Page images
PDF
EPUB

85

90

usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
hausit Auentini baca nutrita Sabina ?

quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum inualidi collum ceruicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
miratur uocem angustam, qua deterius nec
ille sonat, quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur.

an melior cum Thaida sustinet aut cum

uxorem comoedus agit uel Dorida nullo

95 cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,
non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas
infra uentriculum et tenui distantia rima.
nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
natio comoeda est. rides, maiore cachinno
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat.
non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
nocte dieque potest aliena sumere uultum

100

105

110

Vind.

a facie, iactare manus, laudare paratus,

si bene ructauit, si rectum minxit amicus,

si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.
praeterea sanctum nihil aut tibi ab inguine tutum,
non matrona laris, non filia uirgo, neque ipse

sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus.

94 pullo Buchnerus 97 et om. Prisc. G. L. K. II p. 103 101 aspexit 104 del. Iahnius; uide tamen Mart. Ix 62 1 sq. omni | et nocte . et die 105 aliena P Vind. sicut coniecerat Marklandus, alienum y aut GLOT, om. P, auct Vind., atque* U, est (fortasse ex 112) A, est et alii

109

tibi addidi, nam minus probabilia uidentur sit, it (Prop. 11 34 45), quid (Manil. 1 460). de usu pronominis uide 11 199, XIII 178, item I 100–3 rides, poscas, dixeris; de positione III 98 erit, XIII 219 uiolati numinis, 223 ad omnia fulgura, XIV 276 plenum magnis trabibus. litterae insequentes abi, quae Plaut. trin. 798 in tibi corruptae sunt, facile hic eam uocem haurire potuerunt: eaedem in causa fuisse uidentur cur aut ex P excideret

115

120

125

130

135

140

horum si nihil est, auiam resupinat amici.
[scire uolunt secreta domus atque inde timeri.]
et, quoniam coepit Graecorum mentio, transi
gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
stoicus occidit Baream delator amicum
discipulumque senex ripa nutritus in illa
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,
qui gentis uitio numquam partitur amicum,

solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem
exiguum de naturae patriaeque ueneno

limine summoueor, perierunt tempora longi
seruitii; nusquam minor est iactura clientis.

quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem impellat et ire
praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis,
ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum
filius; alter enim, quantum in legione tribuni
accipiunt, donat Caluinae uel Catienae,

ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres

et dubitas alta Chionen deducere sella.

da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui
seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam:
protinus ad censum, de moribus ultima fiet
quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri
iugera ? quam multa magnaque paropside cenat?"
quantum quisque sua nummorum seruat in arca
tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum

112 auiam PΣ Vind. OT, aulam y 113 del. Pinzgerus Vind. V, nec PS 131 seruo P Vind., serui ч

141 agri Vind. Y, agros P 142 iugera om. T, parobside G, parapside ALO, parabside U

130 ne

134 aut P Vind., atque
P paropside P Vind.

C

145

155

et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

"exeat," inquit

si toga sordidula est et rupta calceus alter 150 pelle patet, uel si consuto uolnere crassum atque recens linum ostendit non una cicatrix ? nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit. 'si pudor est, et de puluino surgat equestri, cuius res legi non sufficit, et sedeant hic lenonum pueri quocumque ex fornice nati, hic plaudat nitidus praeconis filius inter pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae": sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni. quis gener hic placuit censu minor atque puellae sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres ? quando in consilio est aedilibus? agmine facto debuerant olim tenues migrasse Quirites. haut facile emergunt, quorum uirtutibus opstat res angusta domi; sed Romae durior illis conatus: magno hospitium miserabile, magno seruorum uentres et frugi cenula magno. fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic Veneto duroque cucullo.

