Page images
PDF
EPUB

τῷ τ. Didicimus ergo Μονάδα esse εξακισχίλια, quod magis magisque admirationem auget: quæ major erit, si ad verba Chrysostomi mentem advertamus; τάχα ἂν ἑκατὸν μονάδες λιτρῶν χρυσίου συνήχθεσαν. Omnium nec Monarcharum Christianorum, etiam ne Turcarum quidem annui reditus cum illis compositi hanc summam colligere possint. Nam centies sexies mille pondo auri sunt coronatorum Solatorum Francicorum 864000001. hoc est, ut Calculones (quos ypaμμatiotas vocat Chrysostomus ipse) milliones LXXXVI, et præterea quadringenta millia coronatorum. Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Vides absurditatem : cetera mando tibi. Hoc ego tamen hodie me didicisse fateor, veteribus Calculonibus sex millia Mováda esse : quod ne mirer, nemo unquam a me impetrare poterit. Addebas de quibusdam in Petri Galathini disputationibus. Scito illos libros esse compendium duorum ingentium voluminum, quibus titulum Pugionem fidei fecit auctor Raimundus Sebon Monachus Dominicanus, eximius Philosophus, sed nimis allegoriis, et anagogis indulgens, ut non solum ille Pugio fidei ostendit, sed et liber De Theologia naturali. Ii igitur libri adhuc exstant in Collegio Fuxensi Tolosano; ex quibus omnia hausit Petrus Galathinus Franciscanus, qui nomen auctoris tacuit, vel ut sibi opus vindicaret, vel quia acerrimum semper intercessit inter Dominicanam familiam et Franciscanam odium, ut ne hodie quidem rà (wrúpia desint pristinæ simultaMulta sunt in illis disputationibus, quæ sine delectu legere periculosissimum est: non pauca etiam conficta, vel a Christianis, qui Hebraismum didicerunt, quædam quoque a Judæis, qui ad Christianos, non ex pietate, sed ex injuria gentis suæ, defeceDenique ut pauci sunt, qui in Hebraismo videant, quod videre eos oportebat, ut Hebraice docti dici possent, pauciores vero qui fructum solidum ex scriptis Judæorum colligere potuerint hactenus, ita paucissimi sunt, qui eo judicio Galathini librum legere possint, quo possint aliquid in lucem promere,

tis.

runt.

1. Scaligerum recte computasse demonstravit J. F. Gronovius in Libr. IV. de Pecunia Vetere p. 364. Cur μováda pro 6000 posuerit Chrysostomus, rationem reddere conatus est Salmasius ad Histor. Aug. quoniam solidus sex millibus denariorum æreorum illius temporis censebatur.

2. Imo Raimundus Martini, ut docet Colomesius in clave harum Epistolarum.

[blocks in formation]

quod literas sacras illustrare possit. Itaque nimii sunt in utramque homines in libris Judæorum aut rejiciendis, aut amplectendis : quod longius disquirere, ut rei dignitas postulat, non sinit modus epistolæ, quem excessisse videor'. Itaque de eo alias

Ex EPISTOLA (LIB. II. 104.) AD CASAUBONUM.

PROLOGUS PERSII.

Nec fonte labra prolui Caballino,
Nec in bicipiti somniasse Parnasso
Memini, ut repente sic poëta prodirem.
Heliconiadasque, pallidamque Pyrenen
Illis remitto, quorum imagines lambunt
Hedera sequaces: ipse semipaganus
Ad sacra vatum carmen affero nostrum.
Quis erpedivit psittaco suum Χαῖρε,
Picasque docuit verba nostra conari?
Magister artis ingenique largitor
Venter, negatas artifex sequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Corvos poëtas, et poëtrias picas
Cantare credas Pegaseïum melos.

Οὔθ ̓ ἱπποκρήνης λιβάδι χεῖλος ἔβρεξα,
Οὔτ ̓ ἐν λόφοισι δικρόοισι Παρνασσοῦ
Οναρ ἴδον, ὥστ ̓ ἀοιδὸς εὐθὺς ἐκβαίνειν.
̔Ελικωνίδων μέτ ̓ ὠχριῶσα Πειρήνη
Κείνοις ἐάσθω, κισσὸς ὧν καθερπύζει
Εἰκόνας. ἐγὼ δὲ τοῖς ἀνακτόροις Μουσῶν
Ἡμιστράτευτος τοὐμὸν ᾆσμ ̓ ἐσήνεγκα.
Τίς, ψίττακ, ἐτράνωσέ σοι τὸ σὸν Χαῖρε ;
Κίτταις βροτείου τίς λόγου καθηγεῖται ;
Ἡ νοῦ χορηγὸς, καὶ διδάσκαλος τέχνης,
̓Ανέφικτα ρήματ' εὐτυχὴς κιχεῖν γαστήρ.

