Page images
PDF
EPUB

in strophico versu 647. tacite dedit oikтpóтaтov pro vulgato OikтρоTάTwv. Vetus scriptura utrobique revocanda, Porsono non invito. Noster El. 1226. δεινότατον παθέων ἔρεξας.

ν. 687. Τί γὰρ σὸν ὄμμα χρώς τε συντέτηχ ̓ ὅδε ;] Ὅδε, si bene, est ex antiqua scriptura, quæ o non habebat, sed pro eo o exarabat. REISKE. Qui vidit ode hic pro outws usurpari. Sic οὕτως etiam τήνδε ν. 901. ὄψιν τέρειναν τήνδ' ἔπλησα δακρύων. Quam pronominis ode significationem non attigit Matthiæ Gramm. Gr. §. 470. neque quisquam alius eorum qui de hac re scrip

serunt.

ν. 744. Ομνυ πέδον γῆς, πατέρα θ' ἥλιον πατρὸς] Ομννε Lasc. quod metrum quidem non corrumpit, quanquam alterum vel in hac parte præstat. Sed in tironum gratiam observandum est, hac forma, ea nempe, ubi vw pro vu in fine verbi ponitur, nunquam uti Tragicos; rarissime veteres Comicos; sæpius mediæ, sæpissime novæ Comœdiæ poëtas. PORSON. Unum quod in integris fabulis reperit Porsonus exemplum, est συμπαραμιγνύων apud Aristophanen Plut. 719. Alterum ὀμνύῃ, quod in ejus

Avibus occurrere monet, non afferendum erat. Verba enim in vμɩ nullam aliam subjunctivi aut optativi formam apud Atticos habent, præter eam quæ a præsenti in uw derivatur. Nec dubitandum est, quin unusquisque tragicorum aut veterum comicorum libenter ouvun dicturus fuerit, si subjunctivum imperfectum1 hujus verbi alicubi postulasset sententia. Quod ad ouvve attinet, ne Menandrum quidem aut Philemonem ea forma usuros fuisse arbitror, licet ομνύει, ὀμνύοντες, ομνύοντι, ὀμνύουσι, legantur in comicorum fragmentis apud Stobæum pp. 121. 123. ed. Grot. Hanc enim formam nunquam usurpasse videntur scenici poëtæ in iis terminationibus quæ brevem syllabam habent post v, ut ὀμνύομεν, ομνύετε, ὤμνυον, ὤμννες, &c. Ἀπώλλυον vulgo legitur in Menandri loco quo utitur Athenæus p. 502. E. Sed ároλλýæv sensu postulante reposuit Bentleius n. 153.

· ν. 750. Ομνυμι γαῖαν, ἡλίου θ ̓ ἁγνὸν σέβας, | θεούς τε πάντας, ἐμμένειν ἅ σου κλύω.] Noster Phoen. 1255. ἐπὶ τοῖσδε

1. Subjunctivum imperfectum appello ouvy, perfectum duóo, plusquam perfectum ouwμoks. Si mea auctoritas apud grammaticos valeret, Græcorum dópiorov præteritum perfectum, eorum Tаракeiμеvov præsens plusquam perfectum appellaremus. Sed de hac re alio loco.

δ ̓ ἐσπείσαντο, καν μεταιχμίοις | ὅρκους ξυνῆψαν ἐμμένειν στρατηλάται. Leve vitium, ἐμμένειν pro εμμενεῖν, ab omnibus editoribus utrobique relictum est.

ν. 760. ἐπεὶ γενναῖος ἀνὴρ, | Αἰγεῦ, παρ' ἐμοὶ δεδόκησαι.] Nihil de hac locutione interpretes. Similis est δόξας ἀνὴρ ἄρισ στος Tro. 395. Utrobique subauditur εἶναι. Sic etiam Hipp. 400. τρίτον δ', ἐπειδὴ τοισίδ ̓ οὐκ ἐξήνυτον | Κύπριν κρατῆσαι, κατθανεῖν ἔδοξέ μοι | κράτιστον. οὐδεὶς ἀντερεῖ βουλεύμασιν.

