Page images
PDF
EPUB

sios, longe tamen inferior Sannazario et Vida, quibuscum Antonius Hovaeus eum comparavit. Descripsit tumultum Anabaptistarum in nobilissimo totius Hollandiae emporio Amstelredamensi nuper exortum a. 1552. Hoc poëma G. Plempius a. 1630 auxit et emendavit, ita ut non pauca de suo addiderit, alia, ut ait, paulo tersiora reddiderit. Vid. Paquot. Tom. III Mem. p. 37.

LUDOVICUS MAZURIUS

TORNACENSIS.

N. 1520. M. 1580.

Mazurius et Francos et Latinos versus componebat, et familiaris erat Cardinali Carolo Lotharingio. Varia ejus poëmata prodierunt Basileae 1554 et 1579. Haec tantum de eo Sweertius. Quantum ex delitiis Gruteri suspicor, Tom. III p. 479-543, p. 479-543, Mazurius genere non medio natus erat, adeo etiam ut in aula vixerit; sed hoc statu lubrico inimicorum invidia dejectus, militatum abiit. Est vero poëta non vulgaris elegantiae et facilitatis, ingenii amoeni, affectus teneri, quem fortuna adversa magis etiam mollivit. Gruterus pauca tantum Mazuriana repetiit. Utinam plura! Amo enim hominem, etiam propter candorem quendam et simplicitatem. Elegia ad Claudium filium infantem de amissa matre, valde me movit. Pag. 502 Claudio longam vitam vovet, si bonis moribus in posterum vivat, sin malus esse velit, brevissimam.

Hos tibi si mores animus non degener unquam
Afferet, hic vitae si superabit honos:
Vitam oro. Virtutem ex me te nosse tuorum
Fas erit, et patrii nominis omne decus.
Sin infanda malis astrum natale minatur
Auspiciis, ullum si tibi Parca nefas,
Si vitiis animum mollit natura labantem,
Et vile ignavo torpet amore jecur:
Nunc, nunc atra dies exortem lucis et aurae
Te, puer, in primo lumine morte premat.
Nunc alta obscuram sub nocte sequare parentem,
Et simul a patrio diripiare sinu.

Dum cor labe carens, animus dum criminis insons, Spes dum incerta meum, curaque pectus agunt. Uxori carissimae hoc carmen scripsit, quod in sepulcro incideretur p. 535.

Dum cadit indigno Masuri Baldoria conjux
Funere, jam parta prole puella parens,
Vox anima fugiente fugit, pro voce, lacertis
Amplexa est cari dulcia colla viri:

Mente valedixit: puerum simul obtulit, ac si

Diceret: hoc nostri pignus amoris habe.

Plura de vita Mazurii habet Paquot Tom. XV Mem. p. 248 sq.

JACOBUS MARCHANTIUS

NEOPORTANUS.

N. 1537. M. 1609.

Marchantius in nobili domo Lovaniensi fuit domesticus magister. Cum alumnis disciplinae suae facto per Italiam itinere, operam suam adeo parentibus eorum probavit, ut facile ad honores escenderit. Anno 1557 res comitum

Flandriae gestas Elegiaco carmine exposuit, aliaque praeterea varii generis scripsit. Pauca selegit Grut. Tom. III Del. p. 396-400. Disputat ibi in Hendecasyllabis de anni tempore literarum studiis aptissimo, p. 397.

Quae anni sit bona pars laboriosis,

Et doctis sapientibusque Musis;

Non paucis reor esse disputatum.

Atque ita tandem, ratione subducta, frigidam hyemem praefert.

Sed ver passibus est nimis citatis,
Ingratus nimis est Leonis aestus,
Autumnus nocet insalubritate.
Ergo frigida bruma plus Camoenas,
Et plus egregios juvat labores.

Ipsa etiam carmina frigoris amantem poëtam indicant. In sylloge Burman. T. I p. 755. est Elegia Marchantii, quam Lipsius elegantiae plenam vocat, magis amicus, puto, quam judex integer.

ANTONIUS SCHONHOVIUS

BRUGENSIS.

M. 1557.

Canonicus Brugensis in D. Donatiani. Hujus quatuor Epitaphia dedit Gruterus Tom. IV Del. p. 87-88. Unum repetam in obitum Marci Laurini.

Corporis exuvias quod clausit, Marce, sepulcrum,

Non potuit famam contumulare tuam.

Innumeris quae cum benefactis fata superstes

Sit, desiderii laude perennis crit.

Anno 1546 jam edidit Eutropii Breviarium Romanaę Historiae.

PETRUS NANNIUS

ALCMARIENSIS.

N. 1500. M. 1557.

Primum Rector Scholae Alcmariensis, deinde Professor Lovanii in Collegio a tribus linguis, quae ibi docebantur, appellato. Vixit dilectus illustrissimis et eruditissimis suae aetatis hominibus. Scripsit Genethliacum in filium Damiani a Goes, quod legitur in Hispania illustrata P. Schotti Tom. II p. 826. Quindecim Psalmos Versibus Latinis reddidit, in editione Latomi a. 1558. Vide Paquot. Mem. T. XIV p. 58 sqq. Honorifica de eo testimonia sunt apud Pope Blount Cens. cel. Auct. p. 664.

LEVINUS BRECHTANUS

ANTVERPIENSIS.

N. 1515. M. 1558.

Socius ordinis S. Francisci et praefectus Coenobio Mechliniensi. Reliquit carmen, in quo Christus in cruce

extensus ac sanguinolentus cum peccatore expostulat, Antv. 1543; Euripum, Tragoediam Christianam, de vitae humanae inconstantia a. 1549; Sylvam piorum carminum 1555; alia, quae non vidi. Conf. Sweert. p. 504.

GEORGIUS MACROPEDIUS

GEMERTENSIS.

N. 1475. M. 1558.

Sacerdos ordinis fratrum S. Hieronymi, primum Scholae patriae, deinde Leodiensi, tandem Ultrajectinae magna cum laude praefuit, multosque egregios discipulos Nederlandiae dedit. Scripsit Prosodiam, versu heroico, nec paucas fabulas sacri argumenti, ut Comoediam, quomodo quis poenitudine ductus per Christum ad beatam mortem perveniat; Susannam, Tragoediam de Christi passione; ne de aliis dicam. Vid. Burman. Traj. Erud, p. 202 sqq.

CORNELIUS SCRIBONIUS

ALOSTANUS.

N. 1482. M. 1558.

Scribonius Antverpiae diligentissimo litterarum cultu tam bene audiebat, ut senatus ipsum civitate donaret

« PreviousContinue »