C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia |
Other editions - View all
Common terms and phrases
adeo adhuc adversus aetatis alterum Aufl Augusti Augustus bello Beroaldus caenam Caesar Caesaris Capitolium Casaubonus causa circa cod Basil codice consulatu cuius dedit deinde Domitianum eius esset Eutropius fecit filium Frib fuisse Gaio Galba genere Gronovius Hispania illustribus imperii inquit Iovis item Iulia Iulii Iulius Caesar Leid libri libro librorum Lipsius Livia manu Memm Memmiano Messalina milia militum neque Nero nihil nonnumquam olim omnibus omnium Orbilius Oudendorpius paene palam Paris patre Plinii Pompei populo postea prae praeter primum publice quidam quin quondam quos quotiens repente rerum Romae Romam rursus Sabellicus saec saepe senatu sestertio sestertium simul sine statim Stephanus suae Suetonii Suetonius super suum tamen temere tempore Tiberio Tiberium Torrentius Tranquillus tunc umquam urbe urbem usque verum Vespasiani vita Caesarum vitae Vitellius voll δὲ ἐν καὶ οἱ Περὶ τῆς τὸ τὸν τοῦ τῷ τῶν
Popular passages
Page 24 - Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere crediderit, et quae per se, vel consulto vel etiam memoria lapsus perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse.
Page 5 - Nee eo setius maiora mox in urbe molitus est ; siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, venit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus invaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus resti2 tueretur.
Page 297 - Drusique privignorum suorum, eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere ; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus : ' irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse...
Page 257 - Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis simul et valetudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum.
Page 226 - Percrebuerat oriente toto vetus et constans opinio, esse in fatis, ut eo tempore Judaea profecti rerum potirentur.
Page 5 - Gadisque venisset, 20 animadversa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine, ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam , quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit, ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in 25 urbe.
Page 20 - Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
Page 40 - Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento maioris avunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeva- 10 luisset, ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu vel ab avium gestu gustuve, sicut etiam Ennius docet scribens : Augusto augurio postquam incluta condita Roma...
Page 194 - nee amicum habeo nee inimicum ? " procurritque, quasi praecipitaturus se in Tiberim. XLVIII. Sed revocato rursus impetu aliquid secretions latebrae ad colligendum animum desideravit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam viam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et 2 Sporus erat.
Page 295 - Titus Lucretius poeta nascitur, postea amatorio poculo in furorem versus cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aetatis xliiii.