Page images
PDF
EPUB

quum pietatem cum maxima eruditione conjunxeris, tibi deesse non potest. Nam pietas non sinit te non velle, quæ Deus voluit." Eruditio docet ea ferenda esse æquo animo, quæ neque solis nobis accidunt, neque ut non acciderint, lacrymis nostris efficere possumus. Non exspectabis, ut hanc ægritudinem tempus tibi adimat. Hoc plebeiorum ingeniorum remedium est. Sapientis

est tempus ipsum antevenire, et dolori ipsi nascenti occurrere. Jam igitur, quæ tua est sapientia, te has partes explevisse puto: quo minus et tibi molestus ero, et me labore inutili liberavero.

VI. CARTESII PRINCIPIA.

Qui primus sacros potuisti accedere fontes,
Unde aperire viam veri, atque erumpere sese
E tenebris audet ratio, tua, Magne, reperta
Aggredior, si qua ulla vocatæ gratia Musæ
Dissolvat gelidà concretum temperie cor,
Atque hebetem magno naturam accendat amore.
Principio passim spatia indigesta tenebat

5

Lubrica materies, crudique trementia mundi

Semina; nec vacuum illud erat, sed plena volabant
Corpora. Tum assiduis inter se motibus acta

10

Liquida ramenta, et teneri cœpere vapores
Diffluere, et vastum sese Labyrinthus in æquor
Explicuit, fecitque viam, quâ præcipitantes
Confluerent atomi, et solidus coalesceret orbis.

Major abhinc rerum facies, et sanctior usus
Exoritur; voluitque animatam fœdere fixo
Ire Deus naturam, et justis volvere sese
Imperiis ipse in medio, certissimus auctor,
Intus agit, pascitque effuso numine mundum.

Idcirco levis iste fluor circum ambit opacos,
Ætheris oceano cingens, atque irrigat orbes;
Vividus, alta tremens, æterno turbine raptus:

15

20

Qualem etiam æstivo sub sudo sæpe videre est,
Cum flammæ ardentes radii, tenuesque superne
Lympharum rores, atque auræ intactilis humor
Misçuerunt sese, et cœlo luctantur aperto;
Æstu pura quati loca cernimus, et tremere omnem
Aëra per campum, rapidâque liquescere luce.

Sol autem maris immensi spatia aurea circum
Vorticibus trahit, et rutilo rotat axe planetas.
Illæ indefessæ peragunt per inania cursus
Quæque suos. Una erranti symphonia cœlo
Scilicet, et rerum consentit mobilis ordo.

Arduus ante omnes agitur Cyllenius Hermes;
Credibile est illum tenebris et nocte carentem
Eterno radiare die, tam fervida torret
Temperies, rapidique urget vicinia Solis..
Gratas quippe vices aliis, requiemque calorum
Alternam Natura dedit, jussitque vagari

25

30

35

(Floridus unde foret vigor, et sincera facultas) Nubila per cœlum, et gelidos erumpere fontes, Diffuditque cavis liquidum in convallibus æquor.

Proxima deinde tenet magni spatia ampla sereni

Dia Venus, tibi, Terra, soror, tibi prima diei
Nuncia, cum teneram jaculatur roscida lucem
Mane novo, noctisque hyemalia claustra resolvit.
Estivis eadem illa comes surgentia ducit
Sidera temporibus—

Nec tu, Terra, tui mediâ in testudine mundi
Figeris, astrorumque sedes regina, sed una
Rapta volas, usque assiduâ vortigine tranans
Ætherios apices, liquidique volumina cœli ;
Sicut odoratam cum Pinaron, aut Calycadni
Prætervecta sinus, aut ostia divitis Indi

Labitur indulgens Zephyro ratis; omne cubanti
Sternitur æquor aquâ; læves illa usque per undas
It tacita, et specie labentia littora linquit.

Ulteriora autem lævâ torrentia luce
Martis, et ignito crudescunt concava vultu.
Deinde Jovem circum fulgenti quatuor ardent
Astra satellitio: gelidos Saturnus oberrat
Extremus fines, et tardo lumine lustrat.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quos ultra innumeri Soles, et candida currunt
Sidera, sive ea sunt magni flammantia mundi
Monia, seu vastum diffusa per infinitum
Ultra animorum aciem, et nostræ confinia mentis.
Ergo umbras sequimur tenues, et inania rerum
Somnia:
: nec mostæ flerunt Phaethonta sorores,
Stillantes vitreum foliis lacrymantibus imbrem,
Curribus excussum patriis; nec conscia Latmi
Luna videt nemora; aut stellatæ Atlantides ardent
Virgineis habitatæ animis :-apparet in alto
Pura quies cœlo, liquidisque innantia mundi
Sidera vorticibus, et late lucidus æther.

65

70

Felix, qui placidum sophiæ libaverit amnem !

75

Cui secura suos aperit sapientia fontes !

