Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small]

prudentiam in agendo, constantiam in exsequendo omnes intuemur et suspicimus.

Etsi igitur hac ex parte nemo mihi vitio vertet, quod hunc scriptorem nomini TUO inscripserim magnifico, erunt tamen fortasse, qui ea, quae ipse dedi, non satis digna dicent TUO splendore et fastigio, in quo TU collocatus es. Atque ipse me non ignorare fateor, quam exiguum sit hocce munus, sed insignis TUA humanitas et indulgentia fecit, ut non diutius sustinerem, ne, quod in promtu habebam, offerrem, et hac occasione gratum animi mei sensum ex tacita conscientia ad publicam notitiam promerem.

Suscepta enim a TE, VIR MAGNIFICE, huius Gymnasii cura, rebus eius tam benigne et sapienter prospexisti, ut nos omnes, qui TE studiorum nostrorum patronum et tutorem nacti sumus, ex animo vehementer gaudeamus. Recens adhuc est, diuque recentem gratiam conservabit, beneficium, quod praeceptorum conditionem auctoritate TUA gravissima adiuvisti, eosque uberioris beneficentiae fructibus auctos esse voluisti. Sed quoniam probe intelligebas, non satis esse, si muneris eiusdem socii externis bonis sibi quodammodo pares sint, nisi eadem auctoritatis aequalitas accedat, idcirco effecisti, ut inveteratum illud et nostris temporibus minus accommodatum praeceptorum classicorum, quos Germani dicunt, institutum non nomine tantum, sed vi etiam et potestate eatenus tolleretur, quatenus etiam reliqui praeceptores pro suo iure, quod cúique cum munere ipso traditum est, agere possent, neque se in officiis colendis impeditos et animo perturbatos nonnumquam sentirent eo, quod alius vim justo maiorem, ipsi sane laetiorem, sed disciplinae non minus ac litteris perniciosiorem anticiparet. Id iam satis auctoritatis afferat necesse est, quod ii, quibus custodia unius discipulorum ordinis demandata est, om

VII

nes in eum vires, omnem operam ac studium conferunt: quae felicitas si praeterea certis quibusdam iuribus concessis adaugetur, sociorum docendi labor manifesto non semper prosperrimum eventum habet. Omnium autem disciplinarum est quaedam inter se coniunctio, et altera alterius nititur fundamento, omnibus suus est honos, suum pretium: quare, ut eae inter se, tamquam sorores, copulatae sunt, ita TU; VIR MAGNIFICE, quo studia nostra in dies laetius efflorescerent, praeceptores, aequalitate, quae iusta aptaque sit, adducta, fraterno quodam coniungi amoris vinculo exoptavisti. Ac nemo erit, quin hoc institutum utilissimum putet, ut non ab aequitate praeceptum , sed ab ipsa utilitate repertum videatur,

Eodem loco tertium denique habendum est beneficium, quod TU ipsum nobis attulisti, quum ad res huius Gymnasii in commune consultandas conventum praeceptorum instituisti , quo longe maius praeceptoribus decus ampliorque Gymnasio dignitas accederet, beneficium, inquam, quod suis se commodis satis commendat, magisque in dies se commendabit, simulac recens istud institutum certiorem quandam formam acceperit: qua de re equidem non dubitandum censeo, quum Cl. Gernhardum habeamus moderatorem eius optimum, humanissimum, et omnium utilium rerum et intelligentissimum et amantissimum.

His tantis, quibus res nostras levare studuisti, et commodis permotus et opportunitatibus, TIBI aliquo saltem modo publice gratificari volui, quamquam TIBI factis magis, quam verbis satisfieri posse optime sentio. Sed, antequam finio, patere, VIR MAGNIFICE, ut, quid in hac editione praestiterim, aut praestare voluerim, breviter exponam.

Quinquennium fere est, quum Animadversiones in Iuvenalis satiras ederem: ex quo tempore non inter

VIII

missa quidem cura eius est, et investigatio rerum novarum, aut lectio eorum scriptorum , qui aliquem ei fructum promittere videbantur, sed nec satis otii superfuit ad perfectam parandam editionem, et simul tot difficultates accesserunt novae, ut iterum non continuas, sed singulas, neque eadem forma, qua prius, per capita, sed suo ad quamque satiram loco, excepta tamen ultima, dispertitas proponere mallem. Nam praeter eas difficultates, quae interpreti ex accurate comparanda poetae temporum cognitione, et ex renovando ipsius vitae examine oriuntur, maxima est et taedii plenissima, quod postulari ab 'unoquoque editore par est, praesertim si textum emendare quam optime velit, ut rursus inspiciantur et examinentur curiosius

