Page images
PDF
EPUB

1

nit aura croco. lib. XI, 9. Ultima Corycio quae cadit aura croco. Horat. Satir. II, 4, 68. Corycioque croco sparsum stetit. Lucret. lib. II, 416. Et cum scena croco Cilici perfusa recens est. Stat. lib. V, silv. 6, vs. 211. ver Arabum, Cilicumque fluit. Qua de causa lectio Achaintrii e Parisinis maxime codicibus recepta a Siculis sacci mercator olentis nihil valet, et pro librarii alicuius, qui Sicanici croci meminisset, invento habenda videtur. Primum enim Siculus Corycio croco vincebatur: quapropter ille non intelligendus erat; deinde, si mercator e Sicilia crocum veheretur, non est credibile, eum Corycia nave usum fuisse. Perditus autem ac vilis dicitur navigator, quia magnas miserias et multa pericula subit, et propter divitiarum conquirendarum studium et avaritiam inde ortam contemtus est.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Haec est vulgata scriptura, quam retinui, non deterritus Ruperti animadversione, saxa dici non posse concurrere Cyaneis, quum Cyaneae sc. rupes ipsa saxa concurrentia sint. Is ipse dedit. Cyaneas, appositionis lege ad concurrentia, saxa pertinentes: quae correctio aliis locis quodammodo firmatur. Valer. Flac. Argon. lib. VIII, vs. 209:

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

easdem idem appellat lib. IV, vs. 637. Cyaneas rupes. Cf. Plin. Hist. nat. lib. IV, cap. 13. Pompon. Mel. lib. II, cap. 7. Dausqueius autem ad Sil. XIV, 515. pag. 623. Cyanea, quod, quum literae pl sequantur, metro non adversatur. Achaintrius tamen defendit antiquam lectionem, sed ratione, quae misera est et prorsus spernenda. Cyaneis ex mea sententia ablativus est, et indicat regionem, in qua saxa illa concurrunt.

[merged small][merged small][ocr errors]

Immortale odium et numquam sanabile vulnus

Ardet adhuc Ombos et Tentyra. Summus utrimque

Inde furor vulgo, quod numina vicinorum

Odit uterque locus, quum solos credat habendos

Esse deos, quos ipse colit.

Versus 34. Ruperto videbatur suspectus, eumque a versificatore aliquo additum opinabatur. Sed causa, quam in novissima editione apponit, Tavroλoyinãs dicta esse vetus, antiqua, immortale, numquam sanabile etc. apud Iuvenalem et inprimis hoc loco non admodum probabilis est. Poeta enim non loquitur de vetere solum et inveterato Aegyptiorum odio, sed addit etiam, quantum et quale illud fuerit. Tum codices quoque conatui refragantur omnes.

Accedit autem alia quaestio cum hac Rupertianae sententiae refutatione coniunctissima. Finitima enim vs. 33 Tentyra et Ombi dicuntur, quamquam magna inter utramque urbem distantia erat. Quem errorem quum inter Francogallos, Salmasio Exercitt. Plin.

pag. 318. praeeunte, viri docti facile animadverterent, non existimantes, rerum geographicarum ignorantiae coargui poetam posse, unus eorum explicando, ceteri autem commutando difficultatem omnem removere studebant. Male tamen interpreti opera cessit, et qui pro Ombos, codicibus aliquo modo adiuvantibus, Coptos scribebant, quo desiderata locorum vicinitas efficeretur, vehementer falsi sunt eo, quod Iuvenali formam novam, et ante ipsos non auditam, obtruderent. Verumtamen laudanda est eorum cura et diligentia, ut non satis mirer, quod Ioa. Valent. Franckius, vir doctrina et ingenii acumine excellens, in examine critico pag. 115 et 116 opinetur, ipsum poetam, in Aegypto non versatum, sed inde audita tantum narrantem, Tentyritis propriorem aliquam gentem cum Ombitis perturbasse, et omnino parum sollicitum fuisse de topographia superioris Aegypti. Quid vero hac in re poetam, etiamsi terram ipsam oculis non perlustraverit, quod quidem mihi hucusque nondum persuasum est, tam turpiter lapsum credamus? Romani paulo accuratiorem id temporis Aegypti cognitionem habebant; neque iure possunt ab Hermanno ad Hom. hymn. in Apoll. vs. 424. in epicos poetas dicta ad Iuvenalem transferri. Porro quum poeta refert, quae in Aegypto inter duos populos facta erant, famam sequutus, Romam inde perlatam, nonne eadem ad aequales eius pervenisse existimandum est? Sed perturbavit, ait Franckius, aliquam gentem cum Ombitis, alias eos Tentyritis non vicinos reddidisset. Igitur rei tam novae pars et summa quidem poetae memoria excidit? diversa

