Page images
PDF
EPUB

ut mihi videtur, optativo. Postulat linguæ indoles, ut aut infinitivus adhibeatur, aut indicativus, κατέστησα, ἐπύρωσα, ἔμολον. Demosthenes adv. Leptinem p. 486. ed. Reisk. χρῆν τοίνυν Λεπτίνην μὴ πρότερον τιθέναι τὸν ἑαυτοῦ νόμον, πρὶν ἢ τὸν παλαῖον τοῦτον ἔλυσε. Quo exemplo utitur Zeunius ad Vigerum p. 442.

v. 248. ἢ πρὸς φίλον τίν, ἢ πρὸς ἥλικας τραπείς.] Malim cum plerisque libris φίλων τίν, Vide ad Sophoclis Αj. 998. Mus. Crit. I. p.368. Lenissima Porsoni emendatione ἥλικας repudiata, ἥλικα revocarunt Zimmermannus et Matthiæ. Saltem sibi constare debebant docti homines. Si hic recte legitur ἥλικα τραπείς, non erant sollicitanda παρέδωκε τρέφειν Or. 64. et

similia.

v. 263. πόσιν δίκῃ τῶνδ ̓ ἀντιτίσασθαι κακῶν,] An legendum δίκην ? Loca nonnulla pro accusativo facientia collegi ad Heracl. 85. Infra v. 1313. δίκην, quod habent edd. omnnes ante Brunckium, in δίκη mutandum putavit Reiskius. Accusativum in hujusmodi locis nullo pacto cum Græcæ linguæ legibus conciliari posse contendit Hermannus Observatt. Crit. in quosdam locos Æsch. et Soph. p.64. Quod moneo, non ut summo viro veteres errores suos exprobrem, sed ut ostendam, quam facile librariis fraudi esse potuerit hæc constructio. Nihil annotavit Hermannus ad Herc. 168. Οὐκ οὖν, τραφέντων τῶνδε, τιμωροὺς ἐμοὺς [f. ἐμοὶ) | χρήζω λιπέσθαι τῶν δεδραμένων δίκην. Ubi verbale casum verbi sui regit. Vide ad Sophoclis Aj. 726. Mus. Crit. I. p.365. ubi serius animadverti dativum στρατῷ jam a Schæfero occupatum esse.

v. 280. ἐχθροὶ γὰρ ἐξίασι πάντα δὴ κάλων,] ̓Εξιᾶσι L. Ponsos. Recte. Sic etiam schol. et Barnesius. ̓Εξίασι est ab ἔξειμι, ἐξιᾶσι ab ἐξίημι. Omnes edd. ἀφιᾶσιν Suppl. 242. ἀφιᾶσιν aut ἀφιᾶσ' Herc. 629.

v. 284. Δέδοικά σ ̓ (οὐδὲν δεῖ παραμπέχειν λόγους)] Tres codices παραμπίσχειν, quod recte, meo quidem judicio, admisit Matthie. Αμπέχειν apud Euripidem nusquam legitur, ἀμπίσχειν sæpius. Consulatur index Beckianus vv. Αμπίσχειν, Επαμπίσχειν, Καταμπίσχειν, Συναμπίσχεσθαι. Quod ad hunc locum monet Porsonus, tragicos Tepudeiv et similia non nisi in melicis usurpasse, id jam monuerat vir eruditus qui Etonensis. hujus fabulæ editionis censuram dedit in the Monthly Review

t. LXXiV. p. 555. Cujus verba sunt: But where does περὶ occur in composition before a word beginning with a vowel, in the tragic dialogue?

v. 285. μή μοι τι δράσῃς παῖδ ̓ ἀνήκεστον κακόν.] Vide an ad hunc versum pertineat scholiastæ annotatio ad v. 357. Οὐ γάρ τι δράσεις. Δίδυμος μετὰ τοῦτον φέρει τὸ, σιγῇ δόμους εἰσβᾶσ ̓, ἵν ̓ ἔστρωται λέχος, καὶ μέμφεται τοῖς ὑποκριταῖς ὡς ἀκαίρως αὐτὸν τάσσουσιν. Similia habet grammaticus ad v. 380. *Ἢ θηκτὸν. ὧδε καλῶς κεῖται. Δίδυμος σημειοῦται ὅτι κακῶς οἱ ὑποκριταὶ τάσσουσιν ἐπὶ τῶν β τὸ, σιγῇ δόμους εἰσβᾶσα. Quid sit ἐπὶ τῶν β plane nescio. De versu σιγῇ—λέχος vide interpretes ad v. 40.

