Page images
PDF
EPUB

patri, ut placatus legionum preces exciperet. Orantibus, rursum idem Blaesus, et L. Apronius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur. Certatum inde sententiis, cum alii, opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem, censerent: alii, fortioribus remediis agendum: nihil in vulgo modicum: terrere, ni paveant: ubi pertimuerint, impune contemni: dum superstitio urgeat, adiiciendos ex duce metus, sublutis seditionis auctoribus. Promptum ad asperiora ingenium Druso erat: vocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. Tradunt plerique, intra tabernaculum ducis obrutos: alii, corpora extra vallum abiecta ostentui.

30. Tum, ut quisque praecipuus turbator, conquisiti et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi: quosdam ipsi manipuli, documentum fidei, tradidere. Auxerat militum curas praematura hiems, imbribus continuis, adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur. Durabat et formido coelestis irae, nec frustra adversus impios hebescere siderá, ruere tempestates: non aliud malorum levamentum, quam, si linquerent castra infausta temerataque, et soluti piaculo, suis quisque hibernis redderentur. Primum octava, dein quintadecuma legio rediere. Nonanus, opperiendas Tiberii epistolas, clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praevenit. Et Drusus, non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.

31. lisdem ferme diebus iisdem caussis Germanicae legiones turbatae, quanto plures, tanto violentius:

et magna spe, fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret, daretque se legionibus, vi sua cuncta tracturis. Duo apud ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori, sub C. Silio legato; inferiorem A. Caecina curabat. Regimen summae rei penes Germanicum, agendo Galliarum censui tum intentum. Sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unaetvicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vicesima legionibus; nam iisdem aestivis in finibus Ubiorum habebantur per otium aut levia munia. Igitur, audito fine Augusti, vernacula multitudo, nuper acto in urbe delectu, lasciviae sueta, laborum intolerans, impellere ceterorum rudes animos: venisse tempus, quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent. saevitiamque centurionum ulciscerentur. Non unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum aures, alios validiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora vocesque: sua in manu sitam rem Romanam; suis victoriis augeri rem publicam; in suum cognomentum adscisci imperatores.

32. Nec legatus obviam ibat: quippe plurium vecordia constantiam exemerat. Repente lymphati, destrictis gladiis, in centuriones invadunt, (ea vetustissima militaribus odiis materies, et saeviendi principium,) prostratos verberibus mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adaequarent. Tum convulsos laniatosque et partim exanimos ante vallum aut in amnem Rhenum proiiciunt. Septimius cum perfugisset ad tribunal, pedibusque Caecinae advolveretur, eo usque flagitatus est, donec ad exitium dede

retur. Cassius Chaerea, mox caede C. Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantes et armatos ferro viam patefecit. Non tribunus ultra, non castrorum praefectus ius obtinuit: vigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. Id, militares animos altius coniectantibus, praecipuum indicium magni atque implacabilis motus, quod neque disiecti, nec paucorum instinctu, sed pariter ardescerent, pariter silerent; tanta aequalitate et constantia, ut regi crederes.

33. Interea Germanico, per Gallias, ut diximus, census accipienti, excessisse Augustum, adfertur. Neptem eius, Agrippinam, in matrimonio, pluresque ex ea liberos habebat. Ipse Druso, fratre Tiberii, genitus, Augustae nepos: sed anxius occultis in se patrui aviaeque odiis, quorum caussae acriores, quia iniquae. Quippe Drusi magna apud populum Rom. memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus: unde in Germanicum favor, et spes eadem. Nam iuveni civile ingenium, mira comitas et diversa a Tiberii sermone, vultu, adrogantibus et obscuris. Accedebant muliebres offensiones, novercalibus Liviae in Agrippinam stimulis; atque ipsa Agrippina paullo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis indomitum animum in bonum vertebat.

34. Sed Germanicus, quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belgarum civitates in verba eius adigit. Dehinc, audito legionum tumultu, raptim profectus, obvias extra castra habuit, deiectis in terram oculis, velut poenitentia. Postquam vallum iniit, dissoni questus audiri coepere: et quidam, prensa manu eius, per speciem excsculandi, inseruerunt digitos, ut vacua denti

bus ora contingeret: alii curvata senio membra ostendebant. Adsistentem concionem, quia permixta videbatur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros responsum: vexilla praeferri, ut id saltem discernerel cohortes. Tarde obtemperavere. Tunc a veneratione Augusti orsus, flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans, quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit; nil usquam turbidum, aut discors.

35. Silentio haec vel murmure modico audita sunt. Ut seditionem attigit, ubi modestia militaris? ubi veteris disciplinae decus? quonam tribunos, quo centuriones exegissent? rogitans: nudant universi corpora, cicatrices ex vulneribus, verberum notas exprobrant: mox indiscretis vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam operum, ac propriis nominibus incusant vallum, fossas, pabuli, materiae, lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut adversus otium castrorum quaeruntur. Atrocissimus veteranorum clamor oriebatur; qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in iisdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae, neque inopem requiem, orabant. Fuere etiam, qui legatam a divo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum ominibus; et, si vellet imperium, promptos ostentavere. Tum vero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. Opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur. At ille, moriturum potius, quam fidem exueret, clamitans, ferrum a latere deripuit, elatumque deferebat in pectus, ni proximi prensam dextram vi attinuissent. Extrema et conglobata inter se pars concionis, ac, vix credibile dictu, quidam singuli,

tiorem esse.

propius incedentes, feriret, hortabantur: et miles, nomine Calusidius, strictum obtulit gladium, addito, acuSaevum id malique moris etiam furentibus visum ac spatium fuit, quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.

36. Consultatum ibi de remedio: etenim nuntiabatur, parari legatos, qui superiorem exercitum ad caussam eandem traherent: destinatum excidio Ubiorum oppidum: imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas. Augebat metum gnarus Romanae seditionis, et, si omitteretur ripa, invasurus hostis, at, si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi: periculosa severitas; flagitiosa largitio; seu nihil militi, sive omnia concederentur, in ancipiti res publica. Igitur, volutatis inter se rationibus, placitum, ut epistolae nomine principis scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis; exauctorari, qui senadena fecissent, ac retineri sub vexillo, ceterorum immunes, nisi propulsandi hostis: legata, quae petiverant, exsolvi duplicarique.

37. Sensit miles, in tempus conficta, statimque flagitavit. Missio per tribunos maturatur: largitio differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere quintani unaetvicesimanique, donec iisdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolveretur. Primam ac vicesimam legiones Caecina legatus in civitatem Ubiorum reduxit, turpi agmine, cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas veherentur. Germanicus, superiorem ad exercitum profectus, secundam et tertiamdecumam et sextamdecumam legiones, nihil cunctatas, sacramento adigit. Quartadecumani paullum dubitaverant; pecunia et missio, quamvis non flagitantibus, oblata est.

« PreviousContinue »