Page images
PDF
EPUB

subiectum fortunae regendi cuncta onus. Proinde in civitate, tot inlustribus viris subnixa, non ad unum omnia deferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos. Plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat: Tiberioque etiam in rebus, quas non occuleret, seu natura sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc vero nitenti, ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur. At patres, quibus unus metus, si intelligere viderentur, in questus, lacrimas, vota effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius manus tendere: cum proferri libellum recitarique iussit. Opes publicae continebantur: quantum civium sociorumque in armis: quot classes, regna, provinciae, tributa, aut vectigalia, et necessitates ac largitiones. Quae cuncta sua manu perscripserat Augustus: addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu, an per invidiam.

12. Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius, se, ut non toti rei publicae parem, ita, quaecunque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum. Tum Asinius Gallus, Interrogo, inquit, Caesar, quàm partem rei publicae mandari tibi velis. Perculsus improvisa interrogatione, paullum reticuit: dein, collecto animo, respondit: nequaquam decorum pudori suo, legere aliquid aut evitare ex eɔ, cui in universum excusari mallet. Rursum Gallus: (etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco interrogatum, ait, ut divideret, quae separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur, unum esse rei publicae corpus, atque unius animo regendum. Addidit laudem de Augusto, Tiberiumque ipsum victoriarum suarum, quaeque in toga per tot annos egregie fecisset, admo

nuit. Nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam, ducta in matrimonium Vipsania, M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret, Pollionisque Asinii, patris, ferociam retineret.

13. Post quae L. Arruntius, haud multum discrepans a Galli oratione, perinde offendit: quamquam Tiberio nulla vetus in Arruntium ira; sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat. Quippe Augustus, supremis sermonibus cum tractaret, quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent, aut impares vellent, vel iidem possent cuperentque, M. Lepidum dixerat capacem, sed aspernantem; Gallum Asinium avidum, sed minorem; L. Arruntium non indignum, et, si casus daretur, ausurum. De prioribus consentitur: pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere; omnesque, praeter Lepidum, variis mox criminibus, struente Tiberio, circumventi sunt. Etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere: Haterius, cum dixisset, Quousque patieris, Caesar, non adesse caput rei publi– cae? Scaurus, quia dixerat, spem esse ex eo, non inritas fore senatus preces, quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. In Haterium statim invectus est; Scaurum, cui implacabilius irascebatur, silentio tramisit: fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum, flexit paullatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret. Constat, Haterium, cum deprecandi caussa palatium introisset, ambulantisque Tiberii genua advolve retur, prope a militibus interfectum, quia Tibetfius, casu an manibus eius impeditus, prociderat. tamen periculo talis viri mitigatus est, donec

b

Neque

gaterius

[ocr errors][merged small]

Augustam oraret, eiusque curatissimis precibus protegeretur.

44. Multa patrum et in Augustam adulatio. Alii Parentem, alii Matrem patriae appellandam; plerique, ut nomini Caesaris adscriberetur Iuliae filius censebant. Ille, moderandos feminarum honores dictitans, eademque se temperantia usurum in iis, quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia, et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens, ne lictorem quidem ei decerni passus est; aramque adoptionis et alia huiuscemodi prohibuit. At Germanico Caesari proconsulare imperium petivit: missique legati, qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. Quo minus idem pro Druso postularetur, ea caussa, quod designatus consul Drusus praesensque erat. Candidatos praeturae duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum: et, hortante senatu, ut augeret, iureiurando obstrinxit se, non excessurum.

45. Tum primum e Campo comitia ad patres translata sunt. Nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. Neque populus ademptum ius questus est, nisi inani rumore: et senatus, largitionibus ac precibus sordidis exsolutus, libens tenuit, moderante Tiberio, ne plures quam quattuor candidatos commendaret, sine repulsa et ambitu designandos. Inter quae tribuni plebei petivere, ut proprio sumptu ederent ludos, qui de nomine Augusti, fastis additi, Augustales vocarentur. decreta pecunia ex aerario, utque per Circum triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. Mox celebratio annua ad praetorem translata, cui inter cives et peregrinos iurisdictio evenisset.

Sed

16. Hic rerum urbanarum status erat, cum Panno

nicas legiones seditio incessit; nullis novis caussis, nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum, et ex civili bello spem praemiorum ostendebat. Castris aestivis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso: qui, fine Augusti et initiis Tiberii auditis, ob iustitium [aut gaudium] intermiserat solita munia. Eo principio lascivire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere aures, denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari. Erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua, et miscere coetus histrionali studio doctus. Is imperitos animos, et, quaenam post Augustum militiae conditio, ambigentes, impellere paullatim nocturnis conloquiis, aut flexo in vesperam die, et, dilapsis melioribus, deterrimum quemque congregare.

17. Postremo, promptis iam et aliis seditionis ministris, velut concionabundus interrogabat: cur paucis centurionibus, paucioribus tribunis, in modum servorum obedirent? quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent? Satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes, et plerique truncato ex vulneribus corpore, tolerent. Ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum retentos, alio vocabulo eosdem laboreş perferre: ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas in terras, ubi, per nomen agrorum, uligines paludum vel inculta montium accipiant. Enimvero militiam ipsam gravem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus aestimari. Hinc vestem, arma, tentoria; hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi. At hercule verbera et vulnera, duram hiemem, exercitas aestates,

bellum atrox aut sterilem pacem, sempiterna: nec aliud levamentum, quam si certis sub legibus militia iniretur : ut singulos denarios mererent; sextusdecimus stipendii annus finem adferret; ne ultra sub vexillis tenerentur, sed iisdem in castris praemium pecunia solveretur. An praetorias cohortes, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere? Non obtrectari a se urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentes e contuberniis hostem adspici.

18. Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis: hi verberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes: postremo eo furoris venere, ut tres legiones miscere in unam agitaverint. Depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt, atque unâ tres aquilas et signa cohortium locant: simul congerunt cespiles, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret. Properantibus Blaesus advenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans: Mea potius caede imbuite manus; leviore flagitio legatum interficietis, quam ab imperatore desciscitis. Aut incolumis fidem legionum retinebo, aut iugulatus poenitentiam adcelerabo.

19. Aggerebatur nihilominus cespes, iamque pectori usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum omisere. Blaesus multa dicendi arte, Non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda, ait: neque veteres ab imperatoribus priscis, neque ipsos a divo Augusto tam nova petivisse: et parum in tempore incipientes principis curas onerari. Si tamen tenderent in pace tentare, quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint; cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae, vim meditentur? De

« PreviousContinue »