Page images
PDF
EPUB

expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et 5 adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. Audiebatque referentes, nihil de inmortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et faciles versus. Servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. Iniit et epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae Io similis esset. Ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est: sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. Fregitque anulum, ne mox usui esset ad facienda 15 pericula.

20. Ambigenti Neroni, quonam modo noctium suarum ingenia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud ignota et ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio perquam familiaris. Agitur in exilium, tamquam non siluisset quae 5 viderat pertuleratque, proprio odio. At Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece inmerita luere.

21. Trucidatis tot insignibus viris, ad postremum Nero virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thrasea Paeto et Barea Sorano, olim utrisque infensus, et accedentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est, cum de Agrippina refer5 retur, ut memoravi, quodque iuvenalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat; eaque offensio altius penetrabat, quia idem Thrasea Patavi, unde ortus erat, ludis † cetastis a Troiano

7. carmina refers to lyrical poems; versus to dactyls or iambics of a trifling character (faciles).

II. Neronem-adulatus est. He did not condescend to flatter Nero in order to preserve his property for his daughter Pontia. (She was executed soon after.)

12. sub nominibus. To show how accurate his knowledge of Nero's vices was, he expressly named the court favourites.

14. Fregitque anulum. He feared that Nero might use it after his death to forge false evidence against others, as had been done in the case of Annaeus Mela (§ 17, N.). Petronius also broke a unique murrhine dish, which he knew the emperor coveted.

20. 2. offertur Silia. When Nero begins to wonder how the character of his nightly amusements could be known to Petronius (who, bad as he was, had been kept in ignorance of the worst), some one suggests the name of Silia.

5. proprio odio. Silia's ruin was due to Nero's personal resentment; Minucius Thermus died because he had offended Tigellinus.

21. 4. cum de Agrippina referretur. When a vote of congratulation was passed after Agrippina was murdered (XIV. 12).

5. parum spectabilem operam. He had not applauded, as he was expected to do, when Nero sang (XIV. 15, N.).

7. ludis cetastis. This expression has no meaning with which we are ac

Die quoque, quo

Antenore institutis habitu tragico cecinerat. praetor Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem damnabatur, mitiora censuit obtinuitque; et cum deum honores 10 Poppaeae decernuntur, sponte absens, funeri non interfuerat. Quae obliterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae, quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum legatos, dum Capitonem repetundarum interrogant.

15

22. Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thraseam sollemne ius iurandum; nuncupationibus votorum non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum; numquam pro salute principis aut caelesti voce immolavisse; adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque patrum consultis semet 5 fautorem aut adversarium ostenderet, triennio non introisse curiam; nuperrimeque, cum ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, privatis potius clientium negotiis vacavisse. Secessionem iam id et partes et, si idem multi audeant, bellum esse. "Ut quondam C. Caesarem" inquit "et M. 10 Catonem, ita nunc te, Nero, et Thraseam avida discordiarum civitas loquitur. Et habet sectatores vel potius satellites, qui nondum contumaciam sententiarum sed habitum voltumque eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam exprobrent. Huic uni incolumitas tua sine cura, artes sine honore. Prosperas 15 principis res spernit: etiamne luctibus et doloribus non satiatur? Eiusdem animi est Poppaeam divam non credere, cuius in acta divi Augusti et divi Iuli non iurare. Spernit religiones, abrogat leges. Diurna populi Romani per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut noscatur quid Thrasea non fecerit. transeamus ad illa instituta, si potiora sunt, aut nova cupientibus auferatur dux et auctor. Ista secta Tuberones et Favonios, veteri quoque rei publicae ingrata nomina, genuit. Ut imperium evertant, libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem ipsam

[blocks in formation]

Aut 20

[blocks in formation]

25 adgredientur. Frustra Cassium amovisti, si gliscere et vigere Brutorum aemulos passurus es. Denique nihil ipse de Thrasea scripseris disceptatorem senatum nobis relinque." Extollit ira promptum Cossutiani animum Nero adicitque Marcellum Eprium acri eloquentia.

23. At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in qua offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque civitatis 5 Pergamenae, prohibentis Acratum Caesaris libertum statuas et picturas evehere, inultam omiserat. Sed crimini dabatur amicitia Plauti et ambitio conciliandae provinciae ad spes novas. Tempus damnationi delectum, quo Tiridates accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad externa rumoribus intestinum 10 scelus obscuraretur, an ut magnitudinem imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore ostentaret.

24. Igitur omni civitate ad excipiendum principem spectandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit, requirens obiecta et expurgaturum adseverans, si notitiam criminum et 5 copiam diluendi habuisset. Eos codicillos Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scripsisse per quae claritudinem principis extolleret suamque famam dehonestaret. Quod ubi non evenit vultumque et spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari patres iubet.

25. Tum Thrasea inter proximos consultavit, temptaretne defensionem an sperneret. Diversa consilia adferebantur. Quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia eius.

26. nihil scripseris. "You need send no message" to the senate by your quaestor (V. 4, N.).

23. 2. ex proconsulatu. Which he held 63-4 A.D., according to Nipperdey.

