Page images
PDF
EPUB

I.

ORTHOGRAPHY.

1. CRASES ATTICE.

ΑΥΤΟΣ, crasi Attica est pro ὁ αὐτὸς idem. Simili ratione scribebant Attici d'νὴρ, ἄναξ, ὰ ̓γών, άνθρωπος, ἅ τερος, ο γαθὸς pro ὁ ἀνὴρ, ὁ ἄναξ, ὁ ἀγών, &c. Monk's Hippol. v. 1005. αὐτὸς sine articulo non valet idem; sed ipse, monente Porson ad Hec. v. 295.

Οὔτ ̓ ἄρα est οὔ τοι ἄρα, diphthongo οι, quæ elidi non potest, cum brevi vocali crasin efficiente: quod persæpe fit in Atticis poetis, praesertim in τοι ἄρα et τοι ἄν. Ib. v. 443.

Πατρῷα καὶ μητρῷα πήμαθ', ἃ παθες.

Qua ratione a in ἃ παθες produci possit, ambigit H. Stephanus producitur autem hoc in loco rò a propter crasin duarum vocalium brevium, a, e, in unam longam a coalescentium, eadem prorsus ratione qua producitur τἀμὰ pro τὰ ἐμὰ, ἄκων pro ἀέκων, et alia ejusmodi plurima. Elmsley in Edip. Col. v. 1195.

Quoties articulus in vocalem desinit, vocabulum autem quod eum sequitur a vocali incipit, non eliditur prima posterioris vocis syllaba, sed cum articulo in unam syllabam per crasin coalescit. Verbi causa, pro τοῦ ἐμοῦ, non τοῦ 'μου, sed τούμοῦ scribendum

est.

In nostra fabula τὰ 'ξευρήματα, τοῦ ̓πιόντος, τὰ μᾶ, τῷ μῷ, τῇ ̓μαυτοῦ, scribendum erat τάξευρήματα, τοὐπιόντος, τἀμὰ, τώμῳ, τὴμαυτοῦ. Scilicet in omni duarum syllabarum crasi eliditur ἰωτα prioris syllaba. Quod in κᾀγὼ et similibus in vetustioribus codicibus fieri monuit Porsonus. Eadem est ratio in Tav et τάρα, quæ pro τοι ἂν et τοι ἆρα passim leguntur. Hæc qui attente secum consideret, nemo, opinor, dubitabit, quin pro οἱ ἐμοὶ et αἱ ἐμαὶ non οἱ 'μοι et αἱ 'μαι, sed οὐμοὶ et ἁμαὶ scribendum sit.

Elmsley Præfat. in Œdip. Tyr. x. xi.

In vocibus per crasin conjunctis, ut κάτι, κάν, κἂν (i. e. καὶ ἐν, kai av) Iota nusquam addi oportet, nisi ubi kaì cum diphthongo crasin efficit, ut in κᾆτα pro καὶ εἶτα.

Pors. Præf. ad Hec. p. xi.

Recte observat Valckenaerius Taeλa scribi non potuisse a tragico. Articulus enim cum a brevi tantum crasin facit, åλov vero primam habet per se longam, utpote ex aeλov contractam.

Porson ad Phoen. 1277.

Kai nunquam crasin facit cum eu, nisi in compositis.-Dum de crasibus loquimur, non abs re fortasse erit monere, kai nunquam cum del crasin facere.

Porson ad Phoen. 1422.

2. Rarius elisio e ante av,

Nihil apud Atticos poëtas rarius vocali e ante av elisa. Citius in eorum scriptis decies eypay' av scripsissem repereris, quam semel scripsisset.

Elmsley ad Eurip. Medeam. v. 416.

To diphthongus elidi non potest.

Elidi non potest diphthongus in To, sed per crasin vocalem longam efficit. Aristoph. Acharn. 162.

Ὑποστένοι μέντ ̓ ἂν ὁ θρανίτης λεώς.

