Page images
PDF
EPUB

liuida materno feruent adipata ueneno. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas. fingimus haec altum satura sumente coturnum 635 scilicet, et finem egressi legemque priorum grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu, montibus ignotum Rutulis caeloque Latino? nos utinam uani. sed clamat Pontia 'feci, confiteor, puerisque meis aconita paraui, 640 quae deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi.' tune duos una, saeuissima uipera, cena?

645

650

655

tune duos ? 'septem, si septem forte fuissent.'
credamus tragicis quidquid de Colchide torua
dicitur et Procne; nil contra conor.

et illae

grandia monstra suis audebant temporibus, sed
non propter nummos. minor admiratio summis
debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
subtrahitur cliuoque latus pendente recedit:
illam ego non tulerim quae conputat et scelus ingens
sana facit. spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,

morte uiri cupiant animam seruare catellae.
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae

mane, Clytaemestram nullus non uicus habebit.

632 et 633 om. PG 635 et finem egressi PAFGU, egressi et finem LOT 640 tamen ipsa ita dictum est ut tamen Herculeae manus Ouid. fast. II 311 sq., aurea pellebant tepidos umbracula soles, | quae tamen Herculeae sustinuere manus, id est, quamquam Herculis manus erant, tamen, quod minime expectari potuit, umbracula sustinuerunt 643 tragicis PAFGU, magicis LOT procne GOT, progne PALU, progenae F 647 nocentes PGT, nocentem Y,

644

erasus U 648 et rabie Y, et rabiem F, rabiem PG, uide 652 inpendere PF 649 650 significatur mons cuius summa pars magis promineat quam inferiores, Anglice a beetling cliff; unde quae cadunt saxa non per cliuum uoluuntur sed recta linea ad terram praecipitantur 652 fata schol. Stat. Theb. vI 381, et fata P, et fama G, uide 648 656 mane Pу et man. 2 0, m*** O, mene Brit. 15600. mane domo cum exis, ut ait Catullus 80 3; quamquam fortasse scribi praestat mille

660

hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
insulsam et fatuam dextra laeuaque tenebat,

at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides

Pontica ter uicti cautus medicamina regis.

660 praegustarit Marklandus, manducauerit Σ, praegustaret Y, praegustabit PSG, praegustauit U et Rigaltius fortasse recte

LIBER TERTIVS

SATVRA VII

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum ; solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos 5 temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes

10

15

20

uallibus esuriens migraret in atria Clio.
nam, si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae
et uendas potius commissa quod auctio uendit
stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
hoc satius quam si dicas sub iudice ‘uidi'
quod non uidisti, faciant equites Asiani

tquamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni
altera quos nudo traducit gallica talo.

nemo tamen studiis indignum ferre laborem

cogetur posthac, nectit quicumque canoris

eloquium uocale modis laurumque momordit.

hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos

3 celebres notique PAG, noti celebresque

8 umbra PGU, arca y

pacci P, p seruauit S, bachi uel bacchi

11 tripedes P, tripodes V, ripides F 12 Alcithoen G, Alchitoen O, Alcitheon P, Alcinoen similiaue 15 del. Pinzgerus que om. F, post faciant posuit F. V. Fritzschius, meliore oratione, numeris uix minus prauis, ~~-|~~-|---; molosso enim hexametrum claudenti Iuuenalis aut monosyllabum praeponit aut tetrasyllabum PSGU, gallia Y 20 o om. P

uos PFG, nos

16 gallica

25

30

35

40

45

materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.

si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
componis dona Veneris, Telesine, marito,

aut clude et positos tinea pertunde libellos.
frange miser calamum uigilataque proelia dele
qui facis in parua sublimia carmina cella
ut dignus uenias hederis et imagine macra.
spes nulla ulterior: didicit iam diues auarus
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta
ipse facit uersus atque uni cedit Homero

propter mille annos, et si dulcedine famae
succensus recites maculonsas commodat aedes.
haec longe ferrata domus seruire iubetur
in qua sollicitas imitatur ianua portas.
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas comitum disponere uoces,
nemo dabit regum quanti subsellia constant

et quae conducto pendent anabathra tigillo

22 expectanda Y, spectanda P aliique sine sensu, experanda Burn. 192, si aliunde magis praesidium speras Z, unde conieci speranda, nam spero in specto librarii mutarunt 1 58, Ouid. met. x 345, trist. II 145, Stat. Ach. II 269, Mart. spect. 22 3, Claud. rapt. Pros. 1 288, specto in expecto passim, uelut iv 64, x1 165; multo rarius expecto in specto corruptum est, sed apud Iuuenalem item duobus locis, vi 274, 371 23 24 croceae impletur V, crocea . . . implentur P 25 componis PAGU, conscribis LOT, consoribus F 27 calamum P, calamos ч, uide Calp. buc. Iv 23, Mart. 1x 73 9 36 37 interpunxit Maduigius 40 maculosas Heinrichius,

...

39 et P, at G, ac U, aut V, tu Hermannus -onsas Ribbeckius, maculosos F, maculonus V, maculonis PG, alii sordibus dix. alii pictas (aut sordidas dixit aut pictas Schopenus) Σ. nomen proprium qui requiri putant propter haec u. 41, falluntur; nam haec pro ea, qua forma Iuuenalis non utitur, positum est et ad in qua refertur, sicut hic vI 532 ad qui 533 haec PFG, ac Y de longe uide ad vi 561

41

50

55

55

60

quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos
ducimus et litus sterili uersamus aratro.

nam, si discedas, laqueo tenet ambitiosi
+consuetudo mali tenet insanabile multos
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
sed uatem egregium, cui non sit publica uena,
qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
communi feriat carmen triuiale moneta,

hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere maesta
paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.'
quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
65 pectora uestra duas non admittentia curas?
magnae mentis opus nec de lodice paranda
attonitae currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam, si Vergilio puer et tolerabile desset
70 hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,

48 tenuisque ut uidetur P

50 51 laqueo . . . mali delenda uidentur; uersum 50 deleuerat Iahnius ambitiosi in ambitiosum mutato. prorsus intolerabiliter primum uniuerse, qui a scribendi opere discedunt, consuetudine mali teneri dicuntur, deinde, quod minus est, multi teneri scribendi κakońłe, hoc est eadem illa consuetudine. uerba consuetudo mali unde uenerint demonstrat Σ cacoethes sic interpretatus, mali mores uel mala consuetudo scribendi: praeterea interpolatori displicuisse potest numeri, quae uidebatur, in discedas et multos inaequalitas. ea uero nulla est, cum hoc dicatur: si discedimus (id enim significat secunda subiunctiui persona, sicut x 204 sq. si coneris positum est pro si conatur quicumque senex), multos e nobis tenet cacoethes scribendi et eo, unde fugimus, reducit 54 nihil Sч, nil P. dilectum sibi codicem sequuntur editores: nimirum hoc minus laboriosum est quam quid uersibus vi 331 et XIII 18 scriptum legeris recordari 60 que PA aliique, ue Y, om. F maesta PAL,

sana GTU, saeua FO 61 quom Ribbeckius non sine causa, mire enim nocte dieque corpus aere potius quam cibo egere dicitur; neque multum officit coniecturae quod et in 62 et in 63 legitur cum 69 deesset PL aliique, desit Y

F

« PreviousContinue »