Page images
PDF
EPUB

ANNOTATIO

IN

EURIPIDIS MEDEAM

EX RECENSIONE RIC. PORSONI.

In ea Argumenti parte quam primus edidit Brunckius, vulgo legitur, Το δράμα δοκεῖ ὑποβαλέσθαι, γενναιοφρόνως διασκευ άσας, ὡς Δικαίαρχός τε περὶ τοῦ Ελλάδος βίου, καὶ Ἀριστοτέλης ἐν ὑπομνήμασι. In voce γενναιοφρόνως latere putat Beckius ὁ Σικυώνιος Νεόφρων. Cujus suspicio si vera est, non Euripides Neophronem, sed Neophro Euripidem imitatus est. Sed vix operæ pretium fuit poëtam pæne ignotum furti literariï insimulare, nec dubito quin contrariam sententiam exprimere voluerit grammaticus, tragicum scilicet omnium ferme nobilissimum alienam fabulam sibi supposuisse. Eadem tradit Suidas, cujus verba sunt: Νεόφρων, ἢ Νεοφών, Σικυώνιος, τραγικός, οὗ φασιν εἶναι τὴν Εὐριπίδου Μήδειαν. Pergit dicere, Neophronem παιδαγωγοὺς καὶ οἰκετῶν βάσανον primum in scena exhibuisse. Quod verum esse non potest, nisi Euripide antiquior fuit, apud quem haud semel inducitur maidaywyós. Quod addit Suidas, Neophronem, quod familiariter cum Callisthene viveret, Alexandri jussu simul cum eo necatum esse, neque cum superioribus ejus verbis conciliari potest, neque multa fide dignum mihi videtur. Nam, ut ad Aristophanis Ach. 10. p. 114. jam monui, idem grammaticus Pherecratem veteris comœdiæ poëtam cum Alexandro militasse ait. Qui cum fabulam Aypious annis LXV. ante Alexandrum natum docuisset', non nisi extrema ætate eum infantem puerum videre, nedum post Philippi obitum in Asia cum eo militare potuit. Adde quod in v. Kaλ다évŋs non Neophronem, sed Nearchum, ipsum quoque tragicum, neque ab alio quoquam memoratum, cum Callisthene interfectum esse narrat

1.

Corsinus Fast. Att. Ol. LXXXIX. 4. CVI. 1.
VOL. II. NO. 5.
B

Suidas. Revertor ad argumenti verba, ubi παρὰ Νεόφρονος διασκευάσεως, quod vereor ut satis intelligam, pro γενναιοφρόνως διασκευάσας dedit Matthiæ. Lego, Τὸ δρᾶμα δοκεῖ ὑποβαλέσθαι (ὁ Εὐριπίδης scilicet), τὴν Νεόφρονος (Μήδειαν) διασκευάσας. Pauca quæ e Neophronis Medea hodie supersunt fragmenta, hanc accusationem neque diluunt neque confirmant. Equidem credam Euripidem potius fabulæ economiam personarumque mores, quam verba aut sententias a Neophrone mutuatum esse.

Præter Neophronem et Euripidem, Medeam docuerunt Dicaogenes, Diogenes, aliique. Apud Stobæum Serm. LXXVIII. p. 453=333. legitur cum lemmate Euripidis in Medea, Tò Opéψαι δ' ἐν βροτοῖσι πολλάκις | πλείω πορίζει φίλτρα τοῦ φῦσαι τέκνα. Quæ verba in Euripidis Medea non reperiuntur. Sed codex Stobæi Parisiensis, teste Brunckio ad Med. p. 400. lemma habet βιότου ἐκ Μηδείας. Quod si scisset Jo. Alb. Fabricius, tragicorum catalogum Bioti vel potius Baoti nomine auctiorem proculdubio edidisset. Latere sub hoc Bórov suspicor verba διονυσίου τυράννου compendio scripta διο. τυ. Dionysii tragœdiis haud raro utitur Stobæus. Serm. XCVIII. p. 531 = 407. Dionysio tribuitur, Εἰ δ ̓ ἀξιοῖς σοι μηδὲν ἀλγεινόν ποτε | μηδὲν ἔσεσθαι, μακαρίως ἔχεις φρενῶν. | θεῶν γὰρ ἕξειν βίοτον, οὐ OvnTwv, dokeis. Ita Gesnerus, qui hoc fragmentum a Trincavello omissum primus edidit. Grotius undè ev éσeodai dedit, quod ἔσεσθαι post under aλyelvóv Toтe stare non potest. Idem dicendum est de undéπоr éσcolai. Legendum, ut alibi declaravi, Mýdei', ἔσεσθαι. Legendum etiam μη 'δει pro μηδὲν apud Aristophanem Eccl. 939. Titulus hujus fragmenti apud Gesnerum est Dionysii Tyranni, apud Grotium Dionysius Tyrannus Alcmena. In nomine fabulæ erratum esse res ipsa indicat. Serm. CV. p. 560=431. legitur alterum Dionysii fragmentum, Θνητῶν δὲ μηδεὶς μηδέν ὄλβιόν ποτε | κρίνῃ, πρὶν αὐτὸν εὖ τελευτήσαντ ̓ ἴδῃ. | ἐν ἀσφαλεῖ γὰρ τὸν θανόντ' ἐπαινέσαι. Quibus verbis fabulæ nomen Leda in utraque editione adscriptum est. Cum hoc argumentum comicum potius quam tragicum fuisse videatur, nequeo non suspicari literas AHA. et MHA. hic confusas esse.