Pluribus illa quidem: sed enim circumstat acerba
Dirarum facies, prohibetque attingere ripam;
Anxietas, vacuoque ferox Insania risu,

Et quæcunque fatigato comes addita cordi

Hæret inexpletum, atque animo febricitat ægro.

Quid tibi tantopere est, mortalis, multa querentem

Ducere, sollicitamque gravi formidine vitam?

Quid cæcum studio vivendi deterere ævom?

80

Nequicquam quoniam brevia atque incerta labascunt 85 Tempora, et infectâ jamjam ad caput adstitit horâ

Mors, operumque quies, et respiratio curæ.

Nos autem lucis non intellecta cupido.

Alligat, atque animum dulcedine frangit amarâ.

R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.

In Comitiis Prioribus, Feb. 1790.

VII. PLATONIS PRINCIPIA.

Πολλοὶ δέ εἰσι καὶ θαυμαστοὶ τῆς γῆς τόποι.

EHEU! quam gratum est vitaï in limine primo
Ludere luce nova, atque animæ indulgere virenti,
Sæva prius quam cura agitatâ mente quietem
Exturbaverit, aut tenebras offuderit angor !

Atque utinam his equidem furiis nos carminis ulla
Eriperet medicina: ita turbidus insiliit cor
Irarum chorus, atque agitat sub pectore torquens,
Anxius, irrequietus : et insedit super ingens
Vitaï desiderium-Miser! usque adeone,
Captus amore mali, potes indormire querelis,
Exsolvique dolenter, et ingemere, inque morari?
Ac non ipse tibi quæris, quibus artibu' possis
Castigare fatigatum formidine pectus,
Et quanam ratione queat composta magis mens
Expectare quietem ærumnarum atque laborum?
At vero dulce est, credo, per aperta serena
Securos errare, et lucida lumina solis

Aspicere, atque haurire recenteis ætheris auras.
Mancupium! quasi demum in vitâ non sit agendum,
Tute tui ut potiare, et ad omnem sis habilis rem.
Ergo magna tibi mundi natura tuenda est;
Qua porrecta superficies pulcherruma terræ,
Riphæas arces extra, atque Atlanta nivalem
Panditur, objicibusque imposta patentibus alte
Vera viget facies rerum, et sincera venustas.
Sanctæ illic habitant naturæ, et morte carentes
Dæmones, Heroesque, et Divôm æterna propago;
Purpureumque solum super, et radiantia lætâ
Luce pavimenta, aspiciunt quam fulgida claro
Astra polo circumvolvi; rapidumque coruscos
Flectere equos Solem magni super æquora mundi.
At liquidum cœli laquear circum ambit, et inter-
-funditur aurea lux, et lactéus irrigat æther;
Pura dies, placidusque sereno sidere vesper.
VOL. II. NO. 6.
GG

Plat. Phæd.

5

10

15

20

25

30

Ac veluti melicæ voces simul auribu' sese
Insinuant, animique resignant mollia claustra,
Composuere metus omneis, faciuntque dolorum
Obliviscier, et dulci languescere letho;

Haud secus est illorum oculis natura, ubi puros
Ebiberint radiorum apices, et picta colorum
Lumina, quippe intus tremula dulcedine tactos
Sollicitat sensus fluidus calor, inque plicata
Retia nervorum permanat viva voluptas.

Quin cursu maria auraï circumflua cingunt
Assiduo, non illa furentibus horrida ventis,
Sed levibus Zephyris tremefacta, et flamine puro

35

40

45

Subtiles animas, et mollia frigora fundunt

Nubibus intemerata vagis atque imbribus atris.

Quorum utique in fundo, cæcum genus, usque remota

Equora, littoribus resonantia Geryonaï,

50

Porrigimus lata imperia, et dominamur ad altam

Caucason, et freta Caspiaco stridentia Cauro;

Immemores esse e membris migrandum in opacas
Functarum sedes animarum, interque meandum
Lurida littora, quæ ancipiti pallentia luce
Prænatat atra palus Acheron-

55

Quippe sub immensis Terræ penetralibus altæ

Hiscunt in vastum tenebræ magnarum ibi princeps

Labitur undarum Oceanus-quo patre liquoris

Omnigeni latices, et mollis lentor aquaï
Profluxere, nova mantes æstate superne

60

Aërii rores nebularum, et liquidus imber.

Fama est, perpetuos illinc se erumpere fontes,
Florigerum Ladona, et lubrica vitra Selemni,
Crathidaque, imbriferamque Lycæis vallibus Hagno,
Et gelidam Panopin, et Pirenen lacrymosam :
Illinc et rapidos amnes fluere, et mare magnum.

Fervidus hinc contra Phlegethon torrente corusco
Circum agitur, vastæ permanans regna ruinæ
Pallida, senta situ, pendentibus aspera saxis.
Haud aliunde levis per laxa foramina terræ
Permanat calor, et fissis penetrabile venis
Insinuat sese flammæ subtilis acumen.
Inde quati montes, elementaque belligerare

65

70

« PreviousContinue »