Page images
PDF
EPUB

NOTE

duodecim tabulis inusitate nox pro noctu dixerunt. Verba hæc sunt: SEI. NOX. FVRTVM. FACTVM. ESIT. SEI. IM. OCCISIT, IOVRE, CAIS VS. ES

TO. In quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est, is, non eum casu accusativo, sed im dixerunt,'

CAP. II.

Quæ mihi decem verba ediderit Favorinus, quæ usurpentur quidem a Græcis, sed sunt adulterina et barbara: quæ item a me totidem acceperit, quæ ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint, neque in Veterum libris repe

riantur.

2 Ascripsit Sciopp. idem.

CAP. III.

Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adolescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem.

NOTE

Peregrinus] Consule lib. XII. in Notis ad cap. 11.

CAP. IV.

Quod Herodotus scriptor historia memoratissimus parum vere dixerit & unam solamque pinum arborum omnium cæsam nunquam denuo ex isdem radicibus pullulare, et quod idem de aqua pluviali et nive rem non satis exploratum pro comperta posuerit.

NOTE

d Parum vere dixerit] Mirum cur ea de pino sententia vulgo tribuatur Herodoto, qui id non suo sed alieno sensu protulit. Refert tantum Histor. lib. vi. Lampsacenis minatum esse Cræsum, fore ut eos in pini morem excideret; quod quidam e senioribus de fatali excidio interpretatus est, et minarum atrocitatem ex

posuit, pinum inquiens ex omnibus arboribus solam esse quæ excisa nun. quam surculos emittat. Sed cujuscujus sit illud dictum, alienum est a veritate. Theophrastus enim piceam cæsam, Plinius laricem ustis radicibus, et Cælius cupressum excisam non repullulare jampridem observa

runt.

CAP. V.

Quid illud sit, quod Virgilius cœlum stare pulvere, et quod Lucilius pectus sentibus stare dixit.

NOTE

• Cœlum stare pulvere] Virgilius lib. XII. Æneid. ita scribit, 'jam pulvere cœlum Stare vident.' Sensus est: totus aër ita plenus est pulvere,

ut eo quasi constare videatur cœlum. Pectus autem sentibus stare juxta mentem Lucilii poëtæ, idem est ac spinis horrescere.

CAP. VI.

Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse: superque ea re et sermo Tauri expositus, et verba ex Theophrasti libro sumta: et quid M. quoque Cicero de amore amicitiæf senserit cum ipsius verbis additum.

NOTE

De amore amicitia] Amor est ani. mi motus quo alteri bene volumus. Amor amicitiæ sive benevolentiæ dicitur is, quo cupimus alicui bona evenire non nostra, sed illius ipsius cau

sa quem diligimus: amor autem cupiditatis est, quo propter nostram utilitatem aut voluptatem amico max. ime cupimus.

CAP. VII.

Ex Aristotelis libro, qui πepì tñs μvýμns inscriptus est, cognita acceptaque de natura et habitu memoria: atque inibi alia quædam de exuberantia aut interitu ejus lecta auditaque.3

3 Conjicit Thys. lectu audituque digna,

NOTE

Пeplμvhuns] In hoc libro de memoria ita sentit Aristoteles, cujus hic non verba continua sed mentem pan. cis subjicimus. Præsentia percipimus sensu, futura prævisione occupamus, præterita memoria complectimur. Cum autem ea quæ recordamur non hæreant in animo nisi adum

brata quibusdam imaginibus sensilibus, memoriæ sedes constituenda est in sensu principe, ubi est imaginandi vis et xarà σvμßeßnêds, sive per acci. dens, ut aiunt, in ipso intellectu. Unde fit ut non modo in hominibus, sed in nonnullis animalibus insit sensitiva memoria. Porro rerum objec.

NOTE

tarum imagines imprimuntur per sensum in anima, quasi sigillum in subjecta materia.

Unde ut memoriæ

bonitas constet, requiritur ex parte organi tum mollitudo, tum durities ad congruam temperiem sibi mutuo fœderatæ: mollitudo quidem, ut facile imbibat rerum notas: durities, ut impressa simulacra conservet. Senes quibus affecta jam ætate membra inarescunt, quod mollitudine illa careant, difficili sunt memoria. Contra admodum pueri, quibus præhumidum est cerebrum, parum memores sunt: scilicet in iis non imprimuntur rerum simulacra, quasi sigillum in amnem profugum incidat.

De exuberantia] Proferebat hic Gellius eorum exempla, qui ad miraculum memoria floruerant. An Cyri Persarum regis qui, ut refert Plin.

lib. VII. cap. 24. nomina suorum om. nium militum singillatim recensebat? an Mithridatis qui, eodem teste Plinio, viginti duabus nationibus imperans totidem linguis jura dicebat? An Senecæ qui, ut in principio declamationum ipse de se fatetur, tanta vi memoriæ pollebat, ut ducentos versus semel auditos retineret et proferret ordine retrogrado; immo duo nominum millia eo quo prolata erant ordine repeteret?

* Aut interitu ejus] An mentionem hic faciebat Gellius de illo, qui ictus lapide oblitus est literas tantum? An de alio, qui ex præalto tecto lapsus matris et affinium propinquorumque cepit oblivionem? An de Messala Corvino oratore qui sui nominis oblitus est, ut capite supra laudato refert idem Plinius?

CAP. VIII.

Quid mihi usu venerit interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.

4 Aliter jocos.

CAP. IX.