ν. 777. παῖδας δὲ μεῖναι τοὺς ἐμοὺς αἰτήσομαι· οὐχ ὡς λιποῦσα πολεμίας ἐπὶ χθονὸς | ἐχθροῖσι παῖδας τοὺς ἐμοὺς κατ θυβρίσαι, | ἀλλ' ὡς δόλοισι παῖδα βασιλέως κτάνω. ] Exspectasses οὐχ ὡς λείψουσα. Noster Tro. 740. ὦ λέκτρα τἀμὰ δυστυχή τε καὶ γάμοι, | οἷς ἦλθον εἰς μέλαθρον Εκτορός ποτε, οὐχ ὡς σφάγιον Δαναΐδαις τέξουσ ̓ ἐμὸν, ] ἀλλ ̓ ὡς τύραννον Ασιάδος πολυσπόρου. Ita Aldus. Qui σφαγεῖον reponunt, vocabula diversa significationis Musgravio, Burgesio, mihique confundere videntur. Si recte se haberet λιπούσα in Medea, facile in Troasi reponi posset, οὐχ ὡς τεκοῦσα σφάγια Δαναΐδαις ἐμὸν (sub. παῖδα). Sed neuter locus sanus videtur. Parco conjecturis, quæ ne mihi quidem ipsi magnopere placent. Nostro loco Burgesius οὐχ ὡς λίπω σφε.

ν. 781. πέμψω γὰρ αὐτοὺς δωρ ̓ ἔχοντας ἐν χεροῖν, [ λεπτόν τε πέπλον καὶ πλόκον χρυσήλατον.] Delevi, Valckenaerio monente [ad Phoen. 1286.], versum qui hunc [781.] sequebatur in editis, sed qui versum 782. sequitur in A. νύμφη φέροντας, τήνδε μὴ φεύγειν χθόνα. PORSON. Schol. Τήνδε μὴ φυγεῖν χθόνα. γράφεται δῆθεν δὴ, ἵν ̓ ἢ ἀντὶ τοῦ ὡς δή. Scribendum, γράφεται, δῆθεν * * * * * δῆθεν δὲ, ἵν ̓ ἡ ἀντὶ τοῦ ως δή. Utinam variam lectionem indicare contentus, particulam δήθεν explicare supersedisset grammaticus. Hæc enim explicatio in caussa fuit, ut scriba alterum d0ev cum verbis interjacentibus omitteret. Scripsit Euripides, ni fallor, πέμψω γὰρ

1. Similem errorem a Bentleio, Tyrwhitto, Porsono, ceterisque omnibus qui hanc artem exercuerunt, silentio præteritum, hac arrepta occasione corrigam. In libro Anglico cui titulus The Historical Register for the Year 1737. legitur p. 9. Diarii, quod dicitur, Chronologici: At Chiswick, Mr. Samuel Righton, wholesale Pewterer on Fish-street-hill, to Miss Juliana Revell, Esq. Citizen and Merchant of VOL. 11. NO. 5.

E

London,

αὐτοὺς δῶρ ̓ ἔχοντας ἐν χεροῖν, | λεπτόν τε πέπλον καὶ πλόκον χρυσήλατον | νύμφη φέροντας δῆθεν * * * * * *

Deest ike

σίῳ λόγῳ, vel aliquid ejusmodi, cujus explicandi caussa verba τήνδε μὴ φεύγειν χθόνα e vv. 936. 939. margini primum adscripta sunt, postea in contextum irrepserunt. Suidas: Δῆθεν. ὡς δή φησι, τοῦτο δὲ προσποίησιν ἀληθείας ἔχει, δύναμιν δὲ ψευδοῦς. προέτεινα τὰς χεῖρας, ἱκετεύων δῆθεν. Exempla Euripidea suppeditabit index Beckianus. Os dn eadem significatione noster Hec. 1134. et alibi passim.

ν. 788. τέκνα γὰρ κατακτενῶ | τἄμ'. οὔτις ἐστὶν, ὅστις ἐξαιρήσεται.] Nonnihil dixi de hoc loco ad Heracl. 977. Aut οὔτις ἐστὶν, ὃς ἐξαιρήσεται, aut οὐκ ἔστιν, ὅστις ἐξαιρήσεται dictum oportebat. Nec male legeretur οὐδείς ἐστιν, ὅστις ἐξαιρήσεται, si per metrum liceret. Vulgatam tamen sollicitare supersedeo.

ν. 797. δόμους πατρῴους, ἀνδρὸς Ἕλληνος λόγοις] Hic versus e Paulli Stephani et Barnesii editionibus excidit, monente Musgravio. PORSON. Imo v. 786. (795. Musgr.) ἐνταῦθα μέντοι τόνδ' ἀπαλλάσσω λόγον. Error est Porsoni, non Musgravii.

