Page images
PDF
EPUB

Nullaque formosam palinodia placat amicam,

Nullus in hoc Glycerae carmine spirat amor.
Tyndaris hinc procul est, procul hinc perjura Barine,
Immitis Lyde, difficilisque Lyce.

Atque ita in reliquis argumentum carminum Horatianorum breviter, nec male describit, sed ego hinc de Murmellio statuere, vix ausim. Elegias ejus morales maximam partem ex Ovidii Amoribus esse excerptas vidit Gesnerus Tom. I Isagoges pag. 138. Nec Paquoto Tom. XII Mem. pag. 483, valde placuit Murmellius. Hic 1. 1. p. 193 posuit Elegiam illius in laudem S. Brunonis.

Agrippinensi Bruno qui natus in urbe
Dicitur, est dignus quolibet ore cani.
Nostra sed illius longe virtutibus impar
Non audet Clio pondere pressa loqui.
Ille sacris multum versatus in artibus olim,
Parrhisiis celebri nomine clarus erat.
At postquam tristis didicit miracula casus,
Continuo mundi gaudia destituit.

Caeteraque ejusmodi. Cf. Menken. Biblioth. Virorum militia clarorum p. 312 sqq. et Paquot. Mem. Tom. 12 pág. 180.

HERMANNUS NUENARIUS

NUENARIUS.

N. 1491.

Natus nobili genere in comitatu Nuenario, vitam Ecclesiasticam amplexus, fuit Canonicus Ecclesiae majoris

Coloniensis, ac deinde etiam praepositus. Scripsit nonnulla Epigrammata, et Carmina quibus Historia Mortis Jesu in septem horas distributa est, Lipsiae 1529. Vide Paquot. Tom. XVI Mem. pag. 317, sqq. apud quem hoc legitur.

* IN DEFECTIONEM SOLIS ET ELECTIONEM CAROLI REGIS ROMANORUM.

Delituit coeli nuper sub vertice Phoebus,

Occuluitque suum Delius ipse jubar.
Emersit subito Divinum Caesaris astrum,

Cumque novo rediit Caesare Phoebus ovans.
Ergo hoc jam constat, quo pacto regnet uterque,
Phoebus apud Superos, Caesar in orbe regit.

In quo sane acumen magis hebes est, quam in illo Virgilii, qui, narrante Donato in Vita Virgilii p. 134, T. I Ed. Heynii, laudem felicitatemque Augusti ita praedi

cavit:

Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane:
Divisum imperium cum Jove Caesar habet.

STEPHANUS COMES BELLOCASSIUS

CASSELIUS.

Floruit 1530.

Bellocassii nomen finxit a Casselia, oppidulo Flandriae, in quo natus est, et Belle, pago Casseliae vicino. Brugis sacro muneri summa diligentia praefuit. Composuit sylvulam carminum, et hoc testamentum fecit:

Coelo animam, do corpus humo, do caetera mundo;
Ut capiat partem quaelibet inde suam.

Gruter. Tom. I Del. pag. 983-986, pauca Bellocassii

dedit. Ex binis Epigrammatis satis virtutem illius poëti-
cam cognoscemus: pag. 983, rex creatus sorte, ait:
Sors regem fecit, comitem stirps patria: neutrum
Res; tamen haec aliquid sors mihi credo notat.
Suspicor ut regerem me: verus sic ego tandem
Rex ero, Socraticis dignus honore viris.

Et pag. 985 Sophia in morte Lud. Vivis:
Quando igitur mihi non licuit te corpore vivum
Servare, efficiam nomine, vives eris.

JACOBUS ZOVITIUS

ZELANDUS.

N. 1511.

Rector scholae Hoogstratensis, in Brabantia, postea Bredanae, scripsit Ruth Comoediam a. 1533, quae placet Paquoto Tom. XVI Mem. p. 197, non minus quam Didascalus et Ovis perdita, quarum variae editiones prodierunt.

