Page images
PDF
EPUB

145

150

hinc subitae mortes atque intestata senectus.
it noua nec tristis per cunctas fabula cenas,
ducitur iratis plaudendum funus amicis.

nil erit ulterius quod nostris moribus addat
posteritas, eadem facient cupientque minores,
omne in praecipiti uitium stetit. utere uelis,
totos pande sinus. dicas hic forsitan 'unde
ingenium par materiae ? unde illa priorum
scribendi quodcumque animo flagrante liberet
simplicitas ? "cuius non audeo dicere nomen ?
quid refert, dictis ignoscat Mucius an non?"
155 pone Tigellinum, taeda lucebis in illa

qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, 156A quorum informe unco trahitur post fata cadauer et latum media sulcum deducit harena.'

[ocr errors]

qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur
pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?

160 cum ueniet contra, digito compesce labellum:
accusator erit qui uerbum dixerit "hic est."
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli grauis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
ense uelut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa.

165

...

inde ira et lacrimae. tecum prius ergo uoluta

[ocr errors]

144 intestata, adeo inuisitata ut teste careat, uide Pers. II 41-43, Cels. I prooem. pp. 1-2 Daremb. uerique simile est eam (ualetudinem) bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria uitiarant; siquidem haec duo corpora afflixerunt, ideoque multiplex ista medicina .. uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit, Iuu. Iv 97, Classical Review XIII (1899) pp. 432-4. ueterem enarrationem explosit Maduigius adu. III p. 249 145 it AL, et P Vind. ¥ 148 cupient facientque Vind. U 150 dicas Vind. ч, dices PO 155 lucebis Σ Vind. ALOU, lucebit PGT 156 gutture Vind. GLTU, cum fixa essent illis guttura Σ, pectore PAO inter 156 et 157 excidit uersus huiusmodi, quorum informe unco trahitur post fata cadauer, uide Sen. de ira III 3 6 circumdati defossis corporibus ignes et cadauera quoque trahens uncus 157 deducis LO uehatur P Vind. OU, uehetur 159 despitiat Vind. U, despicia et P, despiciet ч 161 uerbum P, uersu Vind., uerum 168 ira AGLO, irae PS Vind. TU, inde ira (G, indie irae A, inde et irae C) et lacrimae Cyprian. heptat. gen. 895

158

170

haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
paenitet.' experiar quid concedatur in illos
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

[blocks in formation]

SATVRA II

Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt.
indocti primum, quamquam plena omnia gypso
Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum,
si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit
et iubet archetypos pluteum seruare Cleanthas.
frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat
tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
inter Socraticos notissima fossa cinaedos.

hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
promittunt atrocem animum, sed podice leui
caeduntur tumidae medico ridente mariscae.

rarus sermo illis et magna libido tacendi
atque supercilio breuior coma.
uerius ergo

et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
inputo qui uultu morbum incessuque fatetur.
horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis
Herculis inuadunt et de uirtute locuti

clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?'
infamis Varillus ait, 'quo deterior te?'

loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.

quis tulerit Gracchos de seditione querentes ?

quis caelum terris non misceat et mare caelo

si fur displiceat Verri, homicida Miloni,

169 animo ante tubas A et ex corr. PU, animo ante tubam L, anime ante tubas Vind. O Prisc. G.L.K. III p. 236, animante tubas P, animante tuba GT

5 horum P Vind., horum est ¥

19 peiores Pч, periores Vind., uide Iv 13

30

35

40

45

50

Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
qualis erat nuper tragico pollutus adulter
concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras
omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam
solueret et patruo similes effunderet offas.
nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos
contemnunt Scauros et castigata remordent?

[ocr errors]

non tulit ex illis toruum Laronia quendam
clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?'
atque ita subridens: felicia tempora, quae te
moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem ;
tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
quae tibi?

ne pudeat dominum monstrare tabernae.
quod si uexantur leges ac iura, citari
ante omnis debet Scantinia. respice primum
et scrutare uiros; faciunt nam plura, sed illos
defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
magna inter molles concordia. non erit ullum
exemplum in nostro tam detestabile sexu.
+media non lambit Cluuiam nec Flora Catullam :
Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque.
numquid nos agimus causas, ciuilia iura