ν. 812. Ἀλλὰ κτανεῖν σὼ παῖδε τολμήσεις, γύναι;] Σὸν σπέρμα Ald. Σοὺς παῖδας Fl. P. Σω παῖδε Α. Β. D. L. PORSON. Præter codices et Lascarin, σω παῖδε habent Brunckius et post eum omnes. Sed animadvertendum est, Medeæ pueros, quorum toties fiat mentio in hac fabula, ne semel quidem παῖδε aut τέκνω numero duali appellari. Dativus παιδοῖν occurrit v. 1286. sed ibi de Inonis liberis sermo est. Revocanda igitur Aldina scriptura σὸν σπέρμα. Cui alteram σω παῖδε qui substituit, non meminerat Dejaniram dicere apud Sophoclem Trach. 303. ὦ Ζεῦ τροπαῖε, μήποτ' εἰσίδοιμί σε | πρὸς τού μὸν οὕτω σπέρμα χωρήσαντά ποι. Sic etiam Æschylus Suppl. 147. 157. σπέρμα σεμνᾶς μέγα ματρός. Ibid. 283. σπέρματ' εὐτέκνου βοός.

v. 815. Ιτω. περισσοὶ πάντες οἱ ̓ν μέσῳ λόγοι.] Legendum

London, an agreeable young Lady of great Merit, with a Fortune of 2.6000. Quis non legendum videt, to Miss Juliana Revell, daughter of Revell, Esq. &c. ?

e membranis ovv, vel potius ovv. Vide Præfat. ad Sophoclis Ed. T. p.8. In Porsoni annotatione ad hunc versum Ald. pro Α. habet ed. Londinensis, typographi fortasse vitio. Eadem editio alias nonnullas lectiones Aldo tribuit, de quibus ille ne somniavit quidem. Quales sunt ὁποῖαν ν. 378. πάντες δ ̓ ἔσ' ν. 539. ἴιως ν. 625. ἐστάλλης ν. 666. φρενός ν. 1048. Caussa horum errorum est Porsoni monitum ad v. 260. in appendice ed. Cantabrigiensis, Parenthesis indicat Aldum cum Lascari consentire. Quæ verba a Porsono ad unam tantum annotationem relata, nimis late sumsit qui ed. Londinensem curavit.

Τ

ν. 818. λέξεις δὲ μηδὲν τῶν ἐμοὶ δεδογμένων, | εἴπερ φρονεῖς γ ̓ εὖ δεσπόταις, γυνή τ ̓ ἔφυς.] Nescio an solæcum sit μηδὲν hoc loco. Sophocles Aut. 96. πείσομαι γὰρ οὐ (malim · οὖν) | τοσοῦτον οὐδὲν, ὥστε μὴ οὐ καλῶς θανεῖν. Citat Mat

thiæ Gramm. Gr. S. 511. 5. Sophoclem Antig. 84. Ἀλλ ̓ οὖν προμηνύσεις γε τοῦτο μηδενὶ ¦ τουργον, κρυφῇ δὲ κεῦθε. Sed recte προμηνύσης edd. omnes, præter eas quæ Triclinianam recensionem exhibent. Addit Aristophanem Plut. 487. Ἀλλ ̓ ἤδη χρῆν τι λέγειν ὑμᾶς σοφὸν, ᾧ νικήσετε τηνδὶ, | ἐν τοῖσι λόγοις ἀντιλέγοντες, μαλακὸν δ' ἐνδώσετε μηδέν. Hic locus altero paullo difficilior est, nec tamen valde difficilis, modo ab anacoluthi figura, utilissima illa quidem grammaticis, auxilium petamus. Post verba χρῆν τι λέγειν ὑμᾶς σοφὸν sequi debebat μαλακὸν δ' ἐνδιδόναι μηδέν. Ante verba μαλακὸν δ' ἐνδώσετε μηδὲν præcedere debebat όπως λέξετέ τι σοφόν. Duas locutiones sensu simillimas structura autem diversas miscuit poëta, antecedentibus verbis ex una, consequentibus ex altera desumtis. Utut de hoc statuatur, nostro loco legendum videtur λέξης δὲ μηδὲν &c. Ita θαυμάσῃς μηδὲν Iph. Τ. 1220. δακρύσῃς μηδὲν Tro. 458. δράσης μηδὲν Herc. 215. πάθητε μηδὲν ibid. 278. Dedit Aldus Or. 1614. μηδαμῶς δράσεις τάδε. Ion. 522. Πανε, μὴ ψαύσας τὰ τοῦ θεοῦ στέμματα ῥήξεις χερί.

