C. Crispii Sallustii opera omnia ex ed. G. Cortii cum notis et interpretatione [&c.], recensita, Volume 1

Front Cover
 

Common terms and phrases

Popular passages

Page 31 - Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est ; neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui 33 non speciem expositionis, sed fidera quaerit.
Page 36 - Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Page 28 - Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio. Inter quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum Virgilius , Rabiriusque , et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque, et Naso, perfectissimi in forma operis sui. Nam vivorum, ut magna admiratio, ita censura difficilis est.
Page 102 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Page 273 - Quibus saevitiis, et maxime fœnoris onere oppressa plebes, cuín assiduis bellis tributum simul et militiam toleraret, armata montem sacrum' atque Aventinum insedit. Tumque Tribunos* plebis et alia sibi jura paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum.
Page 31 - ... historicorum commendavit magis. Ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes...
Page 273 - Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum; dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere.
Page 129 - Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum, cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a...
Page 370 - Ego numquam volui quidquam posse nisi pro vobis : multi ex vobis, potentia freti, in vos suis viribus abusi sunt. Itaque non est mirum, si nullius amicitia usus sum, qui non perpetuo...
Page 77 - Manlii quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea vulgi rumoribus exagitatam."'ltaque, quod plerumque in atroci negotio solet; senatus decrevit,"' darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare...

Bibliographic information