Carceribus inclusa suis, inde ardua cerni Prodigia, et trepidis olim miracula nautis Fumantes Hieræ scopuli, Liparæaque rupes Sulphuream expirans pallenti vertice lucem.
Tertia mærentes tristi torpedine fluctus Styx agit, et glaucas intersecat horrida ripas Flebilibus lacrymarum undis, atque amne severo. At medio misti in spatio vacuum omne tumultu Complent, atque intus penetralibus interruptis Vehementi ventorum ictu, sursum atque deorsum Exagitata furit fracti discordia mundi. Quo simul ac flentes, vitaï vere relicto,
Devenere animæ, sceleris quod quoique luendum Longa dies exurit, et illætabile tempus.
Jam vero miserum est lacerari ululantibu' ventis
Et circumferri valida vertigine raptum ;
Frigoribus stringi æternis, aut igne liquari Assiduo quoniam tenera est natura animaï,
Nec compôsta velut corpus carne, ossibu', nervis ; Quam tamen ista pati fatum est, terrestria donec Exuerit tolerando, aut exoraverit ultro Insontes umbras, quæcunque Acherusia claustra Obscurosque lacus tenui stridore frequentant.
Hic quos funus acerbum, et raptæ injuria lucis Detulit ante diem in tenebras, dum florida vita Ver ageret, flueretque tepenti sanguine vena, Circum errant moesti, algentes; lacer Amphiaraus, Hectorei manes, et Belidæ Palamedis Luce carens caput, et Meleagri tristis imago. Illum neus genitor supremo rore lavabat Liquido in Eveno, juxta resonantia saxis Fluviorum spatia, et mollis læta arva Metapæ ; At Parthaoniæ Calydonides, inter opacam Olenon, et viridem Pleurona sonantibus umbris, Errabant, nec jam dulces ingressa Hymenæos, Prima puellarum-fraternaque funera circum Languentem abjecere gravi moerore juventam.
Sancte senex! quem naturæ species, animique Impulit ignea vis, portas ut frangere possis Finibus impositas rerum, mundique capaces,
Pande mihi horrentem viridi caligine sylvarum Ilissum, atque Academiæ sublustria claustra,
Cujus ego in lucis, magno perculsus amore,
Mente vager juvat alta effingere somnia rerum, Et veris majora sequi, currusque Deorum
Scandere pennigeros, dum primum Helicona serenum Advehor, et sacri libamina palleo fontis : Derivata tuo quoniam de corde sagaci Dulcis et alta quies animi, pectusque periclis Purgatum humanis, et fortunâ altius omni.
R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.
In Comitiis Posterioribus, 1791.
VIII. NEWTONI SYSTEMA MUNDANUM.
QUIS mihi vasta procul mundi convexa resolvens, Eripiat terrarum umbris, ultraque reponat, Æthere in altisono, juxta Jovis aurea templa, Aurea templa super rapidâ radiantia luce; Qua Divôm fragor ille tonanti lapsus Olympo Volvitur, atque cavi plangit plaga percita cœli? Aut mediâ ubi nocte quietæ lampades ardent Astrorum, et Lunæ gelidum manat jubar, unde Despiciam superincumbens mortalia secla
Et lacrymas, humilesque metus, curasque jacentes? Nam neque me tenues augusti carminis ausus Sidereos orbes inter, rerumque laborem Ire jubent, tua, Sancte parens, inventa secutum, Et bibere ingenuos miranti pectore fontes ; Quamvis nulla prius vatum vestigia, casto Fixa solo, virides tulerint ad limina laurus; Largifluo quoniam Musaï capta lepore Mens secura monet, festinaque defluere ævi Prima quies, teneræque brevis lascivia vitæ.
Principio Terræ, atque Ignis Deus, Oceanique Semina discrevit: vacuum atque informe silebat
Ante Chaos, jacuitque soporo pondere bruta Materies, late quam circumsedit opaca Majestas tenebrarum, atque alti vesperis horror. Tum vero, simul atque novi primordia pulsûs Cepit iners, habitura modum quemcunque aliunde Exterus intulerat rerum tenor, ibat in altum Impetis æterni patiens, neque ibi mora tardat Terrena, aurarumve hebetat vapor, infinitum Porrigitur, vacuusque patet sine limite mundus.
Naturæ sed enim tractus amor ille per omnes Rara rudimenta, et teneros infunditur ortus, Agglomerare sibi constrictum corpore corpus, Miscerique et abire in idem; ni irrupta resistat Durities, solidusque minuto in pulvere finis.