HERMANNUS BUSSCHIUS

MONASTERIENSIS.

N. 1468. M. 1544.

Alexandro etiam Hegio immortales gratias debent Nederlandi, qui discipulus Rodolphi Agricolae, et tanti praeceptoris vestigiis insistens, ipse triginta annos Da

ventriae formare discipulos non cessavit. In his praeter Erasmum multosque alios, excelluit Hermannus Busschius, cui quamquam Westphalico locum in Athenis Belgicis dedit Sweertius, cujusque carmina nonnulla Delitiis inseruit Grut. Tom. I pag. 930 ad 932. Equidem Busschium genio Poëtico et facilitate Agricolae praetulerim. Alexandro Hegio hoc animi grati monumentum posuit, apud Grut.: p. 931:

Si quis in Aonio posuit vestigia luco,
Scindit et intonsam si quis ab arte Lyram;.
Si quis Grajorum didicit facunda virorum
Scripta, vel Ausonia fulmina digna toga;
Si quis Romanas acies et proelia novit,
Vel quae Cumaeus Partheniasque docet;
Tu qui clara tenes Pellaei nomina regis,
Dispeream, si non hic mihi solus eris.
Formam Epigrammatis debet Martiali I 40:
Si quis erit raros inter numerandus amicos,
Dispeream, si non hic Decianus erat.

[ocr errors]

Sed elegans inprimis est carmen, quod ex Burchardo
repetiit Cannegieterus in Praef. Trist. Harii p. 14 et 15.
Assyrios alii memorabunt carmine saltus,
Mireturque suos Graecia tota lares.

Attica rura loquax et Hymettia marmora jactet
Fama; nec Elysii praetereantur agri.
Ausonis ora, jugo vicinaque prata Vesevo
Spectentur, Calabri mollia stagna soli.
Horrea Gargani laudentur, vina Falerni,
Hesperidumque nemus, Sangariique sinus.
Me capit haec tellus, habitat quam Westphala pubes,
Haec vidit puerum me, videatque senem.
Artibus haec claris aptissima pectora nutrit,
Terraque non timidos parturit ista viros.
Oppida, castra, feras, fluvios, pecuaria, sylvas,
Haec regio fruges, haec habet aura sales.
Plus tamen est, quod habet, soloque excellit in illo,
Gaudet Westiphalo Musa Latina solo.

Atque hoc unicum carmen satis refellit iniquius Gruteri de Busschio judicium, in Praef. Tom. II Del. poët. Belg. dicentis: »Busschio sua aetate' vix locum aliquem iri concessum inter capite censos et proletarios.

Busschius autem nobili genere in Westphalia natus, ob eruditionem et ingenium carus fuit magnis sui temporis hominibus, Erasmo, Trithemio, Camerario, aliis. Publice docuit in variis Germaniae urbibus, atque etiam Lovanii. Multa ejus scripta, inque iis varia poëmata, enumerat Sweertius. Plures auctores qui de Busschio egerunt, recenset Cannegieterus in indice ad Harii Tristia. Harius eum in oppido Dulmonia sepultum esse narrat pag. 140:

Hic, ubi cincta jacet silvis Dulmoma, busto
Busschius Aoniâ notus ab arte cubat.

JANUS SECUNDUS

HAGANUS.

N. 1511. M. 1536.

Janus cognomine Secundi utebatur, ut a patruo suo Jano Nicolai discerneretur. Hoc latuit Monnaeum ad Bailleti Jug. des Sav. Tom. IV P. 1 pag. 154; recte vero observavit Burmann. in Anti-Klotzio, pag. 8. Natus est Hagae comitum in domo, quam nosse cupiebat Hugenius Epigr. p. 74. Patrem habuit Nicolaum Everar dum, juris peritissimum, summisque honoribus primum Hagae, deinde Mechliniae functum. Genus Nicolaium

« PreviousContinue »