Vendit agros; sed majores Appulia vendit. 36 35 Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, 40 Implevitque sinus: neque enim minor hæserat illis, piscatorem ipsum inferiori pretio quam piscem: tali pretio ingentes agri venduntur in remotis provinciis, atque adeo amplissimi in ipsa Apulia. Quos tunc ab imperatore sumptus fuisse factos in convivia, quales epulas ab ipso devoratas censemus, quum piscem tot sestertiis emptum, modicam portionem exigui convivii, et sumptam de privatæ mensæ marginibus comederet, atque ita deglutiret, ut ructus ederet, aulicus parasitus, ac potius scurra, jam equitum magister, olim vilis institor, qui contenta voce siluros pisciculos in Egypto sua natos singillatim divendere solitus erat, postquam sibi mercedulam pro labore aliis præstito pepigisset? 34. Huc ades, o Calliope; fas hic immorari paulo diutius; neque vero fictum aliquod carmen tibi est recitandum, sed res vere gesta. Illam, quæso, memorate, Musa, eruditæ virgines; favete mihi narranti, vel eam ob caussam quod vos virgines honestissimo nomine appellaverim. 37. Quum postremus Cæsarum e Flavia gente orbem dira crudelitate laceraret jam semimortuum, ac Roma servitute premeretur sub immanissimo imperatore, qui, Neroni cetera similis, hoc uno dispar erat, quod calvus esset, rhombus piscis admirandæ magnitudinis in retia piscatoris incidit, in mari Adriatico, ante fanum Veneris, quæ Anconæ Doricæ colitur; ac rete totum complevit : quippe Quos operit glacies Mæotica, ruptaque tandem 45 50 55 nihil moie concedebat illis, qui, dum in palude Mœotide gelu constricta delitescentes pinguescunt, eadem verno sole dissoluta, otio longo tardi, et hieme diuturna saginati transeunt et effunduntur in illud fretum, quo tanquam ostio Mootis cum Ponto Euxino conjungitur. Piscator, seu dominus naviculæ et retis linei hunc piscem monstri similem destinat summi pontificis mensæ ; quis enim auderet venalem ejusmodi mercem palam exponere, aut emere, quum vel ipsa littora plurimis delatoribus abundarent? Statim illi riparum indagatores ubique diffusi litem piscatori misero intenderent, nec dubitarent affirmare piscem ejusmodi educatum diu fuisse in imperatoris vivariis; ex iis effugisse, atque adeo priori domino esse restituendum. Si qua fides adhibetur Palfurio et Armillato, quidquid universo in mari præclarum et eximium natat, quocumque in loco reperiatur, debetur imperatori, et ad principis fiscum pertinet. Ne igitur invito piscatori, sine ullo fructu, piscis eripiatur, et omnino pereat, donabit illum imperatori, ut meritum saltem habeat muneris, et mercedis aliquid fortasse obtineat. Jam inhorrescebat hyems, exeunte autumno, et suum brumæ locum vicesque concedente, quum ægroti quartanam febrim spe Servabat tamen hic properat, velut urgeat Auster. Utque lacus suberant, ubi, quamquam diruta, servat 60 Iste dies, propera stomachum laxare saginis, 65 76 rare incipiunt eo frigore piscis recens captus servari diu poterat; piscator tamen festinat ire ad imperatorem, perinde ac si calidior ventus a meridie flaret. 60. Postquam ventum est ad lacus positos prope Albam, qua in civitate, licet fere destructa, servatur, more a Trojanis inducto, ignis perpetuus, et minori quam in urbe Roma templo, Vesta colitur; multitudo admirantium ingredientem paulisper detinuit : quæ ubi submota est, per patentes illico fores imperatorii cubiculi admissus est piscator, jussis consistere ad valvas proceribus, exelusis et spectantibus admissum illustrem rhombum. Pergitur ad romanum Atridein: quem ubi conspexit piscator e Piceno oriundus: « Sume, inquit, dapes pretiosiores, quam ut hominis privati culina conveniant; hic dies genio totus celebretur tuo : confestim stomachum pinguibus cibis exonera, ut opimo pisci pateat totus : rhombo vescere, quem Superi tuo seculo servaverunt. Ultro ipse capi voluit, quasi sciens et gaudens se ad tuos pedes deferendum. › Quid adulatione tam putida clarius? plaudebat ipse sibi tamen imperator, et ineptis laudibus intumescebat. Adeo quaslibet avide admittunt laudes, ac de se quidlibet dicentibus credunt, qui parem Superis potestatem sunt adepti! 72. Atenim nulla erat patina satis ampla, ut in ea coqui et apponi tam vastus piscis posset. Itaque cogitur concilium; primores |