Page images
PDF
EPUB

90

95

95

100

105

pone et auaritiae, miserere inopum sociorum :
ossa uides rerum uacuis exucta medullis.

respice quid moneant leges, quid curia mandet,
praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto
et Capito et Tutor ruerint damnante senatu
piratae Cilicum. sed quid damnatio confert?
praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis,
cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit,
iamque tace: furor est post omnia perdere naulum.
non idem gemitus olim neque uulnus erat par
damnorum sociis florentibus et modo uictis.
plena domus tunc omnis, et ingens stabat aceruus
nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum uiuebat ebur, nec non Polycliti

multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae.
tinde Dolabella atque hinc Antonius, inde
sacrilegus Verres referebant nauibus altis
occulta spolia et plures de pace triumphos.

nunc sociis iuga pauca boum, grex paruus equarum,
et pater armenti capto eripietur agello,

110 ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,

si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt

pro summis. quis sunt haec maxima, despicias tu

98

111

90 rerum PFGU, regum ALOT exucta POT, exaucta corr. in exsucta G, exlucta U, exusta L, exsuta T, exsicca A 93 tutor XV, toto F, numitor PS aliique ex Verg. Aen. vI 768 ut suspicatur Hosius 96 nata relinquid P neque PA, nec v 100 aceruos Sang. D 236 871, Brit. 30861, Harl. 3872 et fortasse P 105 Dolabellae Rupertius hinc PY, **hinc Brit. 30861, dehinc Lachmannus, hinc atque hinc Weidnerus cantonius PS 109 eripietur Up, eripientur G, eripiu** P, eripiuntur Brit. 30861 Gaybacensis 2 aliique et 112 del. Manso, inanem strepitum uerborum idem significantium cum falsa argumenti adferendi specie iteratorum summo iure auersatus; quam offensionem lenire conatus Buechelerus nam u. 112 in iam mutandum coniecit. sed accedit quod inusitatam atque adeo molestam orationis formam prae se ferunt quae sequuntur despicias tu forsitan . . . Corinthon, despicias merito, ut quaerenda sit emendatio quae utrique incommodo medeatur. qua si id quoque effectum erit, ut sententiae aptius conectantur neque tam subito ad nouum praeceptum digrediatur oratio, nemo opinor grauabitur 112 quis* distinctione mutata, nam Py. scribebatur pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu | forsitan inbellis etc. uide Lucr. v 104 sq. dictis dabit ipsa fidem res | forsitan, Ouid. her. II 103 sq. te iam tenet altera coniunx |forsitan

forsitan.

inbellis Rhodios unctamque Corinthon

despicias merito: quid resinata iuuentus 115 cruraque totius facient tibi leuia gentis? horrida uitanda est Hispania, Gallicus axis Illyricumque latus; parce et messoribus illis qui saturant urbem circo scaenaeque uacantem; quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?

120

125

130

curandum in primis ne magna iniuria fiat

fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est
auri atque argenti, scutum gladiumque relinques
[et iaculum et galeam; spoliatis arma supersunt].
quod modo proposui, non est sententia, uerum est;
credite me uobis folium recitare Sibyllae.

si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
uendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen,
nec per conuentus et cuncta per oppida curuis
unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
nomina delectant omnem Titanida pugnam
inter maiores ipsumque Promethea ponas;
de quocumque uoles proauum tibi sumito libro.
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
si frangis uirgas sociorum in sanguine, si te
delectant hebetes lasso lictore secures,
incipit ipsorum contra te stare parentum
nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
140 omne animi uitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.