1. Similem fere sententiam de usu ex Talmudistis percipiendo tulit Ern. F. C. Rosenmüller in Præf. ad tertiam partem Scholiorum in Jesaiam p. vii.

2. Scriptum oportuit eicov.

3. εἰκόνας. Melius foret εἴκους.

4. Scaligerum scripsisse opinor εύτυκος.

Ἀλλ ̓ εἴτι κέρδους προσδόκημα προσσαίνοι,
Κόρακας ποιητάς, καὶ ποιητρίας κίττας
Δόξεις μέλος τι Πηγασήιον μέλπειν.

5

Mane in grabatulo.

Ex EPISTOLA (LIB. II. 115.)

ISACIO CASAUBONO.

CALLISTHENEM illum nunquam vidi. Et quia a Pseudogorionide citatur, omnino Latinum fuisse, non Græcum, quem ille vidit, necesse est; nam Græcismi imperitum eum vincunt scripta ejus. Istiusmodi vroßoλuaiwv scriptorum monstra olim fuerunt, in quibus Dares Phrygius, Dictys Cretensis, qui hodie Latini exstant. Eos etiam Græci habuerunt, quorum fragmenta in Cedreno exstant. Quid dicas de Epitome Iliados Epica Latina? quam ridicule Pindarum Thebanum proscripserunt? Quid Aristeas ille, quam antiquus est, ut etiam a Josepho citetur ? quod est τῶν Ἑλληνιστῶν Ἰουδαίων παρεγχείρημα. Quid Ecatæus de Judæis, quem ab iisdem Hellenistis antiquitus confictum fuisse, manifesto ex Origene colligitur? Quid Pseudosibyllina oracula, quæ Christiani Gentibus objiciebant, quum tamen e Christianorum officina prodiissent, in Gentium autem Bibliothecis non reperirentur ? Adeo verbum Dei inefficax esse censuerunt, ut regnum Christi sine mendaciis promoveri posse diffiderent. Atque utinam illi primi mentiri cœpissent. Vale. Lugduni Batavorum. III. Kalendarum Novembris Juliani clɔ ɔ cv.

5. De Pseudogorionide egit Scaliger in Libro adversus Serrarium. Pseudo-Callisthenis Historiam Rerum Alexandri in Hebræum sermonem convertit Pseudo-Gorio. Vid. Casaubon. Epist. 460. Callisthenis Sophistæ opus nec editum est, nec, ut videtur, dignum est quod edatur. "C'est un long et ennuyeux roman, plein d' invraisemblance et d' absurdités. La Croix Examen Critique des Historiens d' Alexandre, p. 163." Aristeæ librum de LXX interpretibus supposititium esse demonstravit Hodius in Dissertatione sua, frustra renitente Isaaco Vossio, certissimo Tapadów propugnatore. Hecatao. vid. Bentleii Ep. ad Mill. pp. 463. 530. ed. Lips.

De

EPIST. XI. (LIB. II. 120.)

ISACIO CASAUBONO1.

QUID ad te scribam, equidem nescio. Scribere tamen volui, quamvis nullo argumento. Defunctus plane sum languore, qui diu me obsessum tenuit: neque adhuc crura suum officium faciunt. Hoc heri in deambulatione pomeridiana expertus sum. Et fortasse fuerit ætatis éλάTTwua, quamvis defatigatio a morbo. Ut ut est, vasa colligenda mihi esse video. Est tamen, quod gaudeam, priusquam ille summus imperator signum det, non me hac custodia excessurum, quam meus Eusebius ex tortorum et carnificum manibus liber prodeat. Sola enim Prolegomena supersunt. De Lipsii nostri obitu non potest te latere. Primus ego in Batavis nuncium illum accepi. Negari non potest, in illius morte, et literis jacturam et amicis luctum summum conti

