Page images
PDF
EPUB

Carceribus inclusa suis, inde ardua cerni
Prodigia, et trepidis olim miracula nautis
Fumantes Hieræ scopuli, Liparæaque rupes
Sulphuream expirans pallenti vertice lucem.

Tertia mærentes tristi torpedine fluctus
Styx agit, et glaucas intersecat horrida ripas
Flebilibus lacrymarum undis, atque amne severo.
At medio misti in spatio vacuum omne tumultu
Complent, atque intus penetralibus interruptis
Vehementi ventorum ictu, sursum atque deorsum
Exagitata furit fracti discordia mundi.
Quo simul ac flentes, vitaï vere relicto,
Devenere animæ, sceleris quod quoique luendum
Longa dies exurit, et illætabile tempus.

Jam vero miserum est lacerari ululantibu' ventis
Et circumferri valida vertigine raptum ;
Frigoribus stringi æternis, aut igne liquari
Assiduo quoniam tenera est natura animaï,
Nec composta velut corpus carne, ossibu', nervis;
Quam tamen ista pati fatum est, terrestria donec
Exuerit tolerando, aut exoraverit ultro
Insontes umbras, quæcunque Acherusia claustra
Obscurosque lacus tenui stridore frequentant.

Hic quos funus acerbum, et raptæ injuria lucis
Detulit ante diem in tenebras, dum florida vita
Ver ageret, flueretque tepenti sanguine vena,
Circum errant moesti, algentes; lacer Amphiaraus,
Hectorei manes, et Belidæ Palamedis

Luce carens caput, et Meleagri tristis imago.
Illum neus genitor supremo rore lavabat
Liquido in Eveno, juxta resonantia saxis
Fluviorum spatia, et mollis læta arva Metapæ ;
At Parthaoniæ Calydonides, inter opacam
Olenon, et viridem Pleurona sonantibus umbris,
Errabant, nec jam dulces ingressæ Hymenæos,
Prima puellarum-fraternaque funera circum
Languentem abjecere gravi moerore juventam.

Sancte senex! quem naturæ species, animique
Impulit ignea vis, portas ut frangere possis
Finibus impositas rerum, mundique capaces,

75

80

85

90

95

100

105

110

Pande mihi horrentem viridi caligine sylvarum
Ilissum, atque Academiæ sublustria claustra,
Cujus ego in lucis, magno perculsus amore,
Mente vager juvat alta effingere somnia rerum,
Et veris majora sequi, currusque Deorum
Scandere pennigeros, dum primum Helicona serenum
Advehor, et sacri libamina palleo fontis :
Derivata tuo quoniam de corde sagaci
Dulcis et alta quies animi, pectusque periclis
Purgatum humanis, et fortunâ altius omni.

VIII. NEWTONI SYSTEMA MUNDANUM.

R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol. In Comitiis Posterioribus, 1791.

QUIS mihi vasta procul mundi convexa resolvens,
Eripiat terrarum umbris, ultraque reponat,
Æthere in altisono, juxta Jovis aurea templa,
Aurea templa super rapidâ radiantia luce;
Qua Divôm fragor ille tonanti lapsus Olympo
Volvitur, atque cavi plangit plaga percita cœli?
Aut mediâ ubi nocte quieta lampades ardent
Astrorum, et Lunæ gelidum manat jubar, unde
Despiciam superincumbens mortalia secla
Et lacrymas, humilesque metus, curasque jacentes?
Nam neque me tenues augusti carminis ausus
Sidereos orbes inter, rerumque laborem
Ire jubent, tua, Sancte parens, inventa secutum,
Et bibere ingenuos miranti pectore fontes ;
Quamvis nulla prius vatum vestigia, casto
Fixa solo, virides tulerint ad limina laurus;
Largifluo quoniam Musaï capta lepore
Mens secura monet, festinaque defluere ævi
Prima quies, teneræque brevis lascivia, vitæ.

115

Principio Terræ, atque Ignis Deus, Oceanique Semina discrevit: vacuum atque informe silebat

120

5

10

15

20

Ante Chaos, jacuitque soporo pondere bruta
Materies, late quam circumsedit opaca
Majestas tenebrarum, atque alti vesperis horror.
Tum vero, simul atque novi primordia pulsûs
Cepit iners, habitura modum quemcunque aliunde
Exterus intulerat rerum tenor, ibat in altum
Impetis æterni patiens, neque ibi mora tardat
Terrena, aurarumve hebetat vapor, infinitum
Porrigitur, vacuusque patet sine limite mundus.

