Page images
PDF
EPUB

AD LECTOREM PRAEFATIO.

Suetoniana studia, splendidissimis olim commendata nominibus Politiani Erasmi Lipsii, deinde Casauboni Gronoviorum patris et filii Graevii Burmanni Oudendorpii Ernesti laboribus nobilitata, nostro saeculo valde refrigescere coeperunt. Nam qui proximis temporibus Suetonio edendo manum admoverunt, scholarum commodis consulere satis habuerunt et ipse Fridericus Augustus Wolf, quamvis criticis subsidiis non deficeretur, doctorum hominum exspectationi impar visus est. Praeterea nonnulli de fide rerum a Tranquillo conscriptarum laudabili studio exposuerunt; de verbis emendandis librique specie universa ad pristinam integritatem revocanda omnia acta esse visa sunt. Neque id prorsus falso; nam ab egregiis illis editoribus tam libri veteres magno numero inquisiti et ad emendationem adhibiti sunt, quam emendationes ingeniosae corruptis locis inventae, ut sane qui vel acervum variae lectionis augere elaboraret vel hariolando operam daret, paucorum, sicut mea fert opinio, gratiam esset consecuturus.

Verum hoc nondum satis perfectum esse videtur, ut ex infinito librorum numero optimi et antiquissimi eligantur ac tamquam duces fidi, quos nusquam nisi in apertos errores inciderint ipsi deserere liceat, observentur. Multis in rebus, quae leviores videntur, ut est vocabulorum collocatio aut scribendi ratio aut capitum distinctio, editionum priorum curatores morem semel receptum vulgatumque sequi quam ex libris immutare maluerunt. Sed nostra aetate intellectum est, nullam esse rationem vulgatae lectionis ac ne in minimis quidem rebus habendam, nisi optimorum librorum accederet auctoritas. Itaque

Suetonii vita.

postquam tali aequabilitate complures scriptores antiqui felici eventu ad optimos libros exacti sunt, eandem constantiam in hoc scriptore non diutius desiderari passi sumus, et nisi voluntatem vires defecerunt, hoc praestare conati sumus, ut antiquissimos eosdemque optimos libros nostra editio ubique et in omnibus rebus aequabiliter referret. Id quem ad modum instituendum existimaverimus, docebimus, postquam de vita et scriptis Suetonii breviter exposuerimus.

C. Suetonius Tranquillus quo oppido, quo genere1), quo anno natus sit, nec ipse in iis quidem libris qui aetatem tulerunt tradidit, neque apud alios scriptores memoriae proditum reperio. Ad Cisalpinam Galliam referendum existimat Vossius de hist. Lat. 1, 31 argumento haud ita firmo usus, quod familiaris fuerit Plinii hominis Transpadani. Ipse commemorat patrem Suetonium Laetum nomine et legionis XIII G. P. F. tribunum angusticlavium interfuisse Betriacensi bello Aprili mense anni 69. Laetum mox militia perfunctum matrimonio operam dedisse putarim, cum filius ei natus sit Tranquillus primis Vespasiani annis. Puer et patrem et avum audivit de rebus quibus ipsi interfuerant narrantes p. 127, 27. 213, 24. cfr. p. 300, 5. Adulescentiam Domitiano

imperante a. 81–96 egit Romae p. 248, 36. 259, 18. 198, 6; quorum locorum postremus ad annum fere 91 pertinere videtur, quo anno mortuus est Vologaesus Parthorum rex.

De virili aetate Tranquilli non adeo tenuis memoria superest in Plinianis epistulis. Earum scripti sunt novem libri priores post Domitiani mortem et ante Plinii

1) Huius gentis antiquiorem non novi quam C. Suetonium Paulinum sub Claudio et Nerone bellica laude clarum itemque rerum a se gestarum scriptorem (Plin. n. h. 5 §. 14), qui postremo in Betriacensi acie Othonianis copiis interque eas legioni XIII praefuit, ut refert Tacitus hist. 2, 24. 44. Omnium postremus esse videtur Suetonius Optatianus, qui Taciti imperatoris a. 275 et 276 vitam scripsit, ut Vopiscus tradit in Tacito 11. Tranquillinus quidam Sanctus est ecclesiae Ro

manae.