αν

οἱ μέν γ' ἄτεκνοι,

Porson ad Med. v. 863.

Οἱ μέντ ̓ ἄτεκνοι edd. ΜSS. elisione non ferenda. Admisi οἱ μέν y' e Reiskii conjectura. Sed cum illæ particulæ μév ye rarissime a Tragicis copulentur, si quis ' expungat, non vehementer repugnem.

Ib. ad Med. v. 1090.

Vocalis in fine Dativi singularis raro eliditur.

Καὶ παρὰ χαίτην ξανθὴν ρίψαι

Θεσσαλὸν ὅρπακ

Επίλογχον ἔχουσ ̓ ἐν χειρὶ βέλος.

'Оρπак' pessime cepit Valck. post Musgravium, quasi esset opTakı, vocalis enim in fine dativi singularis perraro eliditur (sexties tantum, si recte recordatus sum, in omnibus Tragicorum reliquiis.)

Monk ad Hippol. v. 220.

Καὶ μὴν προτείνω, Γοργόν ̓ ὡς καρατόμῳ.

Notanda elisio rara apud Atticos in fine dativi singularis. Non assentior Elmsleio ad Heracl. 693, emendanti Toрyóv' ws καρáтоMov, subaudito ovσav. Videas tamen ingeniosam ejus notam in Addendis, ubi alia hujus elisionis exempla corrigere tentat.

Ib. ad Alcest. v. 1137.

Vocalis in fine versus elidi non potest, nisi syllaba longa præ

cedat.

Porson ad Med. 510.

3. Ionismi apud Tragicos.

Licentiæ, quam in dialectis sibi permisere Tragici, fines accurate constituere perdifficile est; Ionismos tamen quosdam adhibuisse, sed parce et raro, extra controversiam est. Dixerunt utique ξένος et ξεῖνος, μόνος et μοῦνος, γόνατα et γοῦνατα, κόρος et κούρος, δορὶ et δουρί.

Pors. Præf. ad Hec. p. xi.

ΧΟ. ὦ πολύξεινος, καὶ ἐλεύθερος.

Ionicas formas in Choris Tragicis certe adhibere licuit. Extat ǎğeivos Andr. 795. Iph. T. 218. Пloλužeivn in Hec. 75. Quin in senariis quoque nonnunquam eivos Tragicos usurpasse obser

vatum est.

4.

Monk ad Alcest. v. 584.

ὧν δ ̓ ἕκατι, παρθένῳ λέγειν

Οὐ καλόν.

Attici dicunt Αθάνα, δαρός, ἕκατι, κυναγὸς, ποδαγός, λοχαγός,

Çevayos, oπados, per a, non per : quanquam autem dicunt Αθάνα, non dicunt Αθαναία, sed Αθηναία.

Porson ad Orest. v. 26.

5. Attici verborum tempora augmentum recipientia sine augmento nunquam adhibent*.

In Hecuba, ut a me edita est, omissi verborum augmenti exemplum non occurrit. Locus unicus, qui huic licentiæ in hoc dramate favet, ab ipso Brunckio, acerrimo alias hujus licentiæ vindice, emendatus est. Et cum rarissima omnino sint talia exempla, quorum tria in Bacchis, corruptissima pene omnium fabula, reperiantur, plane persuasum habeo, non licuisse in Attico sermone augmentum abjicere. D. Porson Præf. ad Hec. p. iv.