v. 292. κρεῖσσον δέ μοι νῦν πρός σ ̓ ἀπέχθεσθαι, γύναι, ἢ μαλθακισθένθ ̓ ὕστερον μέγα στένειν.] Legendum πρὸς σ' ἀπεχθέσθαι. Præsens est ἀπεχθάνομαι ut αἰσθάνομαι, aoristus ἀπηχθόμην ut ᾐσθόμην. Legendum etiam ὀφλεῖν vv. 405. 1045. ἀνασχεθεῖν v. 1023. V. 1199. θίγειν Aldus, θιγεῖν recte Lascaris, Brunckius, et omnnes post Brunckium.

v.298. χωρὶς γὰρ ἄλλης, ἧς ἔχουσιν ἀργίας, | φθόνον πρὸς ἀστῶν ἀλφάνουσι δυσμενῆ.] Sumendum est ἄλλης. πλεοναστικῶς, quod in locis nonnullis apud nostrum videor legisse. PORSon. Infra v. 941. εἴπερ γυναικῶν ἐστι τῶν ἄλλων μία. Prater ea quæ notavit Weiskius v. Αλλος, consulendi interpretes ad Sophoclis (Ed. Τ. 7. Præclare autem Zimmermannus ἀρετῆς pro ἀργίας, in quo explicando multum laborant interpretes. Eos qui philosophiæ literisque student, ἀργοὺς sape fieri, id est, rei familiaris negligentes, rebusque gerendis ineptos, communis hominum experientia docet. Lege disputationem Calliclis apud Platonem Gorgia p. 484. C. ab eo loco, ubi dicitur: φιλοσοφία γάρ τοι ἐστὶν, ὦ Σώκρατες, χάριεν, ἐάν τις αὐτοῦ μετρίως ἅψηται ἐν τῇ ἡλικίᾳ. ἐάν δὲ περαιτέρω τοῦ δέοντος ἐνδιατρίψῃ, διαφθορὰ τῶν ἀνθρώπων. Lege etiam Routhii annotationem p. 440. sq.

α

1. Olim legebatur ἀπέχθομαι Hipp. 1260. ubi rectius nunc legitur ἐπάχθομαι. Cum vero hoc compositum exemplo carere videatur, et in cod. Flor. legatur ἀπάχθομαι, nescio an scripserit Euripides, οὔθ ̓ ἥδομαι τοῖσδ ̓, οὔτ ̓ ἄρ ̓ ἄχθομαι, κακοῖς. Sophocles Phil. 345. λέγοντες, εἴτ ̓ ἀληθὲς, εἴτ ̓ ἄρ ̓ οὖν μάτην, κ. τ. λ.

v.310. σὺ γὰρ τί μ ̓ ἠδίκηκας; ἐξέδου κόρην | ὅτῳ σε θυμὸς ἦγεν.] Beckius, τί γὰρ σύ μ ̓ ἠδίκηκας, nescio unde. Notandum autem ἐξέδου pro ἐξέδωκας, quod usurpat noster Suppl. 133. Τῷ δ ̓ ἐξέδωκας παῖδας Αργείων σέθεν ; Nequis ἐξέδου corruptum esse censeat, moneo ἐκδόσθαι exstare apud Platonem Legg. V. p. 740. C. ἐξέδοτο apud Demosthenem adv. Spudiam p. 1036.

v.325. Μὴ πρὸς σὲ (malim πρός σε) γούνων, τῆς τε νεογάμου κόρης.] Οmnes γονάτων præter Lascarin et Porsonum. Alterum non esse Atticum vehementer suspicor. De qua re aptior ad dicendum locus erit ad Phoen. 866.

v.331. ΜΗ. Φεῦ φεῦ, βροτοῖς ἔρωτες ὡς κακὸν μέγα. | ΚΡ. Ὅπως ἂν, οἶμαι, καὶ παραστῶσιν τύχαι.] Anglice, That is according as it happens. Noster Tro. 1051. ΕΚ. Οὐκ ἔστ' ἐραστὴς ὅστις οὐκ ἀεὶ φιλεῖ. | ΜΕ. Ὅπως ἂν ἐκβῇ τῶν ἐρωμένων ὁ νοῦς.

