Page images
PDF
EPUB

355

360

365

exta et candiduli diuina tomacula porci
orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
fortem posce animum mortis terrore carentem,
qui spatium uitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscumque dolores,
nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis aerumnas credat saeuosque labores
et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.
monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
tranquillae per uirtutem patet unica uitae.
nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

5

10

SATVRA XI

Atticus eximie si cenat, lautus habetur,

si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno
excipitur uulgi quam pauper Apicius? omnis
conuictus, thermae, stationes, omne theatrum

de Rutilo. nam, dum ualida ac iuuenalia membra
sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
non cogente quidem sed nec prohibente tribuno
scripturus leges et regia uerba lanistae.

multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum
creditor introitum solet expectare macelli,
et quibus in solo uiuendi causa palato est.
egregius cenat meliusque miserrimus horum
et cito casurus iam perlucente ruina.

interea gustus elementa per omnia quaerunt
15 numquam animo pretiis opstantibus; interius si
adtendas, magis illa iuuant quae pluris ementur.

359 dolores GU, labores PSY 361 dolores Regin. 1799 PGU, plumas F, plumis ALO, pulmis T

te PSG, post te U, sed te V (in ras. m. 2 A)

362 pluma

365 habes Pч, abest GU nos de Lactantio uide ad XIV 315 sq.

Sang.

3 omnes A 4 statione sollemne P flor. ardenti PV, ardens U aliique, ardentis ut uidetur LO 16 ementur P, emuntur y

6 ardent Rigaltius,

15 ops- ex P

[blocks in formation]

ergo haut difficile est perituram arcessere summam
lancibus oppositis uel matris imagine fracta,

et quadringentis nummis condire gulosum
fictile: sic ueniunt ad miscillanea ludi.

refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

sumptus et a censu famam trahit.

illum ego iure
despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
ignorat quantum ferrata distet ab arca
sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
figendum et memori tractandum pectore, siue
coniugium quaeras uel sacri in parte senatus
esse uelis, neque enim loricam poscit Achillis.
Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
ancipitem seu tu magno discrimine causam
protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
orator uehemens an Curtius et Matho buccae.
noscenda est mensura sui spectandaque rebus
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
ne mullum cupias cum sit tibi gobio tantum
in loculis. quis enim te deficiente crumina
et crescente gula manet exitus, aere paterno
ac rebus mersis in uentrem faenoris atque

23 sumptus Heinrichius, sumit PSY. uerbum ineleganter abundat (laudabile nomen sumit et famam trahit), requiritur subiectum sententiae. de ordine uerborum uide II 63 censura, III 40 Fortuna, 94 comoedus, vI 177 Niobe, vII 21 ducis indulgentia, 62 Horatius ȧπò коwoû posita. scriptum fuerat sumitus, ut Plaut. trin. 116 corruitum pro corruptum, Gratt. 59 promiserit pro prompserit, Colum. 1 4 4 promiserimus pro prompserimus, Stat. silu. v 5 34 incomite pro incompte; deinde accessit emendandi conatus, quemadmodum in Cic. de or. I 234 ex incomitam, hoc est incomptam, factum est incomitatam 24 quanto PAU, quando G, quantum 26 ignorat L flor. Parisina aliique, non se agnoscit Σ, ignoret PSV, uide ad vII 185 27 γνωθι σεαυτον P aliique, γνωτι σεαυτον Τ, κνωθι σεαυτον L, peiora Ψ 31 transducebat PSA (de U nihil enotatum 17 traduco secundum grammaticorum praecepta 34 et PS Brit. 30861, an 35 sui Y, suis P, sua G, suae U 37 ne PS flor. Sang. AFU, ne* G, nec LOT 38 te om. PA crumina LOT et (rumi in ras.) P, crumena ΣA, culina FGU

30 neque PAGU, nec FLOT habeo), sed II 159, vII 16, VIII

45

50

55

60

65

argenti grauis et pecorum agrorumque capacem?
talibus a dominis post cuncta nouissimus exit
anulus, et digito mendicat Pollio nudo.

non praematuri cineres nec funus acerbum
luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum
nescio quid superest et pallet faenoris auctor,
qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
cedere namque foro iam non est deterius quam
Esquilias a feruenti migrare Subura.

ille dolor solus patriam fugientibus, illa

maestitia est, caruisse anno circensibus uno.
sanguinis in facie non haeret gutta, morantur
pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
experiere hodie numquid pulcherrima dictu,
Persice, non praestem uitae †sed moribus et re,
si laudem siliquas occultus ganeo, pultes

coram aliis dictem puero sed in aure placentas.
nam, cum sis conuiua mihi promissus, habebis
Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo
hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
fercula nunc audi nullis ornata macellis.

de Tiburtino ueniet pinguissimus agro

haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
necdum ausus uirgas humilis mordere salicti,
qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani
asparagi, posito quos legit uilica fuso.

