριας και το σφελας.

Cum autem apud antiquos id maximum duceretur ut ex eodem lapide1 basis et statua constarent, vix dubium quin in initio Epigraphes longinquitate temporis litera T deleta sit. Quod si verum sit, ita hæc interpretanda veniunt.

"Ex eodem lapide facta sum statua et basis." Statua sc. sistitur loquens, ut in inscriptione Sigea et compluribus aliis. Hujus

1 Tribus annis antequam Whelerus Delon concesserit statua dejecta est. Cf. Whel. Itin. p.85. Spon. p. 141.

2 Dawes, M. C. p. 127. App. p. 327.

3 i. e. in communi dialecto ου αυτου λίθου ειμι άνδριας και σφελας.

* Cf. Lanzi Sagg. Tom. I. p. 102. Marini Inscr. Alb. p. 10. Fallitur igitur Bentleius (Letters edited by Dr. C. Burney.) p. 252.

5 Cf. Herod. V. 53. Pausan. V. 30. VI. 68. Plat. Hipp. p. 229(ed. Serran.)

TO

[ocr errors]

sententiæ auctores habeo Bentleium', Shuckfordium, Dawesium3. D'Orvillium. Alia Chishullio placuere. Statuam enim de quâ agitur, eam esse voluit quam æreæ Niciæ palmæ ruina dejectam tradit Plutarchus, quo casu, cum basis a statua divideretur, Naxii, quorum cura refecta est," poscente tum sic rei veritate," initiale T delevere. Quod si linguæ Græcæ indolem perspectiorem habuisset Vir Cl. vocem autoc, nunquam nisi cum articulo conjunctam, idem' significare vidisset. Unde quidem apparet falsum esse Tournefortium, qui cum illæsam manere basim figura perfecte quadrata, nulloque uspiam fracturæ indicio❞ dicat, diviso a statuâ lapide fabrefactam esse arbitretur. Montfauconium in hoc marmore et constituendo et interpretando multa fugere. Duarum priorum literarum (mirabile dictu) nullum respectum habendum putat, ceteras ita legit ENTO MOO &c. Quod si marmor Sigeum (pro tempore hæc scripsit, haud publici juris factum) vidisset Montfauconius, nec id quod perspicuo v est mancum esse1 A nec nova et insolita forma factam esse statuisset. Nihil autem magis mirandum videtur quam Montfauconium putasse o pro w hic scriptum esse, quod nunquam factum pro certo habendum.

8

10

.

Dawesio "vehementer suspecta est scripturæ AFYTO fides; quippe cum auToc, uti hodie scribimus, in omnibus Græciæ dialectis perpetuo sit disyllaba, non potuit quin sibi persuaderet primitus exaratum fuisse AFTO, to Y vero a recentiore manu adscriptum, quo indicaretur potestas elemento F jam rarius occurrenti tribuenda." Hanc Dawesii sententiam merito re

2

Connex. Tom. I. p. 259.

"Letters" ubi supra. 3 Mis. Crit. p. 132.

In exerc. de Inscr. Del. (Misc. Obs. V. 7. tom. I. p. 24-28.) Adde quoque auctorem ignotum in Observ. in Inscript. a Whelero et Sponio vulgatas. Misc. Obs. V. 3. tom. II. p. 200.

5

Antiq. As. p. 43.

6 Plut. in Nic. Vit.

7 Dawes Mis. Crit. p. 132. Valck. ad Eur. Phoen. 927. R. P. ad Hec. 299-295. Eodem nomine reprehendendus Askevius cujus nugas, cui tanti videatur, adeat (Nouv. Trait. de Diplom, Tom. I. p. 633, n. 17).

8 Chish. Antiq. As. p. 43.

10 Cf. Voss. de Art. Gramm. lib. I. c. 30. 11 Mis. Crit. p. 132.

9 Pal. Gr. lib. II. c. 1.

p. 121.

3

prehendit hodiernus harum literarum Coryphæus R. P. Knight quippe qui vero absimillimum arbitretur literam in inscriptione loco tam publico sita tamque paucis e literis constanti addi posse. Idem auroc eodem modo aFuToc (Eolico scilicet digammate interposito) quo audnc fiat aFidŋc fieri posse aliquando putavit?. Quam sententiam ipse postea damnavit cum audnc semper trisyllabon, autoc autem, ut recte Dawesius, semper disyllabon esse intelligeret. Sculptorem ergo, cum incertus hæreret an AFTO more antiquiori, vel AYTO seriori scribendum esset, utramque literam adhibuisse putat Knightius, qua sententia Porsonum quoque stetisse literis MSS. me certiorem effecit?

Mihi autem, pace tantorum virorum dicam, hæc ratio veri similis haud videtur. Nullis exemplis, nulla auctoritate nititur, nec ipsa sese tuetur. Sculptorem quis credat ea literarum figura usurum fuisse, quam dum incideret, omnibus adeo obscuram futuram esse intelligeret ut ipse explicationem quoque scriberet. Quod quidem si fecisset, literam qua uteretur ad alteram explicandam, supra potius quam ad latus scripsisset.

Aperte ergo profitendum est rem difficilem esse et adhuc sub judice.

Recte Dawesius quod in hac inscriptione legitur eui, non jam eu uti voluere viri eruditi sed nui valere statuit. Ita enim apud Eolenses eu semper scriptum constat.

Quod ANAPIAΣ attinet (quæ vox Dawesium mirum in modum torsit, cum sermonis soluti rationem postulare ut articulus tam voci avopiac quam opeλac præponatur recte censeret, pessime autem eaque qua solet esse temeritate, marmoris incisi nihilo pluris quam libri MS. fidem æstimans, voces o Te ante avopiac

[blocks in formation]

Mis. Crit. p. 127.