proconsulatum Bithynicum, id est intra annos 97 et 108; qui enim decimus inscribi solet, liber singularis est epistularum ad Traianum et a Traiano datarum, isque post proconsulatum circiter annum 112 editus est paucis mensibus ante Plinii mortem, ut docet Henzen ad Orellianas Inscriptiones 3 p. 124. Spectat igitur Plinii epistularum Tranquillo inscriptarum vetustissima annos XXVI egressum, novissima quadragesimum nondum ingressum. Sunt vero hae 1, 18 et 24. 3,8. 5, 10. 9, 34. 10, 94 et 95 ed. Keil. In his epistulis Plinius honori et commodis reique familiari Suetonii in contubernium suum recepti omnibus modis et diligentissime consulit. Tribunatum militarem petenti impetravit rursusque petentis gratia in propinquum aliquem transtulit, modico pretio praediolum urbi vicinum multisque rebus commendatum comparavit, causam apud centumviros acturum et somnio perterritum non modo verbis consolatus est, sed etiam dilatione aliquot dierum expetita confirmavit, in expoliendis libellis quos dudum absolverat nimium cunctantem blanditiis ad edendum exhortatus est. Neque minus Tranquillus Plinio decem fere annis maiori honoribusque multum antecedenti omnem reverentiam praestabat et consilio, si usu venerat, adiuvabat, denique a. 109 cum extraordinario imperio in Bithyniam ac Pontum missum comitatus est. Operae pretium est audire quibus verbis ex Bithynia a. 110 scriptis Plinius amico parum felix matrimonium experto ius trium liberorum a Traiano Caesare impetraverit: Suetonium Tranquillum, inquit, probissimum honestissimum eruditissimum virum, et mores eius secutus et studia, iam pridem in contubernium adsumpsi tantoque magis diligere coepi, quanto hunc propius inspexi.

Quantum ex his Plinianis locis intelligere licet, Tranquillus nullis muneribus aut militaris aut publicae rei functus privatam ac scholasticam vitam exegit, dum Plinium epistulis scribendis adiuvat otiumque vel litteris impendit vel discipulis vel clientibus. Hinc fit ut scholasticum hominem (i. e. rhetoricum professorem cfr. infra p. 271, 17) Plinius 1, 24 appellet, yoάuuatixòv et

pilóloyov p. 275, 6. 303,15 Graeci. Libros non ante quadragesimum aetatis annum edidit, sed dudum scribere instituerat libellos quosdam a Plinio admodum desideratos; qui fuerintne de Viris illustribus an alii non decerno, certe de vita Caesarum aliquanto post edidit.

Plinio mortuo Tranquillus ad C. Septicii Clari amicitiam atque officia transiit, cui iam pridem ut amicissimo Plinii carus esse debuit. Is anno 119 praefectus praetorio factus Tranquillum ita promeritus est, ut de vita Caesarum libros VIII ei mitteret p. 286, 3; quippe Septicio maxime intercedente factum esse videtur ut epistularum magisterium simulque non mediocrem gratiae locum apud Hadrianum principem p. 40, 22 obtineret, unde mox una cum amico deiectus est. Refert enim Spartianus cap. 11, Hadrianum e Britannia, ubi anno 121 muro per LXXX milia passuum ducendo intentus fuerit, Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quos apud Sabinam uxorem iniussu suo familiarius se tunc egisse cognosset, quam reverentia domus aulicae postularet, successores dedisse. Morosam enim et asperam mulierem perosus, quia dimittere principe se non satis dignum existimabat, et omni extraneorum coetu prohibuit nec tamen despicatui esse aulicis passus est. Suetonius quo tempore hanc acerbitatem principis expertus est quinquagenarius fuit, vitaeque quod fuit reliquum litterarum studio conscribendisque libris dedisse videtur.

Novissimam vivi mentionem factam video a M. Frontone in epistula ad M. Aurelium adulescentem data, editionis Mediolanensis p. 103. Romanae p. 174, Berolinensis p. 16. Eam epistulam postremis Hadriani annis scriptam statuit Niebuhrius, fortasse rectius primis Pii temporibus tribuisset. Fuit quidem vetusti codicis pagina illa adeo oblitterata, ut pauca legi potuerint eaque parum inter se cohaerentia. Verum cum verba reputo * Tranquilli industriae, qui nisi sciret quanto opere me diligeres, voluntarium hoc negotium sibi numquam expetisset, itemque ea quae praecedunt Invenit autem me Tranquillus, cum fri

« PreviousContinue »