70 grandia praeterea tortoque calentia faeno

oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae

55 et fugientem G aliique, Prisc. G.L.K. II p. 389 et III p. 361, effugientem PAFL, fugientem OTU 57 uitae P, uita sed A, *** P (quadrant uestigia in sed), nec Y, uel GUp, tibi uel quoque Buechelerus, optime ad sententiam; at apparet opinor emendationem in illo sed niti debere, quod cum omni sensu careat coniectura nasci uix potuit, potuerunt nec et uel 58 si PSA, sed y 62 contingens PAGTU, contingit FLO

75

80

85

90

parte anni quales fuerant in uitibus uuae,
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
aemula Picenis et odoris mala recentis

nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
autumnum et crudi posuere pericula suci.
haec olim nostri iam luxuriosa senatus

cena fuit.

Curius paruo quae legerat horto
ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc
squalidus in magna fastidit compede fossor,
qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae.
sicci terga suis rara pendentia crate
moris erat quondam festis seruare diebus,
et natalicium cognatis ponere lardum
accedente noua, si quam dabat hostia, carne.
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
castrorum imperiis et dictatoris honore
functus ad has epulas solito maturius ibat
erectum domito referens a monte ligonem.
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
et Scauros et Fabricium, rigidique seueros
censoris mores etiam collega timeret,

nemo inter curas et seria duxit habendum
qualis in Oceani fluctu testudo nataret

82 crate ALOU, grate PSFGT

81 uolua ex FG 85 dabat PAGU, daret FLOT carne AL, carnem Pч 91 fabricium PEG, fabricios rigidique V, postremo P. de hoc loco dixi in praefatione ad Manilii librum 1, p. xxxv 93 seria sibi duxit habendam P. habendam qui receperunt, eadem opera sibi adsciscere debuerunt, ut orationi conuenirent numeri. Latinum est nosti, qualis sit Marcellus, item Latinum nosti Marcellum, qualis sit, sublato e pendenti interrogatione subiecto, ut uerbi primarii obiectum fiat; hoc tertium, inter seria duco habendam, qualis testudo natet, cuius linguae sit nescio, in quo cum non praecipiatur substantiuum sed suo loco rectoque casu positum adsit, deest plane quo illud habendam referatur. relinquitur ut qualis relatiuum sit, id quod aperte dicit Weidnerus, et oratio eam formam habeat quae est in Plaut. curc. 433 detur, quam istic emi uirginem. itaque haec sententia erit: nemo inter seria habendam duxit testudinem similem alterius testudinis quam in Oceani fluctu natare sciebat putabatue 94 oceani V, oceano PA aliique, quod mendum u. 113 spernunt, hic arripiunt editores, Pithoeano emancipati. scilicet quia mare Oceanus appellatur id mare cui nomen est Oceano, propterea fluctus Oceanus appellari potest is fluctus qui in summo Oceano excitatur. itaque posthac, quemadmodum urbem Romam, item curiam Romam dicemus

[blocks in formation]

clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum,
sed nudo latere et paruis frons aerea lectis
uile coronati caput ostendebat aselli,

ad quod lasciui ludebant ruris alumni.
[tales ergo cibi qualis domus atque supellex.
tunc rudis et Graias mirari nescius artes
urbibus euersis praedarum in parte reperta
magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
imperii fato, geminos sub rupe Quirinos
ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
ponebant igitur Tusco farrata catino:
argenti quod erat solis fulgebat in armis.
omnia tunc, quibus inuideas, si liuidulus sis.
templorum quoque maiestas praesentior, et uox
nocte fere media mediamque audita per urbem
litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis
officium uatis peragentibus. his monuit nos,
hanc rebus Latiis curam praestare solebat
fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro.

illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora uiderunt: hos lignum stabat ad usus,
annosam si forte nucem deiecerat eurus.

99 Marklando praeeunte del. Heinrichius, absurde confictum ad exemplar uersus 108 cibi Pу, uiri cibi Burn. 192; ac sane minus ineptum esset uiri. 100 tunc PAGU, tum FLOT graiias Voss. 18 ut uidetur, gratias Paris. 9345 108 aecus P, equus 106 in add. Hadr. Valesius uenientis PEG aliique, ful***entis U, fulgentis V et man. 2 U, clipeoque nitentis Merrius Vergilii locus, quem ad soloecum ablatiui usum tuendum aduocant, buc. x 24 sq., sic scribendus est, uenit et agrestis (acc. plur., agresti libri) capitis Siluanus honores (honore libri) | florentis ferulas et grandia lilia quassans; haec enim ex Lucretio ducta sunt, IV 586 sq. Pan | pinea semiferi capitis uelamina quassans. Buecheleri interpretationi, qua coniunguntur effigiem clipeo et hasta nudam, fauent Ouid. fast. III 1 et 9, fortasse etiam Tibull. 11 5 54, refragantur artis monimenta 113 oceani PGU, oceano ч 118 hos ч, hoc PGU, quod si recipietur, ordo erit lignum stabat ad hoc usus (gen. sing.), id est ad hunc usum; nam hoc lignum importunum est, nudum usuum nomen sensu caret. uerum, ut opinor, apparet librarios hos ad propius substantiuum accommodasse

ad PA, in y

« PreviousContinue »