5 Cf. Fisch. ad Well. I. p. 111. Matth. I. p. 29.

6

2 Ibid.

Koen. ad Greg. p. 129-137.

Hoc argumento præcipué fretus, inscriptionem Eolica dialecto conscriptam esse statui. Quod qui negant, seriori eam ætate qua spiritus semper omissus est, inscriptionem positam esse confirmant, obliti quidem, ut mihi videtur, quantam præ se vetustatem literarum forma ferat, et quam longinqua ætate in omnibus, dialectis præter Eolicam atque Baoticam, Digamma omissum est.

interponi juberet) certo certius est hanc vocem cum articulo conjunctam haud alio modo apud Eoles scribi posse. Articulus enim in antiquioris notæ marmoribus sua cum voce crasin sæpissime efficit ita ut o avôpiac Hardpiac scribatur1. Æolenses autem aspiratam haud usurpâsse omnibus notum. Nec aliter viro doctissimo Thomæ Kidd visum est3.

Dawesi emendationes quibus hæc aueтpa verba ad Senarium Iambicum (si Diis placet) mira quadam vi redigere conatus est, sciens volens prætereo. Bentleius quidem nil mutavit, verba autem uti in marmore repræsentantur, cum metri Iambici leges ante Porsonum minus notæ essent, verum Senarium efficere putavit. Cum Bentleio stat doctissimus quidam amicus meus, Augustus Boëkh, cujus nomen nullo meo præconio eget. Quæ sequuntur, ex ejus literis ad me nuper datis exscribo. "Mihi prorsus constat versum esse senarium: Viribus sane et arte caret, sed confectus est ad eam normam quam Porsonus in Præf. ad Hec. exposuit, cujus exemplum est Aristophaneum illud φιλοξενοc | Μελησιας | Αμεινιας | Nisi dixeris cæsuram esse post ταὐτοῦ λίθου | εἴμ ̓ ανδριάς | καὶ τὸ σφέλος | εἰμι TaνTOù Xilov eiu' | &c. qua ratione Porsonus in multis Tragicorum versibus merito usus est. Alterum in quo hic versus ab usitata regula discedit, hiatus est in voce Xilov, sed hic hiatus, ut a scenicis poetis devitetur, in trochaicis tamen et iambicis numeris non devitatur, a lyricis, ut est apud Pindarum Olymp. XIII. Πατρὸς δὲ Θεσσαλοῦ ἐπ ̓ Αλφεοῦ et alibi aliquoties. Ad lyricas igitur leges, non ad scenicas ille versus compositus est." Sed hoc est nodum secare, non solvere.

In Sigeo Marmore ὁ ΑΙΣΟΓΟΣ ft HAIΣΟΓΟΣ, &c. D’Orvillius autem (quod jure mireris) literam o ab initio Epigraphes revocandam et cum Avòpiac jungendam esse putat. Miscell. Obs. V. 7. Tom. I.

p. 25.

4

2 Cf. Fisch. ad Well. I. p. 139. Matth. I. p. 20. 3 Cf. Kidd. ad Dawes. Mis. Crit. p. 132.

4" Letters" ubi supra.

[blocks in formation]

MARMOR ATHENIENSE sive NOINTELIANUM sive
BAUDELOTIANUM.

Montfauc. Pal. Gr. Lib. II. p. 134. Spon. Miscell. Erud. p. 215. Maffei. Gall. Select. Antiq. p. 82. et Mus. Veron. p. CCCCVII. Bernard. Diss. I. apud Murator Thes. Vet. Inscr. T. I. p. 42. Murator Thes. p. DCCCLXXVIII. Nouv. Trait. Tom. I. p. 633. Corsini Fast. Att. Diss. IV. p. 159. Lanzi. Sagg. Tom. I. p. 106.

.EREXOEIAOS.

HOIAE ENTOI POVEMOI AгEOANON

ENKYPROIENA

YPTOI EN OINIKEI ENAVIEYSIN ENAIAINEI MEAARO
ΤΟ ΑΥΤΟ ΕΝΙΑΥΤΟ
T...TEAON ANYVVOS AKRYNTOS.

Nomina1

Hoc marmore non aliud illustrius. Athenis, in ecclesia quæ Tou Στavρovμevov dicitur a Gallando, Giraldoque, Gallis, repertum est A. S. 1678. Horum cura (auspiciis Marchionis de Nointel Gallorum apud Turcas legati) Lutetiam quam celerrime missum, in Regiæ Inscriptionum Academiæ Museo adservatum est. Hodie in Museo Regio extat. Proximo anno exscribendum curavi, quod factum magnopere gaudeo, omnia enim, quanta videram, apographa mendosa esse credidi, nec aliter ac censuissem, res cecidit. At suo quæque ordine ad examen revocanda.

o

Neminem morabitur scopus Epigraphes. Tribûs Erechtheidos voluntate inscripta est, ut suos tribules, dum pro patriâ pugnarent cæsos sempiternæ memoriæ traderet'. Quod ad locum attinet, nullus dubitat Corsinus quin hoc Marmor in exteriore Ceramico qui nempe in urbis pomoerio reperiebatur positum fuerit. Illic enim solenne fuit milites omnes qui in bello sublati fuerant, certis ritibus sepelire, ipsorumque et Ducum nomina marmoreis monumentis inscribere3.

'Nomina hodie exscribere non opus visum est.
Fast. Att. p. 158.

3 Cf. Pausan. in Att. c. 29.

« PreviousContinue »