160

165

170

pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua
nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
festorum herboso colitur si quando theatro
maiestas tandemque redit ad pulpita notum

150 uoln- ex L

154 et de Vind. et in litura P, dete S 156 ex PA, om. Vind., in y 157 nitidus Marklandus et ut uidetur cod. mus. Brit. 15 B xvIII man. 1, nitidi P Vind. Y. praeconis nitor absentis hic frustra exsplendescit 158 cultus iuuenem (corr. in -es man. ead.) Vind. iuuenesque P Vind. AO, iuuenemque Dan. 164 ops- ex P 168

negabis Σ Vind., necabis P, negabit cod. mus. Brit. Burneianus 193, negauit y, negacit T

175

180

185

190

195

200

exodium, cum personae pallentis hiatum
in gremio matris formidat rusticus infans,
aequales habitus illic similesque uidebis
orchestram et populum; clari uelamen honoris
sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus
quam satis est interdum aliena sumitur arca.
commune id uitium est; hic uiuimus ambitiosa
paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae
cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,

ut te respiciat clauso Veiento labello?

ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
plena domus libis uenalibus: accipe et istud
fermentum tibi habe. praestare tributa clientes
cogimur et cultis augere peculia seruis.

quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam
aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
nos urbem colimus tenui tibicine fultam
magna parte sui; nam sic labentibus obstat
uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum,
securos pendente iubet dormire ruina.

uiuendum est illic ubi nulla incendia, nulli
nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert
Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:

tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur

a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.
lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci, nec non et paruulus infra

177 similemque Burn. 192 aliique 182 ambitiosi P 185 uenento Burn. 192, id est opinor Veiiento, uide iv 113 186 amati radendo factum ex longiore uoce P, amatrů Vind., amatus Rupertius 187 libis Vind. L, libris PSY istud P Vind. OU, illud y 188 praestare PS Vind. Burn. 192, praestant 193 incolimus ... fidicine schol. Luc. vII 404 197 est om. P 203 cordo U (et 208 cordus, ubi cordrus Vind.), pauper poeta, cuius et supra (1 2) meminit Σ codro... sex om. P, habet Prisc. G. L. K. 11 p. 219

205

210

215

220

225

cantharus et recubans sub eodem e marmore Chiron,
iamque uetus Graecos seruabat cista libellos

et diuina opici rodebant carmina mures.
nil habuit Codrus, quis enim negat?

et tamen illud

perdidit infelix totum nihil. ultimus autem

aerumnae est cumulus quod nudum et frusta rogantem
nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.

si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
pullati proceres, differt uadimonia praetor.
tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
hic aliquid praedarum, Euphranoris et Polycliti
aera, Asianorum uetera ornamenta deorum,
hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,
hic modium argenti. meliora ac plura reponit
Persicus orborum lautissimus et merito iam
suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
si potes auelli circensibus, optima Sorae
aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus

205 e addidi, quemadmodum solent e marmoribus facere sigilla diuersa Σ, eo de iam C. Valesius: uide XI 123 sq. pardus dentibus ex illis quos

chiro

mittit porta Syenes. abacus qua materia fuerit facile nos ignorare patimur; contra nimis obscure dictum uidetur nudum illud recubans Chiron P, idem XIII 50 pluto; sed uide 1 61, 81, vi 76, 153, 174, x 221, 318 210 est P flor. Sang. AO, om. Vind. y fortasse recte

frusta GOT et ut uidetur U, frustra P Vind.

et P Vind. OTU, ac AL, utrumque agnoscit

AGL Σ 212 asturici PS Vind., asterici U, asturi ¥ 214 tum PSO, tunc Vind. Y 215 accurrit P Vind., occurrit ¥ 217 praedarum,* praeclarum P Vind Y. uide III 285 multum flammarum, VII 24 lignorum aliquid, XIII 83 quidquid habent telorum 218 aera asianorum,* haec asianorum PS aliique, et asianorum ut uidetur G, hic asianorum Vind. O, quam coniecturam repetiit Rupertius, fecasianorum ALT, phaecasianorum U, phaecasiatorum C. Valesius, qui dei quales sint ignoratur. haec et hic qui edunt non animaduertunt uerbis Asianorum uetera ornamenta deorum nullum certum genus significari quod marmoribus, candidis signis, Euphranoris et Polycliti operibus opponi possit. summorum artificum aera, partem spoliorum ex Asia reportatorum, donat qui eam prouinciam rexit. aecra pro aera P VII 217, praeclarum pro praedarum cod. Vossianus 18 (saec. x) xI 101 224 paratur P Vind. Brit. 15 B XII, paretur V

« PreviousContinue »