Quod Theophrastus philosophus omnium suæ ætatis facundissimus verba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus verecundia obticuerit, quodque idem hoc Demostheni, apud Philippum regem verba facienti, evenerit.

CAP. X.

Qualis mihi fuerit in oppido Eleusine disceptatio cum grammatico quodam præstigioso tempora verborum et meditamenta puerilia ignorante; remotarum autem quæstionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.

5 'Vet. ed. ad capiendos imperitorum animus.' Thys. 'Immo id continua

tum per omnes edd. usque ad Stephanum, qui nescio unde erutum dativum subjecit.' Jac. Gronov.

NOTE

* Eleusine] Oppidum est in Attica Cereri consecratum.

CAP. XI.

Quam festive responderit Xanthippa uxori Socrates petenti ut per Dionysia' largiore sumtu canitarent."

6 'In ed. Ven. 1. de Tridino capp. x. et XI. male confunduntur.' Thys.7 Vet. ed. cœnitaret.

NOTE

Dionysia] Alio nomine Baccha nalia, festa Bacchi, die duodecimo. Anthesterionis, qui Aprili mensi respondet, celebrabantur in Limnis Atticæ loco, ubi templum erat Bacchi. Non alias major fuit ad omne genus

impudicitiæ et insaniæ licentia. Porro Bacchus dictus est Dionysius teste Nonno, a Διός Jupiter et νόσος, et quod Syracusana lingua significat 'claudus,' quia Jupiter, cum Bacchum in femore gestaret, claudicavit.

CAP.

XII.

[ocr errors]

Quid significet in Veterum libris scriptum, plerique omnes; et quod ea verba accepta a Græcis videntur.

NOTE

Plerique omnes] Hac locutione sæpius usus est Terentius: in Andria, Quod plerique omnes faciunt adolescentuli.' Et in Phormione, Ita plerique ingenio sumus omnes :

276

nostri nosmet pœnitet.' Idem significat, teste Donato, quod plerique. Porro ea verba a Græcis videri desumta colligitur ex hoc Aristotelis loco lib. I. Anim. ¿ Tŵv πλeioTwv râs.

CAP. XIII.

Quopsones quod homines Afri dicunt, non esse verbum Pæ8 n nicum, sed Græcum.

8 Vid. Not. Var. 'Hoc Scaligerianum pro bono habet Th. Reinesius de Pu. nica Lingua cap. 12. num. 14. et qupsones vocat vocem nihili et quæ ne legi aut pronuntiari quidem potest. Prousteus utinam perinde Gellium juvaret,

NOTE

Quopsones] Mira est Scaligeri in notis ad fragmenta Berosi de hac voce hariolatio. In XIII. lemmate,'

inquit,octavi libri A. Gellii legitur vulgo Qupsones inepte. In veteri codice Biturigum scripto erat Eupsones.

quam acer est in vituperando Scaligero! inprimis ridiculus in rogando, cur unus Biturigum codex eo ipso quo citatur loco mendosus Scaligero pluris est quam ceteri omnes? An non unus Regius codex Lambecio recte pluris est, quam ceteri omnes? Cur autem supponit eum librum in isto loco mendosum! cum utique ipse nihil sciat, nihilque afferre queat. Nonne Scaliger est, qui anno 1573. similiter ex veteri scriptura emendavit Ix. 3. Macetæ, cum omnes ex inscitia ederent Macedones contra fidem Msstorum, ut jam constat, et ipse sequi debuit ab Stephano anno 1585. tantopere indicatum? Nescio unde ortum sit Quopsones, quod postremas editiones occupat. Omnino Qupsones præfert aliquid Græcum. Ut enim quinorodon, Græce κvvóppodov, úñóKUOTIS bypoquistis, sic kuwves potuerunt alio sermone efferri, tanquam instar illius, qui catoblepas in eadem Africa Græce Græcis dicitur, mutata et fere corrupta declinationis parte per hanc translationem ad alium populum.' Jac. Gronov. Eupsones ascripsit Sciopp. quod et habet Ms. Biblioth. Pembrocens.

NOTE

Sed profecto Eudones pro Audonis scribendum erat. Id Gellius hominum Pœnorum verbum quidem esse ait, sed etiam usurpari a Græcis. Si propterea Gellius putavit Græcum quod a Græcis usurparetur, cur non vicissim videatur Pænum, quod Pœ. nis esset in usu? Nam reciproca causatio est.' Quid hic primum notem, quid ultimum? Cur unus Biturigum codex eo ipso quo citatur loco mendosus Scaligero pluris est

quam ceteri omnes? Cur inauditam pro arbitratu sno lectionem commentus, de hac ipsa, quæ fortasse nulli venerit unquam in mentem, Gellio litem intendit? Quo jure sibi finxit Gellio dictionem hanc visam esse Græcam quod a Græcis usurparetur? Sane ex hoc lemmate id non conjecerit, nisi qui cum de suo novum nihil præter opinionum figmenta proferat, a veteribus carpendis sibi temperare non possit.

CAP. XIV.

Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem, atque inibi verba quædam ex Navio poëta et Cn. Gellio9° non usitate collocata: atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum explorata.

9 'Vet. ed. legit, Cn. Gallo. Forsan legendum Cæcilio.' Thys.

NOTE

• Cn. Gellio] Is Romanæ historiæ scriptor antiquus annales composuit,

grande opus, ut colligitur ex Prisciano, qui ejus librum citat XXXIV.

« PreviousContinue »