v. 355. θανεῖ. λέλεκται μῦθος ἀψευδὴς ὅδε.] Ita MSS. Par. et ed. Lasc. Οὐ ψευδὴς Ald. Ponsor. Eadem varietas in Or. 1625. ubi præstare videtur οὐ ψευδής. Nostro loco parum refert, sed in Herc. 1315. vulgata scriptura οὐ ψευδεῖς solocam reddit orationem. Exempla vocalis a in diphthongum ου mutatæ dederunt Schæferus Meletem. Crit. p. 93. aliique. Apud Euripidem præter alia reperi πολεμίους ἐπὶ χθονὸς Med. 778. ξένους θ ̓ ὁμοῦ γυναῖκας Suppl. 94. κυρίους κραίνειν δίκας Heracl. 144. (ubi recte Scaliger κυρίας). ἐκ δ ̓ ἐπίμπλαμεν δρό| κρατῆρας ἱεροὺς Ion. 1194. ἁπλοῦν-βιοτὰν Herc. 663. v. 387. καὶ δὴ τεθνᾶσι. τίς με δέξεται πόλις ; mortuos esse, Hermannus ad Vigerum n. 331. qui comparat Æschylum Eum. 897. Καὶ δὴ δέδεγμαι. τίς δέ μοι τιμὴ μένει ; Vide etiam nostræ fabulæ v. 1104. Participio utitur Sophocles (Ed. Τ. 838. Πεφασμένου δὲ, τίς ποθ ̓ ἡ προθυμία;

σου

Fac

v. 400. πικροὺς δ ̓ ἐγώ σφι καὶ λυγροὺς θήσω γάμους,] Σφι pro σφιν e membranis primus dedit Brunckius, collato Sophocle (Ed. C. 421. Ἀλλ ̓ οἱ θεοί σφι μήτε τὴν πεπρωμένην | ἔριν κατασβέσειαν, &c. Utrobique σφιν legendum puto, quæ forma passim metro necessaria est, altera apud Atticos nusquam. Vide Æschylum Prom. 252. 456. Theb. 933. (nisi potius legendum σφ pro σφε.) Pers. 761. 809. Sophoclem Cd. C. 444. 451. 1490. (ubi σφιν pro singulari οἱ usurpari monent Hoc dativo rarissime utitur grammatici) Aj. 570. ΕΪ. 1070.

V.

Euripides, neque alibi in integris fabulis, si bene memini, quam hic et Suppl. 769. Οἴμοι, πόσῳ σφιν ξυνθανεῖν ἂν ἤθελον. 414. ἀνδράσι μὲν δόλιαι βουλαί· θεῶν δ ̓ | οὐκέτι πίστις ἄραρε. ] τὰν δ ̓ ἐμὰν εὔκλειαν ἔχειν βιοτὰν | στρέφουσι φᾶμαι.] Vide an legendum θεῶν τ ̓, eodem argumento quo ἀνακαλεῖ τε v. 21. Malim etiam σrpéfovor. Præter antistrophicum versum 427. vide vv. 412. 422. 633. (Tółwv ¿peins) 641. (evras deßilovo') 829. 840. qui omnes primam syllabam producunt. Futurum haud male sententiæ convenire, imo fortasse melius quam præsens, ostendunt sequentia ecet et Ančovo. De permutatione literarum et dixi ad v.216. Minime autem silentio prætereunda est perelegans Reiskii conjectura, τὰν δ ̓ ἐμὰν εὐκλείᾳ στέφειν βιοτὰν | στρέφουσι (machinantur vertit R.) paua. Haud absurda lectio esset, Tav δ ̓ ἐμὰν εὔκλειαν ἔχειν βιοτὰν | στέψουσι φᾶμαι. Apud nostrum Archelao III. Barnesii emendationem ἀναστέψαι pro ἀναστρέfa amplexus est Musgravius.

v. 421. Μοῦσαι δὲ παλαιγενέων | λήξουσ ̓ ἀοιδᾶν, ¦ τὰν ἐμὰν ὑμνεῦσαι ἀπιστοσύναν.] Ὑμνεῦσαι pro ὑμνοῦσαι. Similia sunt clooxvevow apud Eschylum Prom. 122. (consentiente Hesychio), Toλevμevaι ibid. 646. άûrevv apud nostrum Hipp. 168. et fortasse alia, de quibus quid sentiam vix ipse satis scio. His longe insolentius videtur μυθεῦσαι pro μυθεύουσαι Iph. A. 789. ubi metrum incertum scripturam incertam reddit.