135

123 relinques V, relinquas ST et ut uidetur P, relinquens p 124 del. Lachmannus, ortum ex dittographia siue rectius dicas paraphrasi spoliatis arma supersunt adscripta ad illa scutum gladiumque relinques, quae eundem sensum acutiore sermone exprimunt iaculum P, iacula 125 uerum est PFGU, uerum ALOT 131 tum LOT, tu PSAFGU, tunc flor. Parisina. pronomen abundat, aduerbium apte inducit apodosin 133 ponas AL, po*nas P, penas flor. Sang., pingas 134, in quo ad minus descenditur, orationem sententiamque debilitat, uideturque ad uu. 132 sq. explicandi causa adiectus esse. praeterea de forma sumito uide ad Ix 105 adnotata 135 ambitio PG, ambitus V

145

150

quo mihi te, solitum falsas signare tabellas,
in templis quae fecit auus statuamque parentis
ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
tempora Santonico uelas adoperta cucullo?

praeter maiorum cineres atque ossa uolucri
carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,
ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul,
nocte quidem, sed Luna uidet, sed sidera testes
intendunt oculos. finitum tempus honoris
cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
sumet et occursum numquam trepidabit amici
iam senis ac uirga prior annuet atque maniplos
soluet et infundet iumentis hordea lassis.

155 interea, dum lanatas robumque iuuencum
more Numae caedit, Iouis ante altaria iurat
solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
sed, cum peruigiles placet instaurare popinas,

[ocr errors]

142 interpunxi. quo mihi te uersantem in templis auitis et ante statuam paternam, si falsarius es? quo, si adulter? de omisso participio uide e.c. Manil. IV 63 sq. quid numerem euersas urbes. inque rogo Croesum (scilicet positum). editores partim sine sensu uerba quo mihi te separatim accipiunt (quasi Iuuenalis causa natura Ponticum crearit), partim quo mihi te solitum falsas signare tabellas coniungunt absurdissime, cui prauitati conuenienter Friedlaenderus ad u. 144 'quo, si uelas' inquit 'soviel als quo te uelare.' usque adeo nihil est quod Nicolaus Heinsius ad Ouid. her. II 53 tot huius locutionis exempla congessit ut pauca aliunde petenda sint, uelut ex adnotationibus Gronouii ad Sen. nat. quaest. I 16 8, diatr. p. 57, Bentlei ad Hor. epist. I 5 12? unum adscribam, ut res fiat aperta, Sen. contr. 1 2 1 quo mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas? solitum participium, sicut apud Senecam enuntiatum relatiuum et uu. 144 sq. protasis condicionalis, causam significat quae Iuuenalem prohibitura sit quominus Ponticum inter maiorum monimenta spatiantem tamquam tanto genere dignum ueneretur. omitto, festiuum nobis editores exhibere signatorem falsi, qui non modo in templis sed ante statuam triumphalem, hoc est in porticu fori Augusti, celeberrimo loco (Plin. epist. 11 7 7), opus exercere soleat 147 lateranus SGU et sub ras. P, damasippus V, utrumque agnoscit Σ, causam erroris suppeditauit u. 185 148 sufflamine mulio consul GU flor. Sang., Iuuenalis correpte mulio consul G.L.K. vi p. 231, sufflamine multo consul Vaticanus 2810, cod. bibl. Angelicae T 6 17, cod. bibl. Vallicellanae E 31, sub flamine multo consul Burn. 192, consul ceteris erasis P glossemate supra scripto sicut agaso, multo sufflamine consul Vp, consul sufflamine multo alii 151 lateranus PGU, damasippus Y 152 numquam PAGU, nusquam FLOT 155 robumque S flor. Sang. et (rob eras.) P, rubumque GU, probumque F, toruumque p 157 eponam PSZFG, yponam Y

illud

obuius adsiduo Syrophoenix udus amomo 160 currit Idymaeae Syrophoenix incola portae hospitis adfectu dominum regemque salutat et cum uenali Cyane succincta lagona. defensor culpae dicit mihi fecimus et nos haec iuuenes.'