ν. 820. Ερεχθείδαι τὸ παλαιὸν ὄλβιοι, | καὶ θεῶν παῖδες μακάρων, ἱερᾶς | χώρας ἀπορθήτου τ ̓ ἀποφερβόμενοι] Quatuor versiculos in tres redegi. In primo 'Ερεχθείδαι legendum monui ad Iph. A. 225. Censuræ Trimestris tom. VII. p. 457. Nec displiceret τὸ παλαιόν τ' ὄλβιοι. Præter versum antistrophicum 831. vide vv. 972. 979. De metro secundi versus dixi ad v. 632. Tertius iambelegus est, cujus generis plures in primo

Ajacis Sophoclei μéλet reperiri monet Porsonus Præfat. ad Hec. p. xii.

ν. 827. ἔνθα πόθ ̓ ἁγνὸς | ἐννέα Πιερίδας Μούσας λέγουσι ξανθὰν Αρμονίαν φυτεῦσαι.] Planissimus horum verborum sensus, Musas scilicet in Attica ex Harmonia natas esse, non ideo rejiciendus est, quia nemo præter Euripidem Musarum matrem Harmoniam appellavit, aut ipsas in Attica natas dixit. Tam multa enim recepta mythologiæ contraria apud Euripidem reperiuntur, ut facile videas eum iu illa sententia fuisse, nihil esse in his rebus quod sibi permittere poëtæ non liceret. Quanquam fieri potest, ut quædam non sine auctore dixerit Euripides, quæ in hac veterum librorum penuria solo ipsius testimonio nitantur. Ceterum versum 827. cum duobus sequentibus in unum redegit Matthiæ. Rectius fecisset, si quatuor versus 826-829. binos conjunxisset, hoc modo: βαίνοντες ἁβρῶς αἰθέρος, ἔνθα πόθ ̓ ἁγνὰς | ἐννέα Πιερίδας μούσας λέγουσι. Prior iambelegus est una syllaba addita. Sophocles Αj. 175. ώρμασε πανδάμους ἐπὶ βοῦς ἀγελαίας. Alter asynartetus esse videtur, ex iisdem partibus constans quibus iambelegus, sed inverso ordine. Euripides Tro. 799. πρῶτον ἔδειξε κλάδον, γλαυκᾶς Αθάνας. Ion. 1048. Εἰνοδία θύγατερ Δάματρος, ἃ τῶν.

ν. 831. Τοῦ καλλινάου τ' ἀπὸ Κηφισοῦ ῥοὰς | τὰν Κύπριν κλήζουσιν ἀφυσσαμέναν &c.] Sophocles (Ed. C. 685. οὐδ ̓ ἄϋπνοι κρῆναι μινύθουσι, | Κηφισοῦ νομάδες ρεέθρων, ἀλλ' αἰὲν ἐπ ̓ ἤματι | ὠκυτόκος πεδίων ἐπινίσσεται, | ἀκηράτῳ ξὺν ὄμβρῳ | στερνούχου χθονός. οὐδὲ μουσᾶν | γοροί νιν ἀπεστύγησαν, οὐδὲ [ χρυσάνιος Αφροδίτα'. Vide an alter alterum imitatus sit. Utrobique enim Musarum, Veneris, et Cephisi mentio.

ν. 842. Πῶς οὖν ἱερῶν ποταμῶν ¦ ἢ πόλις, ἢ φίλων | πόμπιμός σε χώρα | τὰν παιδολέτειραν ἕξει,] Ordo est, πῶς οὖν ἢ πόλις ἱερῶν ποταμῶν, &c. Aristophanes Av. 417. Ορᾷ τι κέρδος ἐνθάδ' ἄξιον μονῆς, ὅτῳ πέποιθέ, μοι ξυνῶν, | κρατεῖν ἂν ἢ τὸν ἐχθρὸν, ἢ | φίλοισιν ὠφελεῖν ἔχειν; Id est, ἢ κρατεῖν ἂν τὸν ἐχθρὸν, &c. Noster Heracl. 524. τίς γὰρ κόρην ἔρημον ἢ δάμαρτ ̓ ἔχειν, | ἢ παιδοποιεῖν ἐξ ἐμοῦ βουλήσεται; Multum

1. Recte Aldus οὐδὲ χρυσάνιος. Vitium est in strophico versu 680. ubi θεαis legendum μονοσυλλάβως.

« PreviousContinue »