Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

EDITORIS PRÆFATIO.

QUUM jam sæpissime, apud omnes litteratas gentes,

viri, omni doctrinarum supellectile instructissimi, Cornelii Nepotis aureum libellum in lucem emiserint, hac nostra scriptoris elegantissimi nova editione tantorum virorum laborem æmulari, multo minus elevare, nequaquam menti occurrit. Imo nos, quæ facultatum et eruditionis nostræ infirmitas est, minime deceret horum menda, si quid aut negligentes aut fessi peccaverint, investigare et persequi, postquam laboris eorum quasi succum eli

nobis utile admodum fructuosumque visum fuerit. Quoniam igitur de clarissimis illis editoribus, Lambino, Bosio, Heusingero, pluribusque nuperrimis fusius loqui pudor vetat atque ipsa gráti anni'memoria, peculiarem nostræ hujus editionis indolem paucissimis verbis expromere satis erit.

Principio, ut ipsa Nepotis verba quam maxime integra accurataque hic proferrentur, magnum operæ pretium fuit. Ergo, quamvis sæpius Bipontinorum lectionem fuerimus secuti ; innumeris tamen in locis, qui vel subobscuri et perplexi videbantur, vel nimia emendationum audacia

vexati, a veteribus nostris bibliothecæ Parisiensis codicibus (præsertim n. 5857, 6143), vel ab optimis Batavorum Germanorumque scriptis aut editis libris, auxilium et lucem attenta comparatione mutuati sumus.

Varias vero lectiones, quippe quæ solæ justum volumen implere possent, universas edere quum penes nos non esset, certis finibus circumscriptos, eas tantum delegimus annotationibus intermiscendas, quas sententiæ vis, antiquitasve libri commendabat; neque adeo scribarum, sive operarum erroribus hinc inde colligendis insudavimus.

Delectus quoque habendus fuit in commentario. Multi enim explicanda prætereunt, in supervacuis immorantur. Dum elementa et syllabas examinant, annus est. Nos, perspicua brevitatis studiosi, optimis Variorum notis et criticis, et, quæ valde præstant, historicis, novas plures addidimus. Atque hic piaculum esset non fateri, quanto nobis adjumento fuerint editores Nepotis recentiores, J. Frid. Fischer, Th. Chr. Harless, Fr. Schmieder F. R. Ricklefs, Chr. H. Paufler, atque in primis vir diffusæ doctrinæ plenus, et rerum grammaticarum studiosissimus, Car. Henr. Tzschucke, cui quantum debeamus ipse liber fidem faciet. Paucas etiam Guil. Henr. Bardili notas, quum Staveriana editio a V. C. recognita, opere hoc fere absoluto, Stutgardiæ prodiisset, inter Excursus ad voluminis finem rejecimus. Quin, priscæ eruditionis apparatum

[ocr errors]
« PreviousContinue »