165

170

175

180

fouisti errorem.

esto, desisti nempe nec ultra

breue sit quod turpiter audes;

quaedam cum prima resecentur crimina barba.
indulge ueniam pueris: Lateranus ad illos
thermarum calices inscriptaque lintea uadit
maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis
amnibus et Rheno atque Histro.
securum ualet haec aetas.

praestare Neronem
mitte Ostia, Caesar,

mitte, sed in magna legatum quaere popina:
inuenies aliquo cum percussore iacentem,
permixtum nautis et furibus ac fugitiuis,
inter carnifices et fabros sandapilarum
et resupinati cessantia tympana galli.
aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
quid facias talem sortitus, Pontice, seruum?
nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
at uos, Troiugenae, uobis ignoscitis, et quae
turpia cerdoni Volesos Brutumque decebunt.

159-161 mendo laborant; nam contra poetarum usum nomini cum amplificatione iterato nouum uerbum subicitur, Syrophoenix currit, Syrophoenix salutat. Latinae poesis consuetudo ex his locis disci potest, quos ex una Aeneide nullo negotio collegi, II 318-21 Panthus, Panthus trahit, v 116 sq. Mnestheus agit, Mnestheus, 493 sq. Mnestheus consequitur, Mnestheus, 569 sq. alter Atys, Atys, vi 162-4 Misenum uident, Misenum, vII 649–52 Lausus, Lausus ducit, 1x 770-5 occupat Crethea, Crethea, x 180 sq. sequitur Astyr, Astyr, 778 sq. Antoren figit, Antoren. fortasse unus uersus post 160 excidit 159 udus y, unctus A aliique et (unc in ras.) P, Syrophoenix. . . Idymaeae om. F 160 del. Iahnius. Petrae Froehnerus

picet G 166 resecantur FT

163 dicit ч, dicet T, de P ambigitur, 167 lateranus PSGU, damasippus V 168 inscriptaque V, scriptaque P, scriptaque ad A 174 et.. ac P flor. Sang. AGU, aut aut FLOT 175 sandapilarum, sandaliorum, sardanapallos agnoscit Σ 179 pontice P, regule GU, utrumque legit Valla 182 uolesos V, uolusos O, uolsos P, uocos F brutumque up, rut✩umque P, rutulumque GU, rutilumque alii. uide Verg. Aen. XI 463 sq.

[ocr errors]

quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis utimur exemplis, ut non peiora supersint?

185 consumptis opibus uocem, Damasippe, locasti

190

195

200

205

210

sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
Laureolum uelox etiam bene Lentulus egit,
iudice me dignus uera cruce. nec tamen ipsi
ignoscas populo: populi frons durior huius,
qui sedet et spectat triscurria patriciorum,
planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. quanti sua funera uendant
quid refert?
uendunt nullo cogente Nerone,

nec dubitant celsi praetoris uendere ludis.

finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni,
quid satius ?
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit

zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
res haut mira tamen citharoedo principe mimus
nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis
nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina,
damnat enim tales habitus: mouet ecce tridentem.
nec galea faciem abscondit, sed damnat et odit:
postquam uibrata pendentia retia dextra
nequiquam effudit, nudum ad spectacula uoltum
erigit et tota fugit agnoscendus harena.
credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
porrigat et longo iactetur spira galero.
ergo ignominiam grauiorem pertulit omni
uulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.

libera si dentur populo suffragia, quis tam

:

183 quid V, quod P aliique ponunt F 196 sic O aliique, si Pу 198 mimus ΣGU, item P sed aut imu aut mus in ras., natus Y 201 pugnantem aut PAGU, aut pugnantem FLOT 202 203 uerba sed damnat et odit et mouet ecce tridentem inter se transposui sic et sed particula apta fit et uitiosum tollitur asyndeton et recte procedunt sententiae. Gracchus non murmillonis secutoris Thracis arma sumit, sed tridentem retiarii; non abscondit faciem, sed nudum uoltum erigit. u. 202 del. Rupertius, uerba sed damnat. . . abscondit Hermannus 203 faciem PAGU, frontem LOT, fontem F sed PAGU, et FLOT 207 quid tunicae credendum sit significaui ad vi frag. Oxon. u. 10

194 del. Rupertius 195 poni P, pone ч,

« PreviousContinue »