D. Iunii Iuvenalis saturae

Front Cover
B.G. Teubner, 1889 - 313 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 129 - ... notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, 355 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360 Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
Page 17 - quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem eras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, 25 dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
Page 95 - Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis Falsus , et admoto dictet periuria tauro , Summum crede nefas animam, praeferre pudori Et propter vitam vivendi perdere causas.
Page 107 - ... utile consilium modo, sed commune, dedisti. nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125 deceptas? festinat enim decurrere velox flosculus angustae miseraeque brevissima vitae portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas poscimus, obrepit non intellecta senectus.
Page 20 - Atque recens linum ostendit non una cicatrix. Nil habet infelix paupertas durius in se, Quam quod ridiculos homines facit.
Page 133 - Nili. nona aetas agitur pejoraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo.
Page 22 - Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est.
Page 144 - Tradidit arcano quodcumque volumine Moses, Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, Quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Page 17 - Quidquid dicunt, laudo; id rursum si negant, laudo id quoque; Negat quis? nego; ait? aio; postremo imperavi egomet mihi Omnia adsentari. Is qusestus nunc est multo uberrimus.
Page 117 - Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas ; nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, 80 panem et circenses."

Bibliographic information