Inde tenax tamen Orbis, et inde elementa cohærent Quæque locis, rigidi montes, robustaque saxa Continuant sese, et longi jacet area campi :
Tenuis item tremuli sinus aëris, atque animarum Fusilis erigitur sublimi limite candor ; Inde serenanti pelago, sub luce quieta
Lubrica panditur unda super fluitantibus undis ; Inde etiam rapidi vacuum per inane planetæ Certum iter ingeminant versi, tuque, ardua Tellus, Laberis, et vinclo media interflecteris aureo : Cærula nec vero flammai concava supra Per vastum volgata trementia sidera claudunt, Nec maris ætherii liquido lavat agmine vortex. Quippe ea, quæ levibus fuerat prius addita rerum Insinuataque particulis, ignava facultas Pergere quo semel impulsu cœpere moveri, Obstinat, una super desideria, unus ab alto Tardat amor paris, et coëundi blanda cupido.
Sol itaque assiduâ æstatem vortigine volvit, Fervida per medium radiant ubi sidera mundum, Candidus, et campos irrorat luce patentes. Sex autem circum astra profundi fulgida cœli Corripiunt spatia; Ille gravi contraria deorsum Imporio vocat, ut quantum indignantia vinci Rectum iter integrent, tantum subtilia tardent Vincula; ita opposita dubio libramine vires
Inter utramque viam lævi declivia flexu Sollicitant tenus, et facili sinuamine fallunt. Tum vero, quo cuique magis curvatus eundo Vertitur interior devexo tramite gyrus,
Et præceps rota vergit, eo magis impetis auctu Præteriit, vacuumque fuga eluctatur in æquor. Lentus ibi ascensu labor, et cunctantior actus Objicitur, donec jam largior orbita vastum Rettulerit errorem, et rerum causa recurrens Inclinata suo spatia instauraverit arcu.
Perpetuos igitur genitrix Natura reflexus Viva novat, liquidumque jubar de fonte perenni Ebibit, unde dies et mollis in æthere fervor; Unde colorum habiles tacito discrimine lapsus, Et septemgemino rumpuntur suavia tortu Lumina, prout radii tenuis textura cadendo Frangitur, aut media fluor interrumpitur umbra. Ultimus Ille coronati vaga cingula cœli Ostendit, tardusque immensa volumina versat Nocte super gelidâ, cui quondam Arnonis Eoi Propter inumbratum laceris sub rupibus amnem, Sulphureos ignes circum horribili ululatu Lurida pallentes duxerunt orgia Mystæ.
Acre dehinc jubar, et magni via vertitur axis: Illum adeo in terris veteri formidine regem Extulerant, aris Divôm sacrisque repertis, Pensilis ære cavo clangor, responsaque vatum Thessalica, et tristi querceta sonantia vento.
Ismarium rapido aperitur vertice numen.
Infra autem, cursusque premens confinia nostri,
At Venus, ante alios cœli sublimior ignes, Vidit odoratum Libani nemus, et freta cantu
Longa queri; luctus Tyriarum et mollia matrum
Munera, rorantesque rosas, mostamque anemonem
Spargere purpureo violatum volnere fontem.
Dein propiore rotâ rutilantia limina radit Cyllene in gelidâ dictus sacer.
Interea spatia ipsa perenni percita pulsu Visa simul fluere, et cœli positura malignam Serpere tarda viam, quamvis intactilis, una,
Continuata, capax rerum, regione profundâ : Usque adeo sub Sole reflexis orbibus annus Serior erigitur rediens, apicesque volutos Et prolapsa sui sequitur fastigia cursus. Namque ubi se obliquo scindunt effusa meatu Æquora, et alterni gravior vicinia motus Allicit, astra suos usque acclinantia flexus Aut prolixa volant, aut delibrata feruntur
In latus-Inde pati senium vaga fabrica mundi, Inque dies ire in casus, atque impete fati Assiduo labefactari primordia rerum. Scilicet et tempus veniat, quo maxima moles Funditus interrupta ruat, gelidique dehiscant Horrendùm inter se confuso fœdere fines. Tu quoque, tu in medio pallere videberis orbe, Sol, opifex flammarum, et acutæ lucis origo, Attonitisque procul quatere ægra crepuscula terris. Est igitur Deus-ille Anima intellecta per Omne Implet agens magni mortalia monia mundi. Ille super fontes tenebrarum, immania regna, Quo neque fervida mens hominum pervenit, et alte Infinita quies vitâ vacat, incubat æternum, Extremamque tegit puro sub numine noctem.
R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.
In Comitiis Prioribus, 1792.
« PreviousContinue » |