Page images
PDF
EPUB

mum uxori Marciae aperuisse, illam Liviae: gnarum id Caesari: neque multo post exstincto Maximo, (dubium an quaesita morte,) auditos in funere eius Marciae gemitus, semet incusantis, quod caussa exitii marito fuisset. Utcunque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius, properis matris litteris accitur: neque satis compertum est, spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam, an exanimem repererit: acribus namque custodiis domum et vias.sepserat Livia: laetique interdum nuntii vulgabantur, donec, provisis quae tempus monebat, simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem, fama eadem tulit.

6. Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes: quem ignarum inermumque, quamvis firmatus animo, centurio aegre confecit. Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae apposito, ne cunctaretur Agrippam morte afficere, quandoque ipse supremum diem explevisset. Multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exsilium eius senatusconsulto sanciretur, perfecerat: ceterum in nullius unquam suorum necem duravit; neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam, credibile erat: propius vero, Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse. Nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse, quod imperasset: neque imperasse sese, et rationem facti reddendam apud senatum, respondit. Quod postquam Sallustius Crispus, particeps secretorum, (is ad tribunum miserat codicillos,) comperit; metuens, ne reus subderetur, iuxta periculoso, ficta seu vera promeret, monuiť Liviam, ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum vul

garentur: neve Tiberius vim principatus resolveret, cuncta ad senatum vocando: eam conditionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur.

7. At Romae ruere in servitium consules, patrés, eques: quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vultuque composito, ne laeti excessu Principis, neu tristiores primordio, lacrimas, gaudium, questus, adulationes miscebant. Sex. Pompeius et Sex. Appuleius Coss. primi in verba Tiberii Caesaris iuravere: apudque eos Seius Strabo et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae: mox senatus milesque et populus. Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat, tamquam vetere re publica et ambiguus imperandi. Ne edictum quidem, quo patres in curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit, sub Augusto acceptae. Verba edicti fuere pauca et sensu permodesto: de honoribus parentis consulturum: neque abscedere a corpore: idque unum ex publicis muneribus usurpare. Sed, defuncto Augusto, signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat: excubiae, arma, cetera aulae: miles in forum, miles in curiam comitabatur: litteras ad exercitus, tamquam adepto principatu, misit, nusquam cunctabundus, nisi cum in senatu loqueretur. Caussa praecipua ex formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor, habere imperium quam exspectare mallet. Dabat et famae, ut vocatus electusque potius a republica videretur, quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. Postea cognitum est, ad introspiciendas etiam procerum voluntates inductam dubitationem: nam verba, vultus, in crimen detorquens, recondebat.

8. Nihil primo senatus die agi passus, nisi de supremis Augusti: cuius testamentum, inlatum per virgines Vestae, Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam Iuliam nomenque Augustae adsumebatur: in spem secundam nepotes pronepotesque: tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros. Legata non ultra civilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummûm millia, legionariis trecenos, cohortibus civium Romanorum quingenos nummos viritim dedit. Tum consultatum de honoribus; ex quis maxime insignes visi: ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius; ut legum latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur, L. Arruntius censuere: addebat Messalla Valerius, renovandum per annos sacramentum in nomen Tiberii: interrogatusque a Tiberio, num se mandante eam sententiam prompsisset? sponte dixisse, respondit; neque in iis, quae ad rem publicam pertinerent, consilio, nisi suo, usurum, vel cum periculo offensionis: ea sola species adulandi supererat. Conclamant Patres, corpus ad rogum humeris senatorum ferendum. Remisit Caesar adroganti moderatione; populumque edicto monuit, ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari vellent. Die funeris milites velut praesidio stetere, multum inridentibus, qui ipsi viderant, quique a parentibus acceperant diem illurn crudi adhuc servitii et libertatis improspere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis etiam heredum in rem publicam

1

opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura cius quieta foret.

9. Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana mirantibus: quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus: quod Nolae in domo et cubiculo, in quo pater eius Octavius, vitam finivisset. Numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat: continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas: nomen imperatoris semel atque vicies partum: aliaque honorum multiplicata aut nova. At apud prudentes vita eius varie extollebatur arguebaturve. Hi, pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum, quae neque parari possent, neque haberi per bonas artes. Multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. Postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse, quam ut ab uno regeretur. Non regno tamen, neque dictatura, sed Principis nomine constitutam rem publicam: mari Oceano aut amnibus longinquis septum imperium: legiones, provincias, classes, cuncta inter se connexa: ius apud cives, modestiam apud socios: urbem ipsam magnifico ornatu: pauca admodum vi tractata, quo ceteris quies esset.

40, Dicebatur contra: pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta: ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem veter) nonparatum ab adulescente privato exercitum, parari ne consulis legiones, simulatam Pompeianarunum esse rei partium; mox ubi decreto patrum fasces etum. Addiditnvaserit, caesis Hirtio et Pansa, (sive hom victoriarum sisum venenum vulneri adfusum, sui n egregie fecisset, machi

nator doli Caesar abstulerat,) utriusque copias occupavisse: extortum invito senatu consulatum, armaque, quae in Antonium acceperit, contra rem publicam versu: proscriptionem civium, divisiones agrorum, ne ipsis quidem, qui cepere, laudatas. Sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, (quamquam fas sit, privata odia publicis utilitatibus remittere;) sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos: post, Antonium, Turentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsolvisse. Pacem sine dubio post haec, verum cruentam: Lollianas Varianasque clades, interfectos Romae Varrones, Egnatios, lulos. Nec domesticis abstinebatur. Abducta Neron uxor: et consulti per ludibrium pontifices, an concepto, necdum edito. partu, rite nuberet: Q. Tedi et Vedii Pollionis luxus: postremo Livia, gravis in rem publicam mater, gravis domui Caesarum noverca. Nihil deorum honoribus relictum, cum se templis et effigic numinum per flamines et sacerdotes coli vellet. Ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum: sed quoniam adrogantiam saevitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesivisse. Etenim Augustus, paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eiu iecerat, quae velut excusando exprobraret.

11. stetem, sepuitura more perfecta, templum et coelestes que a pas decernuntur. Versae inde ad Tiberium vitii et li ille varie disserebat: de magnitudine imp ictator Caesarestia; solam divi Augusti mentem inus videretur: se, in partem cururum ab ille vocatu provisis etiam'icisse, quam arduum,

tantae

quam

« PreviousContinue »