Page images
PDF
EPUB

C.: CORNELII TACITI

AB

EXCESSU DIVI AUGUSTI

Α Ν Ν

N N A L I UM

LIBER PRIMUS.

cessores.

Breviarium. Cap. 1. Rei Romanae status ante Augustum 2. Eius artes et via ad imperium. 3. Varii ab Augusto destinati suc

4. Status rerum et affectus civium sub Augusto. Tudicia de successoribus. 5. Morbus Augusti, et mors celata. Accitus ad successionem Tiberius. 6. Caedes Postumi Agrippae. 7. Roma prona in servitutem. luratum in verba novi Principis. Eius callida tergiversatio. 8. Augusti tustamentum et honores eximii in funere. 9. De Augusto iudicia in utramque partem. 10. ludicia soquiora. 11. Tiberius imperium subdole renuit, urgente Senatu. Rationarium imperii. 12. Asia nio iratus 'Tiberius, 13. mox Arruntio, Haterio et Scauro. 14. Senatus adulatio in Livian, a Tiberio temperata. 15. Ratio comitioruni. Ludi Augustales. 16. Seditio Pannoniarum legionum, VIII. IX. XV. Concitur Percennius. 17. Huius seditiosae conciones. 18. Furit miles, quem moderari conatur Blaesus. 19. Legatio ad Principem. 20. Recrudescit seditio. 21. Blaesus frustra obnititur, 22. Vibuleni fallaci facinore paene oppressus. 23. Tribuni mil. pulsi. Lucillius caesus. 24. Drusus seditioni seda ndae missus 'a Tiberio. 23. Drusus litteras Tiberii recitat. 26. Militum postulata differt. Clamor. 27. Hinc tu. mullus acrior. Lentuli periculum. 28. Lunae defectio seditiosos tera TACITUS I.

A

ret, nec deest occasioni Drusus. 29. Miles ponit ferociam. 30. Capita tumultus caesa. Legiones hibernis suis redditae. 31. Gravior oritur seditio legionum octo Germanicarum. 32. Saevitia in centuriones. Chaereae facinus. 33. Germanicus Caesar ad legiones e Gallia prope. rat: 34. quas ad fidem cohortatur. 35. Eae querelas promunt: pars imperium offerunt acriter abnuenti. 36. Remedia quaesita. 37. Oblata missio et pecunia : sic paullum oppressa seditio. 88. Vexillarii turbant: quos fortiter cocrcet Meanius. 39. Denuo legg. I. et XX. turbant. Caesari vim, Planco mortem intentant. 40. Germanicus, filio et uxore dimissis, 41. militi poenitentiam injicit, 42. 43. tum eum facunda ora. lione alloquitur. 4+. Mutati poenas in se ultro poscunt: noxios ipsi puniunt. Centuriones novi suflecti. 45. In turbidos adhuc .vis paralur. 46. Trepidae urbis rumores. 47. Tiberius iter simulat. 48. Ger. inanici minac. 49. Miles suos turbatores ipse ca edit. 50. Furorem expiaturi, in hostem eunt. Marsi oppressi. 51. Tansanae templum lirutum. Insidiae in reditu irritae. 52. Tiberius maligne laudat Germanicurn. 53 Iuliae mors et mores. Gracchus caesus. 54. Sodales Augustules instituuntur. Histrioniae turbae. 55. Proximo anno in l'atlus excursus. Arminius. Segestes. 56. Catti improviso oppressi. Mat. tiuni incensum. 57. Segestem obsessum liberat Germanicus. Uxor Arininii capta. 58. Segestis oratio. Segestes cum suis benigne habitus. 59. Arminius in eum et Romanos invehitur. 60. Cherusci aliique po. puli rebellant. Bructeri fusi. 61. Monumenta cladis Varianae. 62. Reliquiae illius cladis tumulatae, improbante Tiberio. 63. Pugna cum Auminio. 67. Caecinam loon iniquo aggreditur Arminius intrepidum. 65. Milites consternati. Caecinae somnium infaustum. Caesi paene Rumani. 66. Panicus terror ut repressus. 67. Consilium Caecinae de

