The annals of Tacitus

Front Cover
Macmillan & Company, 1882 - Rome - 530 pages

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 105 - Liberator baud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus, septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde Celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.
Page 145 - Exsequi sententias haud institui nisi insignes per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
Page 165 - Nam beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse : ubi multum antevenere, pro gratia odium redditur.
Page 378 - ... habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.
Page 4 - ... particeps secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera promeret, monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius vim principatus resolveret cuneta ad senatum vocando: eam condicionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur.
Page 211 - Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium; nam his verbis exorsus est: ' quid scribam vobis, patres conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam perire me cotidie sentio, si ado.
Page 417 - Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur.
Page 123 - ... sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumviratu iusserat abolevit , deditque iura, quis pace et principe uteremur.
Page 176 - ... egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aediles cremandos censuere patres : sed manserunt oecultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet, qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas; neque aliud externi reges, aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
Page 418 - Et pereuntibus addita ludibria, ut, ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi, atque, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi, vel curriculo insistens. Unde, quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius, absumerentur.

Bibliographic information