(D) Debueram fortasse xp excipere, quod non minus quam expnu in scena Attica occurrit, etiam apud Comicos, quomodo, ut uno exemplo contentus sim, Hermippum Athenæi, v. p. 344. D. Τοὺς μὲν ἄρ ̓ ἄλλους οἰκουρεῖν χρῆν,

Πέμπειν δὲ Νόθιππον ἕν ̓ ὄντα

Quod ait Brunckius, quædam esse verba quibus solenne sit augmentum abjicere, verba ea quæ augmentum nunquam habuere, abjicere non possunt. Attici semper dicunt avwya, nunquam vwya, sed augmentum plusquam perfecto tempori reservant, Ed. C. 1598. Similis est ratio in καθεζόμην, καθήμην, καθεῦδον, quibus augmentum non præponunt Tragici, Comici pro arbitrio vel præponunt, vel abjiciunt. Duplex aliquando augmentum admisere, ut in ήνεσχόμην, ἀνεσχόμην, quorum utrumque Tragicis familiare; sed vexóunv, quod Sophocli, Aristophani, et Platoni obtrudere conatur Piersonus ad Morin p. 176, Brunckio assentiente, mera est barbaries.

Porson Supp. Præf. ad Hec. p. xvi.

-In melicis autem hanc licentiam sibi permiserunt Tragici.

Χόρευσε δ' ἀμφὶ σὰν κιθάραν.

Ubi augmentum in verbo xópevoe abjicitur. Habes in una Phœnissarum cantilena, v. 650, δίκε. 658, τέκετο. 686, δεῖξεν. 693, κτίσαν. 699, κτήσαντο. Monk ad Alcest. v. 599.

• Vide autem Wellauer. ad Eschyl. Pers. 302.

Jam hac disputatione absoluta ad Seidleri sententiam revertar, abjectionem augmenti nunciorum narrationibus propriam existimantis. Etenim nunc demum, quid in ea veri sit, judicare poterit. Dixi supra, caussas omittendi augmenti debere alias esse, quam quod hoc quiddam præcipuum fuerit illarum narrationum. Quas autem illas caussas esse existimarem, deinde dixi. Sed ex si sunt tales, ut fere in solis his narrationibus locum inveniant, minime inanis illa Seidleri observatio videatur necesse est. Vidimus, ut paucis complectar, omitti augmentum nunc in verbo fortiore, sententiam graviter incipiente, nunc in verbo minus forti, media in sententia, sed initio versus, ne in rei gravis expositione æquabilitas numeri iambici anapæsto turbetur; probari autem anapæstum accessione augmenti natum in gravi et vehementi exordio orationis. Ea vero hujusmodi sunt, ut vix in alios tragœdiarum locos, quam in longiores narrationes cadant. Nam etsi verbi, quod augmentum habet, non alius est usus quam ad narrandum, tamen in diverbiis propter ipsam colloquiorum naturam ad aliquid interrogandum, respondendum, commemorandum adhibetur, ut res, si longior sit, in multas partes distrahatur. Unde non est locus aut gravi exordio totius narrationis, aut partis unius a cohærentibus cum ea partibus distinctioni, aut perpetuationi æquabili plurium partium. Plane alia hæc sunt in narrationibus, quales nunciorum esse solent. Primum enim longa narratio grave debet exordium habere, ut ex ipso initio intelligatur, multa secutura esse. Deinde in ipso cursu narrationis quum res magna vel quasi ex improviso, vel ita, ut antea ejus exspectatio excitata sit, infertur, fortiore et præ cæteris eminente verbo opus est. Denique ubi multa deinceps contexta referuntur, crebrior est verborum in principio versus collocandorum numerisque, prouti sententiæ conveniens est, aptandorum necessitas, quam ubi eadem, ut in colloquiis fit, in partes discerpta exponuntur. Atque ad incipiendam quidem cum gravitate quadam orationem facilius adjectione augmenti, quam omissione opus est, quia liberum fere est in principio, quibus verbis uti velis. Tale est illud,

ἐγένοντο Λήδᾳ Θεστιάδι τρεῖς παρθένοι.

Sed si Clytemnestra prologum egisset, ita, nisi fallor, exorsa esset: γενόμεσθα Λήδα Θεστιάδι τρεῖς παρθένοι.

Prologi quidem, certe quod ad exordium attinet, eamdem habent

« PreviousContinue »