68. Felix eruptiu. Germanorum clades. 69. Agrippinae viriles curae Tiberium offendunt. 70. Legiones aestu maris cum periculo re Vectae. 71. Segimerus in deditionem acceptus. Exercitus damna supplela. 72. Tiberii ficta modestia. Lex maiestatis revocata , 73. et in minimis quibusdam exercita. Delationum pestis ingruit. 74. Mar. ellus maiesialis postulatus. In eum ira 'Tiberii in cautior. 75. Tiberii liberalitas. 76. Tiberis inundatio. Achaia et Macedonia levatae. Drusi

77. Theatri licentia coercita. 78. Templum Augusti. Cenlesima. 74. An ayuae 'Tiberi subducendae. 80. Tiberius cur prav les raro mutarit. 01. Comitiorum confusa ratio.

Haec fere biennio gesta, Ser. Pomprio et Sex. Appuleio, Coss. Nerone Claudio Druso Caesare et C. Norbuno, Coss.

Il cessu.

miinus.

Urbem Romam a principio reges habuere. Libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur: neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompeii Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere: qui cuncta, discordiis civilibus fessa , nomine Principis sub imperium accepit. Sed veteris populi Rom. prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Caiique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae; postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Inde consilium mihi, pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera; sine ira et studio, quorum caussas procul habeo.

2. Postquam, Bruto et Cassio caesis, nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto Antonio, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus: posito triumviri nomine, consulem se ferens, et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum; ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulJatim, munia senatus, magistratuum , legum in se trahere, nullo adversante; cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et bonoribus extollerentur, ac novis ex rebus aucti tuta et praesentia, quam vetera et periculosa, mallent. Neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio,

ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabantur.

3. Ceterum Augustus, subsidia dominationi, Claudium Marcellum , sororis filium, admodum adulescentem, pontificatu et curuli aedilitate; M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit: mox, defuncto Marcello, generum sumpsit: Tiberium Neronem et Claudium Drusum, privignos, imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum domo sua : nam genitos Agrippa, Caium ac Lucium, in familiam Caesarum induxerat; necdum posita puerili praetexta , Principes iuventutis appellari, destinari consules, specie recusantis flagrantissime cupiverat. Ut Agrippa vita concessit, L. Caesarem, euntem ad Hispanienses exercitus, Caium, remeantem Armenia et vulnere invalidum, mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit; Drusoque pridem exstincto, Nero solus e privignis erat: illuc cuncta vergere: filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur, omnisque per exercitus ostentatur; non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu. Nam senem Augustum devinxerat adeo , uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiiceret, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide serocem, nullius tamen flagitii compertum. At hercule Germanicum, Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit, adscirique per adoptionem a Tiberio iussit; quamquam esset in domo Tiberii filius iuvenis; sed quo pluribus munimentis insisteret. Bellum ea tempestate nullum, nisi adversus Germanos, supererat; abolendae magis infamiae, ub amissum cum Quinctilio Varo exercitum, quam

cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium. Domi res tranquillae; eadem magistratuum vocabula: iuniores post Actiacam victoriam , etiam senes plerique inter bella civium nati: quotusquisque reliquus, qui rem publicam vidisset? 4. Igitur verso civitatis statu , nihil

usquam prisci et integri moris: omnes , exuta aequalitate, iussa Principis adspectare; nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus seque et domum et pacem sustentavit. Postquam provecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur , aderatque finis, et spes novae : pauc bona libertatis incassum disserere: plures bellum pavescere, alii cupere: pars mu!to maxima imminentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrippam et ignominia accensum, non aetate neque rerum experientia tantae moli parem: Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiue familiae superbia; multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere. Hunc et prima ab infantia ed tum in domo regnatrice: congestos iuveni consulatus, triumphos: ne iis quidem annis, quibus Rhodi, specie secessus; exsulem egerit, aliquid quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum. Accedere matrem muliebri impotentia: serviendum feminae, duobusque insuper adulescentibus, qui rempublicam interim premant, quandoque distruhant.

5. Haec atque talia agitantibus, gravescere valetudo Augusti. Et quidam scelus uxoris suspectabant: quippe rumor incesserat, paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno, Fabio Maximo, Pla am vectum ad visendum Agrippam: multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis; spemque ex eo, fore ut iuvenis penatibus avi redderetur. Quod Maxi

« PreviousContinue »