Naturæ sed enim tractus amor ille per omnes
Rara rudimenta, et teneros infunditur ortus,
Agglomerare sibi constrictum corpore corpus,
Miscerique et abire in idem; ni irrupta resistat
Durities, solidusque minuto in pulvere finis.
Inde tenax tamen Orbis, et inde elementa cohærent
Quæque locis, rigidi montes, robustaque saxa
Continuant sese, et longi jacet area campi :
Tenuis item tremuli sinus aëris, atque animarum
Fusilis erigitur sublimi limite candor ;
Inde serenanti pelago, sub luce quieta
Lubrica panditur unda super fluitantibus undis;
Inde etiam rapidi vacuum per inane planetæ
Certum iter ingeminant versi, tuque, ardua Tellus,
Laberis, et vinclo media interflecteris aureo:
Cærula nec vero flammai concava supra
Per vastum volgata trementia sidera claudunt,
Nec maris ætherii liquido lavat agmine vortex.
Quippe ea, quæ levibus fuerat prius addita rerum
Insinuataque particulis, ignava facultas
Pergere quo semel impulsu copere moveri,
Obstinat, una super desideria, unus ab alto
Tardat amor paris, et coëundi blanda cupido.

Sol itaque assiduâ æstatem vortigine volvit,
Fervida per medium radiant ubi sidera mundum,
Candidus, et campos irrorat luce patentes.
Sex autem circum astra profundi fulgida cœli
Corripiunt spatia; Ille gravi contraria deorsum
Imporio vocat, ut quantum indignantia vinci
Rectum iter integrent, tantum subtilia tardent
Vincula; ita oppositæ dubio libramine vires

25

30

35

40

45

50

55

60

Inter utramque viam lævi declivia flexu
Sollicitant tenus, et facili sinuamine fallunt.
Tum vero, quo cuique magis curvatus eundo
Vertitur interior devexo tramite gyrus,
Et præceps rota vergit, eo magis impetis auctu
Præteriit, vacuumque fuga eluctatur in æquor.
Lentus ibi ascensu labor, et cunctantior actus
Objicitur, donec jam largior orbita vastum
Rettulerit errorem, et rerum causa recurrens
Inclinata suo spatia instauraverit arcu.

Perpetuos igitur genitrix Natura reflexus
Viva novat, liquidumque jubar de fonte perenni
Ebibit, unde dies et mollis in æthere fervor;
Unde colorum habiles tacito discrimine lapsus,
Et septemgemino rumpuntur suavia tortu.
Lumina, prout radii tenuis textura cadendo
Frangitur, aut mediâ fluor interrumpitur umbra.
Ultimus Ille coronati vaga cingula cœli
Ostendit, tardusque immensa volumina versat
Nocte super gelidâ, cui quondam Arnonis Eoi
Propter inumbratum laceris sub rupibus amnem,
Sulphureos ignes circum horribili ululatu
Lurida pallentes duxerunt orgia Mystæ.

Acre dehinc jubar, et magni via vertitur axis:
Illum adeo in terris veteri formidine regem
Extulerant, aris Divôm sacrisque repertis,
Pensilis ære cavo clangor, responsaque vatum
Thessalica, et tristi querceta sonantia vento.

Infra autem, cursusque premens confinia nostri,
Ismarium rapido aperitur vertice numen.

At Venus, ante alios coeli sublimior ignes,
Vidit odoratum Libani nemus, et freta cantu
Longa queri; luctus Tyriarum et mollia matrum
Munera, rorantesque rosas, mostamque anemonem
Spargere purpureo violatum volnere fontem.

Dein propiore rotâ rutilantia limina radit
Cyllene in gelidâ dictus sacer.-

Interea spatia ipsa perenni percita pulsu Visa simul fluere, et cœli positura malignam Serpere tarda viam, quamvis intactilis, una,

65

70

75

80

85

90

95

100

Continuata, capax rerum, regione profundâ :
Usque adeo sub Sole reflexis orbibus annus
Serior erigitur rediens, apicesque volutos
Et prolapsa sui sequitur fastigia cursus.
Namque ubi se obliquo scindunt effusa meatu
Æquora, et alterni gravior vicinia motus
Allicit, astra suos usque acclinantia flexus
Aut prolixa volant, aut delibrata feruntur
In latus-Inde pati senium vaga fabrica mundi,
Inque dies ire in casus, atque impete fati
Assiduo labefactari primordia rerum.
Scilicet et tempus veniat, quo maxima moles
Funditus interrupta ruat, gelidique dehiscant
Horrendùm inter se confuso fœdere fines.
Tu quoque, tu in medio pallere videberis orbe,
Sol, opifex flammarum, et acutæ lucis origo,
Attonitisque procul quatere ægra crepuscula terris.

Est igitur Deus-ille Anima intellecta per Omne
Implet agens magni mortalia monia mundi.
Ille super fontes tenebrarum, immania regna,
Quo neque fervida mens hominum pervenit, et alte
Infinita quies vitâ vacat, incubat æternum,
Extremamque tegit puro sub numine noctem.

In Comitiis Prioribus, 1792.

105

110

115

120

R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.

« PreviousContinue »