v. 439. Βέβακε δ ̓ ὅρκων χάρις, οὐδ ̓ ἔτ ̓ αἰδὼς | ̔Ελλάδι τᾷ μεγάλᾳ μένει, αἰθερία δ ̓ ἀνέπτα.] Μίμνει edd. ΜSS. Melius metro quadrat uévei, quod habet D. Corripitur prima in vμvnow Bacch. 72. notante Musgravio. PORSON. Falsum esse Musgravium contendit Erfurdtius ad Sophoclis Aj. 1066. qui tamen alia exempla majori fide, ut ipsi videtur, digna collegit. Sed de hac licentia nunc ne cogitandum quidem est. Nam, ut concedam ὑμνῳδεῖ et μεμνῆσθαι prima correpta ab Æschylo usurpari, non ita perverso judicio Euripidem fuisse arbitror, ut priorem in

ipvet corripere maluerit, quam alteram eandemque usitatiorem formam uével adhibere. Hic igitur locus, ut videtur, notissimæ criticorum regulæ, vocabula rariora præferenda esse vulgatioribus', aperte adversatur. Idem dicendum de vμvevoai v. 423. (modo scri

1. Griesbachius Prolegom. ad N. T. p. 62. ed. 1796.

D

VOL. II. NO. 5.

[ocr errors]

bendum sit ὑμνοῦσαι), ζεύγλῃσι v. 479. χρυσεότευκτον ν. 980. et fortasse de aliis hujus fabulæ vocabulis. Grammatici veteres scilicet, secus ac multi putant, rariores et in prosa oratione minus usitatas vocabulorum formas data opera sectati sunt, quas pro communibus in poëtarum libris collocarent. Id sæpe fecisse recentiores grammaticos, quos criticos vulgo vocamus, extra controversiam est. Ut uno exemplo defungar, Barnesius, qui cuivis fere veterum magistrorum judicio par erat, σπεύσει θανάτοιο τελευτὰν dedit v. 153. idque et celato lectore, et metro violato, neque ullo libro consentiente. Sed magis poëticum ideoque Euripide dignius ei videbatur Homericum θανάτοιο, quam vulgare illud et in omnium ore tritum θανάτου. Quod fecit Barnesius, quidni fecerint Didymus, Dionysius, aliique homines veteris linguæ Atticæ ignarissimi? Vereor igitur ne nimium vulgatis libris tribuerit Matthiæ, qui μίμνει a Porsono expulsum revocavit'. Ceterum hinc emendandus noster Herc. 557. ubi legendum, Αἰδώς γ ̓ ἀποικεῖ τῆσδε τῆς χθονὸς πρόσω. Vulgo τῆσδε τῆς θεοῦ. Utrobique Hesiodum Opp. 195. respexit poëta.

v. 449. σοὶ γὰρ παρὸν γῆν τήνδε καὶ δόμους ἔχειν, | κούφως φερούσῃ κρεισσόνων βουλεύματα, | λόγων ματαίων ονεκ ἐκπεσεῖ χθονός.] Cum σὺ et σοὶ passim invicem permutentur, malim, σὺ γὰρ, παρὸν γῆν τήνδε καὶ δόμους ἔχειν. Hoc si placet, legendum etiam φέρουσαν : non quo ferri nequeat φερούσῃ, sed quia accusativus longe melior est, nisi præcedat ἐμοὶ, σοὶ, αὐτῷ, vel aliquid ejusmodi, ut supra v. 375. ὥστ ̓ ἐξὸν αὐτῷ τἄμ ̓ ἐλεῖν βουλεύματα | γῆς ἐκβαλόντι, τήνδ ̓ ἀφῆκεν ἡμέραν &c. Ubi accusativum sine consensu librorum reponere nolim, licet exempla ejus structuræ passim occurrant. Vide ad v. 1233. Quinquies in hac fabula, ni fallor, accusativum habet Porsonus, ubi dativum dederit Aldus, vv. 57.60. 586. 658. 662.

v. 452. κἀμοὶ μὲν οὐδὲν πρᾶγμα. μὴ παύσῃ ποτὲ [ λέγουσ ̓, Ιάσων ὡς κάκιστος ἔστ ̓ ἀνήρ.] Μalim, λέγουσ ̓ Ἰάσον, ὡς κάκιστός ἐστ ̓ ἀνήρ. Ita v. 250. λέγουσι δ ̓ ἡμᾶς, ὡς ἀκίνδυνον

1. Monendi sunt lectores, ne contextus Porsoniani collationi, quam dedit Matthiæ, nimium confidant, neque ex hujus silentio consensum duarum editionum præsumant. Nostro loco μίμνει, v. 629. ἀνδράσιν sine præpositione, v. 655. ᾤκτειρεν, et fortasse alia, lectore non monito scripsit Matthiæ.

« PreviousContinue »