Page images
PDF
EPUB

cernerent legatos, seque coram mandata darent. Adclamavere, ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur, peteretque militibus missionem ab sedecim annis: cetera mandaturos, ubi prima provenissent. Profecto iuvene, modicum otium: sed superbire miles, quo filius legati, orator publicae caussae, satis ostendere necessitate expressa, quae per modestiam non obtinuissent.

20. Interea manipuli, ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, vexilla convellunt; direptisque proximis vicis, ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo verberibus insectantur: praecipua in Aufidienum Rufum praefectum castrorum ira, quem dereptum vehiculo, sarcinis gravant, aguntque primo in agmine, per ludibrium rogitantes: an tam immensa onera, tam longu itinera libenter ferret? Quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus operis ac laboris, et eo immitior, quia tole

raverat.

21. Horum adventu redintegratur seditio, et vagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere iubet. Nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur. Illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque, cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus imminere clamitantes; simul probra in legatum cumulant, coelum ac deos obtestantur; nihil reliqui faciunt, quo minus invidiam, miseri

cordiam, metum et iras permoverent. Adcurritur ab universis, et, carcere effracto, solvunt vincula, desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam mi

scent.

22. Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. Vibulenus quidam, gregarius miles, ante tribunal aesi adlevatus circumstantium humeris, apud turbatos et, quid pararet, intentos: Vos quidem, inquit, his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo vitam, quis fratrem mihi reddit? quem, missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis, nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.

Re

sponde, Blaese, ubi cadaver abieceris? Ne hostes quidem sepultura invident. Cum osculis, cum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari iube; dum interfectos nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant.

23. Incendebat haec fletu, et pectus atque os manibus verberans: mox disiectis, quorum per humeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus advolutus, tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. Ac ni propere, neque corpus ullum reperiri, et servos, adhibitis cruciatibus, abnuere caedem, neque illi fuisse unquam fratrem, pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant. Tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere: sarcinae fugientium direptae: et centurio Lucillius interficitur, cui militaribus facetiis vocabulum Cedo alteram indiderant; quia, fracta vite in tergo militis, alteram clara voce ac rursus aliam poscebat. Ceteros TACITUS I.

B

latebrae texere, uno retento Clemente Iulio, qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium. Quin ipsae inter se legiones octava et quintadecuma ferrum parabant: dum centurionem, cognomento Sirpicum, illa morti deposcit, quintadecumani tuentur; ni miles nonanus preces et, adversum aspernantis, minas interiecisset.

24. Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis; ex re consulturum. Et cohortes delecto milite supra solitum firmatae. Additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant: simul praetorii praefectus, Aelius Seianus, collega Straboni, patri suo, datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuveni, et ceteris periculorum praemiorumque ostentator. Druso propinquanti, quasi per officium, obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi, et vultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae propiores.

25. Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant: globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent: ceteri tribunal ingenti agmine circumveniunt. Stabat Drusus, silentium manu poscens. Illi, quotiens oculos ad multitudinem retulerant, vocibus truculentis strepere; rursum, viso Caesare, trepidare: murmur incertum: atrox clamor, et repente quies: diversis animorum motibus, pavebant terrebantque. Tandem, interrupto tumultu, litteras patris recitat, in quis perscriptum erat: Praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella toleravisset:

ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum: misisse interim filium, ut sine cunctatione concederet, quae statim tribui possent: cetera senatui servanda, quem neque gratiae neque seve→ ritatis expertem haberi par esset.

26. Responsum est a concione, mandata Clementi centurioni, quae perferret. Is orditur de missione a sedecim annis: de praemiis finitae militiae: ut denarius diurnum stipendium foret; ne veterani sub vexillo haberentur. Ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur: Cur venisset, neque augendis militum stipendiis, neque adlevandis laboribus, denique nulla benefaciendi licentia? At hercule verbera et necem cunctis permitti. Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum: easdem artes Drusum retulisse. Numquamne nisi ad se filios familiarum venturos? Novum id plane, quod imperator sola militis commoda ad senatum reiiciat. Eundem ergo senatum consulendum, quotiens supplicia aut proelia indicantur. An praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse?

27. Postremo deserunt tribunal; ut quis praetorianorum militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, caussam discordiae et initium armorum: maxime infensi Cn. Lentulo, quod is, ante alios aetate et gloria belli, firmare Drusum credebatur, et illa militiae flagitia primus aspernari. Nec multo post, digredientem cum Caesare, ac, provisu periculi, hiberna castra repetentem, circumsistunt, rogitantes, quo pergeret? ad imperatorem an ad patres? ut illic quoque commodis legionum adversaretur? Simul ingruunt, saxa iaciunt. Iamque lapidis ictu cruentus, et exitii certus, adcursu multitudinis, quae cum Druso advenerat, protectus est.

28. Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit: nam luna claro repente coelo visa languescere. Id miles, rationis ignarus, omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura, quae pergerent, si fulgor et claritudo deae redderetur. Igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere: prout splendidior obscuriorve, laetari aut maerere; et postquam ortae nubes offecere visui, creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos, lamentantur. Utendum inclinatione ea Caesar, et, quae casus obtulerat, in sapientiam vertenda ratus, circumiri tentoria iubet. Accitur centurio Clemens, et si qui alii bonis artibus grati in vulgus: hi vigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt. Quousque filium Imperatoris obsidebimus? quis certaminum finis? Percennione et Vibuleno sacraméntum dicturi sumus? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis largientur? denique, pro Neronibus et Drusis, imperium populi Rom. capessent? Quin potius, ut novissimi in culpam, ita primi ad poenitentiam sumus? Tarda sunt, quae in commune expostulantur: privatam gratiam statim mereare, statim recipias. Commotis per haec mentibus, et inter se suspectis, tironem a veterano, legionem a legione dissociant. Tum redire paullatim amor obsequii: omittunt portas; signa, unum in locum principio seditionis congregata, suas in sedes referunt.

29. Drusus, orto die et vocata concione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita, incusat priora, probat praesentia: negat se terrore et minis vinci: flexos ad modestiam si videat, si supplices audiat, scripturum

« PreviousContinue »