30 reuocabat P Vind. Brit. 15 B XII, reuocarat

31 ipsi Vind. U

34 uitia ultima Vind. Yp, uitia sequente rasura P, omnia uitia cum notis transpositionis O, cui uarietati non tantum tribuo ut coniciam conuicia, hoc est ἐλέγχεα 37 peruersam interpunctionem sustuli. quaerit ubi nunc sit lex Iulia et simul dormire eam significat. eadem breuitate Ouidius her. Iv 150 heu, ubi nunc fastus altaque uerba iacent? non ut quo loco iaceant quaerat sed ut iacere significet nec usquam apparere. quamquam hunc quoque uersum distinguendo pessumdare coeperunt, uetere Drakenborchii errore renouato, atque etiam trist. 1 8 16 re tibi pro uili sub pedibusque iacet sollicitant: restat corrumpendus Propertius, 1 7 17 sq. longe castra tibi, longe miser agmina septem | flebis in aeterno surda iacere situ, hoc est, longe tibi erunt et in aeterno situ surda iacebunt 43 ac iura (uide 72), at iura Vind., aciu re T, acture S, acturae P 44 omnis ex Vind. 45 nam O, erasus P, hi Vind. Vp 49 Media PS, Tedia Y, Taedi Vind. 50 Hispo et (is in ras.) P, Hippo S, Hisppo Vind.

55

60

65

70

nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus ?
luctantur paucae, comedunt colyphia paucae.

uos lanam trahitis calathisque peracta refertis
uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum
Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens in codice paelex.
notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister
liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
diues erit magno quae dormit tertia lecto.
tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis sententia fertur ?
dat ueniam coruis, uexat censura columbas.'
fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem
Stoicidae; quid enim falsi Laronia?
sed quid
non facient alii, cum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem
non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet,
aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis.
en habitum quo te leges ac iura ferentem

uulneribus crudis populus modo uictor et illud
montanum positis audiret uulgus aratris.

75 quid non proclames, in corpore iudicis ista
si uideas? quaero an deceant multicia testem.
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in plures, sicut grex totus in agris

57 agnosco Antiopen scaenicam, quam coma promissa impexa conglomerata atque horrida describit uetus poeta apud schol. Persii 1 77, pensis oneratam iniquis a Dirce zelotypa catenatamque Propertius III 15 15 et 20

60-106

om. Vind., itaque intra hos uersus adferam lectiones codicis Francisci Danielis quas enotauit R. Beerus spicil. Iuu. p. 36 60 eris et dormis Probus Vallae 68 pollitas P, pollutas U, pollucas L, polliucas similiaue fabulla PS Dan. Brit. 15 B XII, labulla Y, eadem uarietas Mart. XI 24 4 et 9, XII 93 2 uersiculi inter 68 et 69 extriti reliquias seruasse uidetur Z, de centum una, de meretricibus 69 Carfania Cuiacius, Carfania improbissima femina Vlpianus dig. III 115

80

85

90

95

100

105

unius scabie cadit et porrigine porci
uuaque conspecta liuorem ducit ab uua.
foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
nemo repente fuit turpissimus. accipient te
paulatim qui longa domi redimicula sumunt
frontibus et toto posuere monilia collo
atque bonam tenerae placant abdomine porcae
et magno cratere deam. sed more sinistro
exagitata procul non intrat femina limen:
solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,'

[ocr errors]

clamatur, nullo gemit hic tibicina cornu.'

talia secreta coluerunt orgia taeda

Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
ille supercilium madida fuligine tinctum
obliqua producit acu pingitque trementis
attollens oculos; uitreo bibit ille priapo
reticulumque comis auratum ingentibus implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
et per Iunonem domini iurante ministro;
ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat
armatum, cum iam tolli uexilla iuberet.
res memoranda nouis annalibus atque recenti
historia speculum ciuilis sarcina belli.
nimirum summi ducis est occidere Galbam

et curare cutem; summi constantia ciuis
Bebriaci campis solium adfectare Palati

et pressum in facie digitis extendere panem,

93

80 porrigine GOTU, prurigine P Dan. AL 83 repente uenit cod. Pontani 92 cotyton PS Dan., cotiton U, cotillon O, cocyton tinctum L aliique, Prisc. G.L.K. п p. 162 et in rasura dimidio longiore P, tactum AGTU Prisc. ib. p. 259, tectum O 97 galbina PS, galbana y 104 105 summi adiectiuum cum substantiui uariatione non minus inficete iteratur quam deformem x 191 et 192, nec bene priori membro deest quod constantiae respondeat; siue ipsum illud constantia ȧrò кowoû positum est, ne hoc quidem bonum 106 Bebriaci Y, Bebriacis PSU, Bedr- Tac. Plin., Betr- Suet. Plut. campis PS, campi T, campo solium Herwerdenus, spolium et in ras. P, s ceteris erasis O, spolia Gaybacensis 1 Rupertii 107 facie GTU, facie P, faciem ALO, faciet Vind.

« PreviousContinue »