1. Hanc Epistolam, ob Justi Lipsî celebritatem, dignam judicavi quæ lectoribus proponeretur. "LIPSE étoit prince parmy lez doctes de son temps, et un des triumvirs, comme ils le nommoient, de la republique des lettres: vous sçavez que SCALIGER et CASAUBON estoient les deux autres.” Balzacii verba sunt. Satis notum est Lipsium ex Batavorum Academia in Pontificiorum castra transfugisse, a quibus olim desciverat, et cum veris suis amicis subdole ac perfide egisse. De obitu ejus ita scribit vir longe major meliorque, Casaubonus, in Epistola qua huic Scaligeranæ respondet. "Omnino magnam literæ jacturam in eo fecerunt; majorem tamen facturæ, si quam verbis docuit constantiam, vita exhibuisset.-Illud vero gravius, quod dum superstitiosum se simulabat, plane occulto Dei judicio videtur esse factus. Vidisti quæ scripta sunt de illius obitu? Equidem obstupui, cum legerem, in ipso agone mortis vestem pelliceam B. Virgini dicasse, et statim jussisse afferri Deum immortalem. Quæ hæc anilis superstitio! cum interea de Christo, qui solus et povratos est ZwTp, ne ypu quidem. Fateor tibi, magne Scaliger, terrent me hæc exempla eorum, qui veritatem semel agnitam postea oppugnatum iverunt; quod partim ipse fecerat, partim facturus sine dubio erat.” Lipsius autem non vestem tantum pelliceam, sed et plumam anserinam B. Virgini dicavit, qua totum librum de Miraculis ejus exaraveDe quo avaluaTi Epigramma haud inficetum scripsit Scaliger

rat.

noster;

Post opus explicitum quod tot miracula narrat,
Pennam Lipsiades hanc tibi, Virgo, dicat.
Nil potuit levius penna tibi, Virgo, dicare,
Ni forte est levius quod tibi scripsit Opus.

Vid. Menagiana T. IV. p. 222.

gisse. Amavi hominem, ut amicum. Colui, ut bene de literis meritum. Non dubito eum sæpe levitatis poenituisse, quod relictis Batavis, a quibus tanquam numen StoreTès colebatur, se ad ea loca contulisset, ubi alieno arbitrio vivendum illi fuit: quod aliqua tolerabile esset, nisi etiam illis, quibus obnoxium se fecerat, lusus pilaque fuisset. Expertus est quam sæpe homines fallat judicium suum, quum, quod ille sperabat, tantum abest ut eo potitus sit, ut minus, quam sperabat, consecutus sit. Ambitio enim, quæ maxima in eo fuit, ad institutum mutandum impulit hominem. Accedebat importunæ mulierculæ, uxoris ejus, superstitio, quæ ambitione ægrum sollicitabat animum; neque prius destitit, quam ad illas virum partes perduxerit, in quibus neque invenit, quod, ut dixi, sperabat, et hominum odium atque invidiam in se concitavit. En quo ambitio amicum illum nostrum perduxit. Neque ditior, neque meliore fama obiit, quam alibi obiisset: certe in utrisque partibus honoratior illi mors in Batavis contigisset, qui ne in illis quidem partibus apud omnes bene audivit. Vale. Lugduni Batavorum. Pridie Eidus Aprilis Juliani cIo locvi.

EPIST. XII. (LIB. II. 139.)

ISACIO CASAUBONO.

POSTQUAM ex tuis funus intellexi domesticum, quod maximum vulnus animo tuo inflixit, meæ partes erant aliqua consolatione dolorem tuum lenire: quod quum non fecerim, noli putare aut me officium neglexisse, aut per oblivionem omisisse. Quum enim proxime, postquam literæ tuæ mihi redditæ sunt, ad te scriberem, nolui intempestivum remedium dolori tuo adhibere tum quia recens vulnus erat, quod tangere periculosum esset; tum quia nihil ad te consolandum depromere possem, quod non tibi domi nascatur. Neque tibi tantæ eruditionis viro opus sunt ea quæ nos in simili casu melius a te peteremus, quam ut nostris tu egeas, aut ea te juvare possint. Quod reliquum est, satis officio meo me satisfecisse puto, si significarem saltem, hujus damni sensum non minus ad me pervenisse, qui nullum discrimen inter res meas et tuas pono, et quæcunque animum tuum afficiunt, mecum tibi communia esse. Novi patrum affectus, qui pater non sum. Novi etiam constantiam tuam: quæ,

« PreviousContinue »