ab iis, quae modo auribus perceperat, narravit. Et
euinam? Aequalibus tamen, qui res illas bene tene-
bant memoria, et ridere poterant falsa referentem.
Vix ergo credibile est tale peccatum, praesertim quum
reliqua narratio accurata sit. Indicatur enim non so-
lum, quando crudelissime inter vicinos populos pugna-
tum sit, sed etiam, quo loco. Cur adiecit poeta Con-
sule Iunio? Non, ut Franckius voluit, ut fidem face-
ret suae narrationi, sed ut recens factum consulis no-
mine addito distingueret a similibus prius factis. Iam
ob eam causam ipsi cavendum erat a fictis rebus. Fac
tamen, illud ipsum poetam voluisse, nonne tum una
gente cum altera commixta fidem sibi imminuerit rur-
sus? Hoc ita est. At ab isto vitio vindicatur poeta
optime, nec Francogallorum subtilitate opus est, si me-
cum interpunctionem mutes, et sic scribas:

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas.
Immortale odium et numquam sanabile vulnus
Ardet adhuc Ombos et Tentyra:

Ut vulgo haec in editionibus distincta videmus, duo
accusativi Ombos et Tentyra a praepositione inter pen-
dent et vocabulo finitimos per appositionem adduntur.
Ita coniungit Salmasius: Inter finitimas urbes, Ombos
et Tentyra, ardet adhuc vetus simultas et numquam
sanabile odium." Verum ex mea sententia versu 33
singularis et a proximis secreta enunciatio, verbo au-
xiliari omisso, continetur, ut propterea accusativi illi
ab ardet regantur, sicutí apud Virgilium Georg. lib. IV,
vs. 425 sq. ex vulgari verborum constructione: Iam ra
pidus torrens sitientes Sirius Indos ardebat. Poeta

[ocr errors]

enim narraturus, quae vs. 27 promiserat, egreditur a re singulari et omnibus notissima, a mutua Aegyptiorum antiquitus simultate, qua auditorum animi, quo narratio pertineat, praeparentur quodammodo, eaque posita, reliqua adnectit, et facillimus inde ad rem ipsam transitus est. Affert deinde duas urbes, Ombos et Tentyra, ob cultus diversitatem notissimas, non tamen ut vicinas, sed tamquam capita et inimicitiarum sedes. Nempe urbes istae vicinis, alia numina colentibus, infestissimae erant: quam quidem causam poeta ipse addit his versibus:

summus utrimque

Inde furor vulgo, quod numina vicinorum

Odit uterque locus, quum solos, credat habendos
Esse deos, quos ipse colit.

In his numina vicinorum non ad Tentyra et Ombos referenda sunt, ut Franckius dicit 1. 1. pag. 112, neque ibi hae urbes sibi inimicae dicuntur, quamquam re ipsa erant, sed intelliguntur eae civitates, quae utrique populo interpositae erant, aut adiacebant. Tales fuerunt plures. Apollonopolis M. non multum ab Ombis distabat, crocodilis infesta. Strab. pag. 817. avtŋ πολεμοῦσα τοῖς κροκοδείλοις. cf. Aelian. Hist. anim. lib. X, cap. 21. Eadem animalia venerabatur Crocodilopolis, neque minor erga eos Coptitarum, qui Tentyritis adiacebant, reverentia commemoratur ab Aelian. lib. X, cap. 24. Aliae alia colebant numina; Latopolis piscem, accipitrem Hieraconpolis. vid. Strab. p. 817. Qui numinum cultu non differebant, ii amicitia coniuncti insectabantur alias. Unde fiebat, ut perpetuae

« PreviousContinue »