3. portui Ephesiorum aperiendo. The silt of the river Cayster tended to fill the harbour. Attalus II. of Pergamum tried to mend matters by building a mole, but this made them worse by preventing the action of the tide. The harbour has now been completely filled.

9. ut ad externa rumoribus. To blind people to crimes at home by the brilliancy of a foreign policy. "Reports relating to foreign matters.'

II. regio facinore. VI. 1, N.

24. 1. ad excipiendum principem. Nero arrived with Tiridates from Naples, and every one turned out to greet the prince, as they had done after he murdered his mother (XIV. 13). Thrasea, who before this had been forbidden to appear at the palace (XV. 23), is informed that he must not appear among the senators on this occasion.

5. properanter. "Eagerly." He received the tablets, and read them with impatience.

9. ultro extimuit. He dreaded Thrasea on his own side.

disserunt; nihil dicturum nisi quo gloriam augeret; segnes et pavidos supremis suis secretum circumdare. Aspiceret populus 5

virum morti obvium, audiret senatus voces quasi ex aliquo numine supra humanas: posse ipso miraculo etiam Neronem permoveri. Sin crudelitati insisteret, distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab ignavia per silentium pereuntium.

5

26. Contra qui opperiendum domui censebant, de ipso Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere: subtraheret aures conviciis et probris. Non solum Cossutianum aut Eprium ad scelus promptos: superesse qui forsitan manus ictusque per immanitatem ingesturi sint; etiam bonos metu. sequi. Detraheret potius senatui, quem semper ornavisset, infamiam tanti flagitii, et relinqueret incertum quid viso Thrasea reo decreturi patres fuerint. Ut Neronem flagitiorum pudor caperet, inrita spe agitari; multoque magis timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius saeviret. Proinde 10 intemeratus, inpollutus, quorum vestigiis et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem. Aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto: nam plebei tribunus erat. Cohibuit spiritus eius Thrasea, ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa 15 inciperet. Sibi actam aetatem, et tot per annos continuum vitae ordinem non deserendum: illi initium magistratuum et integra quae supersint. Multum ante secum expenderet, quod tali in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur. Ceterum ipse, an venire in senatum deceret, meditationi suae reliquit.

27. At postera luce duae praetoriae cohortes armatae templum Genetricis Veneris insedere. Aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

20

ac basilicas cunei militares. Inter quorum aspectus et minas 5 ingressi curiam senatores, et oratio principis per quaestorem eius audita est: nemine nominatim compellato patres arguebat, quod publica munia desererent eorumque exemplo equites Romani ad segnitiam verterentur: etenim quid mirum e longinquis provinciis haud veniri, cum plerique adepti consulatum 10 et sacerdotia hortorum potius amoenitati inservirent. Quod velut telum corripuere accusatores.

28. Et initium faciente Cossutiano, maiore vi Marcellus summam rem publicam agi clamitabat; contumacia inferiorum lenitatem imperitantis deminui. Nimium mites ad eam diem

patres, qui Thraseam desciscentem, qui generum eius Helvidium 5 Priscum in isdem furoribus, simul Paconium Agrippinum, paterni in principes odii heredem, et Curtium Montanum detestanda carmina factitantem eludere inpune sinerent. Requirere se in senatu consularem, in votis sacerdotem, in iure iurando civem, nisi contra instituta et caerimonias maiorum proditorem palam IO et hostem Thrasea induisset. Denique agere senatorem et principis obtrectatores protegere solitus veniret, censeret quid corrigi aut mutari vellet facilius perlaturos singula increpantis vocem quam nunc silentium perferrent omnia damnantis. Pacem illi per orbem terrae, an victorias sine damno exercituum dis15 plicere? Ne hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis pravae compotem facerent. Non illi consulta

4. cunei. I. 51, N.

5. curiam. The temple, with its assembly of senators.

oratio. "The address."

per quaestorem ejus. V. 4, N. 6. nemine. Ablative used only in abl. abs.

8. quid mirum e longinquis provinciis. A senator's position was now so unenviable that Romans preferred to remain equites, and make money in the provinces. The Emperor refers this disinclination to public life to the example of Thrasea.

10. sacerdotia. III. 19, N.
hortorum. XI. 1, N.

28. 2. summam rem publicam agi. "The highest interests of the empire were at stake."

5. paterni-odii heredem. XII. 52, N.
7. in senatu consularem. Bringing

up the charges against Thrasea already mentioned in § 22, he calls for a consular in the senate (he would vote among the first, II. 33, N.), a quindecimvir at the altars, etc.

[ocr errors]

10. hostem-induisset. "Had put on the enemy,' a metaphor taken from the stage, as also agere senatorem, "to play the senator," like a Cato.

11. principis obtrectatores protegere. Antistius Sosianus (XIV. 48). 13. Pacem, XV. 46, N.

14. victorias. The submission of Tiridates (XV. 28).

15. fora theatra templa pro solitudine. The odium humani generis with which the Christians were charged (XV. 44, N.).

16. qui minitaretur exilium. As though the state could not exist without him.

« PreviousContinue »