στον.

Quædam ex Euripidis Medea citari quæ in ea non exstent, præter alios auctor est Hemsterhusius ad Hesychium v. 'AπaιvNec mirum, cum Medeæ historiam in tres fabulas distribuerit Euripides, quarum quamlibet sub Medeæ nomine facili errore allegare potuerunt grammatici. Verba & Oepuóßovλov

σπλάγχνον, quæ in Medea occurrere dicit scholiastes ad Aristophanis Ach. 119. fortasse aut in Peliasin aut in Ageo legebantur. Medeæ enim personam in Egeo fuisse clare docet scholiastes ad Med. 168. his verbis, τοῦ Εὐριπίδου μήτε ἐνταῦθα, μήτε ἐν τῷ Αἰγεῖ δηλώσαντος τὸν Ἄψυρτον ὀνομαστί. Cujus testimonium eo magis doleo a Musgravio prætermissum esse, quod ille nihil quidquam habuit quod de Ægei argumento moneret. Quæ fuerint Medeæ partes in Egeo, satis declarat Apollodorus I. 9, 98. §. 5. Μήδεια δὲ ἧκεν εἰς Ἀθήνας, κἀκεῖ γαμηθεῖσα Αἰγεῖ, παῖδα γεννᾷ Μῆδον. ἐπιβουλεύουσα δὲ ὕστερον Θησεί, φυγὰς δὲ (f. ἐξ) ̓Αθηνῶν μετὰ τοῦ παιδὸς ἐκβάλλεται. Rem paullo aliter narrat Hyginus Fab. 26. ita tamen ut uterque scriptor facile ad eandem tragoediam respicere potuerit. Tali argumento optime convenit Ægei Fr. VIII. Πέφυκε γάρ πως παισὶ πολέμιον γυνὴ | τοῖς πρόσθεν, ἡ ζυγεῖσα δευτέρα πόσει. Ηactenus hæc. Nunc de locis nonnullis in Medea singillatim dicendum.

.

ν. 9. · οὐδ ̓ ἂν κτανεῖν πείσασα Πελιάδας κόρας | πατέρα, κατῴκει τήνδε γῆν Κορινθίαν, | ξὺν ἀνδρὶ καὶ τέκνοισιν, ἁνδάνουσα μὲν | φυγῇ πολίταις, ὧν ἀφίκετο χθόνα, | αὐτή τε πάντα συμφέρουσ ̓ Ἰάσονι.] Schol. τὸ δὲ ἀνδάνουσα, ὀρθὴ ἀντὶ δοτικῆς, ἀντὶ τοῦ ἀνδανούσῃ. Scholiastes igitur non φυγῇ sed pun legisse videtur, quod longe melius, meo quidem judicio. Ita noster infra v. 1217. κεῖνται δὲ νεκροὶ παῖς τε καὶ γέρων πατὴρ | πέλας, ποθεινὴ δακρύοισι συμφορά. Herac. 70. ἀμύνεθ'. ἱκέται δ' ὄντες ἀγοραίου Διός, | βιαζόμεσθα, καὶ στέφη μιαίνεται, | πόλει τ ̓ ὄνειδος καὶ θεῶν ἀτιμία. Cicero de Oratore II. 66. Ac verborum quidem genera quæ essent faceta, dixisse me puto: rerum plura sunt, eaque magis (ut diri antea) ridentur, in quibus est narratio; res sane difficilis. Appositionem appellant grammatici, e quorum numero consuli potest Matthiæ Gramm. Gr. S. 431. Eadem est ratio accusa

1. Vulgo δευτέρῳ. Fr. I. legendum, Τίς σε μάτηρ (vulgo μάτερ) ἐν δεκάτᾳ τόκον ωνόμασε ; Sensus est, cujus mulieris filius es ? Hoc fragmentum et X. se invicem illustrant. Fr. VII. legendum, Η πολυ (vulgo 'Ηπου) κρεῖσσον τῆς εὐγενίας | τὸ καλῶς πράσσειν. Eadem varietas in Or. 1083.

2. Hunc librum Anglice vel potius Latine redditum qui imprimendum curaret, nostris hominibus Græco sermoni studentibus nec Teutonice scientibus magnam utilitatem afferret, etiam si nihil de suo adderet.

« PreviousContinue »