Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

331 1. 20 leg. ävev.

357 1. 26 scrib. scholiastes pro scholiastam.

365 1. 17 leg. respondet.

366 1. 22. comma pon. post notae.

Cetera benevolus lector ipse corrigat, detque veniam, quod non ubique orthographia sibi constat.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

218 1. 5 comma pon. post qui, et p. 224 1. 8 post quia. 244 1. 6 leg. adulter adultur.

pro

261 1. 14 post sequentibus colon pon.

262 1. 2 leg. mirifice.

275 1. 28 post vs. 144 comma pon.

289 1. 8 comma pon. post notae.

292 1. 6 post forоs comma pon.

305 1 16 post fertilissimus comma del.

- 307 1. 17 quam pro quum.

- 309 1. 22 nimis pro ninis.

313 1. 23 mori pro more.

[ocr errors][merged small][merged small]

Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,

Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus? aut, summi plena iam margine libri,☎
Scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?

10

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus/ Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum i Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos : Frontonis platani, convulsaque mármora clamant Semper et assiduo ruptae lectore columnae. ⠀ Exspectes eadem a summo minimoque poeta.

[ocr errors]

Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus occurras, periturae parcere chartae.

15

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20

Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado: Maevia, Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma:
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat:
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi í ;
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,

Nec sufferre queat maioris pondera gemmae:

25

Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae 30
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Caussidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso: post hunc magni delator amici

[ocr errors]

Et cito rapturus de nobilitate comesa,

40

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35
Carus, et a trepido Thymele summissa Latino:
Quum te summoveant, qui testamenta merentur
Noctibus, in coelum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulae vesica beatae?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.
Quid referam, quanta siccum iecur ardeat ira,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis? et hic damnatus inani
Iudicio (quid enim salvis infamia nummis?)
Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur dis
Iratis: at tu 'victrix provincia ploras?

[ocr errors]

45

50

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
Haec ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi

Et mare percussum puero fabrumque volantem?
Quum leno accipiat moechi bona, si capiendi
Ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso:
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato

55

60

[blocks in formation]

Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: probitas laudatur, et alget.
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego, vel Cluvienus.

75

80

« PreviousContinue »