quum codices, tum veteres libri, qui a Ruperto iam collati fet adducti sunt. Hac sola ratione tandem discerni potest, qui libri et praestantia sua et consensu vim habeant inprimis in textu recensendo, quique peioris sint notae et prorsus spernendi, aut saltem caute adhibendi. Neque vero hoc respectu inutilis erit comparatio eorum scriptorum, quos Iuvenalis passim imitatus est, et qui dictionem ipsius satiricam in scripta sua sedulo transtulerunt. Quorum in numero nemo aspernabitur van Eybii margaritam, cui integros saepe Iuvenalis versus, interdum scripturae varietate insignes, intextos cognovi. Quae quum praeter, alia praestare debeat ex mea sententia novus poetae satirici editor, equidem id hac editione non potui, textum tamen exhibui ad fidem iam collatorum librorum et ad Ruperti exemplum, mutatis subinde quibusdam, quae vel sine idonea causa inducta, vel ex poetae dicendi consuetudine rectius constituenda arbitrabar. Coniecturas vel meas vel aliorum raro introduxi, saepius autem dedi novam interpunctionem, quae lucem locis obscurioribus afferret; asteriscos versibus additos, qui spurii dicebantur, expunxi, ratio

IX

ne non ubique exprompta; et qui vel suspecti tantum, vel transponendi prioribus interpretibus videbantur, in sua sede firmare studui.

Verum praecipua, uti in Iuvenale debebat, cura fuit haec, ut, quae in singulis locis ad rerum verborumque obscuritatem tollendam pertinerent, animadverterem, et quae aut aliqua ex parte intellecta, aut non satis perspicue explicata essent a doctis hominibus, accuratius diligentiusque illustrarem. Sunt tamen loca adhuc bene multa, quae gravissimo interpretis auxilio indigent, a me, quia de iis iudicare nondum potui, silentio praetermissa ; alia contra, quae explicata sunt, multis leviora videbuntur, sed ex mea sententia non contemnenda, dummodo, quod vehementer opto, explicatio eorum non plane perversa sit. Frequenter discedendum mihi fuit a sententiis Ruperti et Achaintrii, numquam eo consilio, ut eorum in Iuvenalem merita imminuerem. Quae censor quum doctissimus, tum elegantissimus Donneri germanicae versionis, et Orellii Eclogarum in Ephem. litt. Ienensibus passim adnotavit, mihi plerumque satisfecerunt: idem in nonnullis locis, ubi propria positurus eram, inventionis laudem praeripuit. Aliquoties occurrunt Heindorfii et Reinesii notae: quarum has mihi in margine editionis Cizensis bibliothecae conscriptas Cl. Kiesselingius per Weberum, in his litteris doctissimum, benevole suppeditavit, illas autem accepi a Iacobo, Portensi, mihi amicissimo, Bipontinae editioni nitida prioris possessoris manu inter legendum, quod puto, additas. Pleniores utriusque in futurum usum reposui. Praeterea in observationibus interdum Caroli Reisigii auctoritas laudatur, quem saepe intra privatos parietes consului, si quid esset, cuius veram rationem cognoscere vellem, quique mihi et aliis in praeclara societate sua philologa , quam Ienae magno cum fervore et admirabili mentis alacritate moderabatur,

х

multum utilitatis attulit. Semper ego hunc virum amavi, et amabo; scio, quanto sit animi candore, quanta humanitate, quanta comitate: novi et alii norunt miram eius vim, qua animos ad se trahit, commovet et inflammat: qui si forte quosdam laedere videatur, non tam ipsi, quam temporibus nostris tribuendum censeo. Quod si vero Froelichii eum vellicanı, imperitos in se bacchari sinet, quibus hilaritatem, vel potius petulantiam, restinguere posset facillime,

Haec fere sunt, quae' monenda habui; praeterea nihil addc, nisi ut TE orem, ut hoc munusculum cum sincera animi grati testatione traditum ea, quam in TE cernere consuevi, lenitate et humanitate accipias. Quod si operam omnem me non plane perdidisse cognovero, si TU, et alii viri docti hunc poetam meą manu non oneratum, interdum etiam ornatum fuisse iudicaveritis, magnopere equidem gaudebo, Si quid forte a me alicubi peccatum fuerit, ignoscatis, quaeso, et spectetis potius de hoc poeta bene merendi voluntatem. Cui enim contingat tam felici esse, ut rectum perpetuo teneat cursum? Hoc tamen TIBI, VIR MAGNIFICE, persuasum habere potes, me nemini, qui TE colat vel diligentissime, umquam cessurum esse, semperque daturum operam, ut eo me esse in TE obsequio intelligas, quam et TUAE virtutes et amplitudo muneris postulant. Deus omnibus TUIS institutis et coeptis prosperos successus largiatur, TEque bonarum litterarum tutorem quam diutissime conservet incolumem, ut in TUO favore et studio Gymnasium nostrum posthac acquiescere possit. Vale, nosque omnes, quos mutui amoris vinculo coniunctos, voluisti, amare perge. Scribebam Wimariae mense Martio a. MDCCCXXV.

Ern. Guil. Weber.

« PreviousContinue »