Page images
PDF
EPUB

simum est et minime ferendum, quod, quum pater avaros vs. 119 animi felices praedicans inveniatur, alii, qui eadem cogitatione ducti ad avaritiam iuvenes incitant, interponuntur, et vs. 123 denique oratio rursus ad patrem, ne pronomine quidem indicatum, recurrit. Hoc solum abstinere Francogallum debebat, quominus nimis anxie codd. suorum vestigia premeret. Accedit etiam altera causa, ex sententiae continuatione petita. Vs. 107. dicit poeta, iuvenes, ad alia vitia natura propensiores, unam avaritiam invitos exercere cogi, partim quod ea tamquam parsimonia et virtutis specie commendetur, partim quod patres solos avaros felices, pauperes contra infelices iudicent. Hinc, sicuti etiam ex comparatione versuum 105 sq.

Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
Ignava et partem vitae non attigit ullam.

necessarium puto, ut proximi tres versus ad patrem pertineant.

SATIRA XIV, vs. 100-104.

Antiqua et vera interpunctione nomine durae insignita, recentiores interpretes hanc falsam excogita

verunt:

Romanas autem soliti contemnere leges

Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, Tradidit arcano quodcumque volumine Moses. Non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti; Quaesitum ad fontem solos deducere verpos. Sed si qua dura et abrupta nominanda est oratio, haec

est.

Infinitivos nempe historico in his esse statuunt,

quibus tamén nequaquam hic locus, quum non narretur, quid Iudaei fecerint, sed quid religione iis mandatum sit faciendum. Omnino frequens est eius generis infinitivorum, qui nulli sunt, observatio, neque recta eorum explicandorum via et ratio. Creberrimus eorum usus est, ubi, oratione ad alia festinanter transeunte, res non accurate, sed cum negligentia quadam et leviter tamquam proiectae narrantur. Hinc etiam plures in historicis plerumque scriptis iuxta cumulati inveniuntur. Quos si explicare velis, cogitatione ellipsin sumas, veluti in exemplo illo: Postquam in aedes irruperunt, diversi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, strepitu et tumultu omnia miscere, h. e. nihil aliud faciebant, quam regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere et quae sequuntur.

Itaque hi infinitivi quum historicis non possent recte adnumerari, monuit me Reisigius in sua Ienensi societate philologa, ut in vulgari interpretandi ratione perstarem, et illos a verbo tradidit pendere sinerem. Ac recte; haec enim constructio, ut paulo insolentior, interpretes recentiores latebat. Sed, ut praecipere cum infinitivo ap. Ovidium lib. II, de art. am. vs. 415. Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes Sumere. apud Virgil. Aen. lib. XI, vs. 463. edice armari, et apud Tacit. Ann. lib. XIV, cap. 60. Impulit quemdam servilem ei amorem obiicere, invenitur, ita quoque idem post tradere sequi potest. Vid. Sanctii Minerv. pag. 604. Stallbaum ad Ruddimannum pag. 380. Cave porro, ne in vérbis monstrare vias, deducere ad fon

[ocr errors]

tem mysteria religionis Iudaicae et vitae fontem, i. e. doctrinam Iud. credas cum scholiasta, Grangaeo, Achaintrio quaerendam, sed simpliciori ea accipienda sunt modo, qualem nobis Cicero in offic. lib. I, cap. 16, cuius argumentum de communibus hominum officiis Iuvenalis in memoria habuisse videtur, clare ostendit. Iudaeis enim secundum Tacit. Histor. lib. V, 5.- erat adversus omnes alios hostile odium.

9

t

Vs. antecedenti 97, ut hoc obiter moneam, coniecturae coeli lumen aliam addam Isaac. Vossii et Douzae ad Petron. cilli numen. De asini cultu ap. Iudaeos vid. Moyke dissert. ad Ierem. XXIII, 6, pag. 62. Cf. interpp. ad Petronii fragm. Burmanni edit. pag. 880 sqq. et Forcellini in lexic. sub v. cillus, At neutra probanda est, et alteram illam satis refutant Tacitus Hist. lib. V, et Dio Cassius aliique. Coelicolae nominabantur Iudaei (vid. Forcell. lexic. s. v. coelicolae): unde poeta: nam nil praeter nubes adorant.

SATIRA XIV, vs. 227-232.

Nam quisquis magni census praecepit amorem, Et laevo monitu pueros producit avaros, Et qui per fraudes patrimonia conduplicare Dat libertatem et totas effundit habenas Curriculo: : quem si revoces, subsistere nescít Et te contemto rapitur metisque relictis. Versum inter hos 229 tamquam laciniam a versificatore adsutam asterisco notavit Rupertus: quo demto equidem lacunae signa potius suspicarer ponenda. Nam tuetur eum non solum sententiarum complexio, sed

1

[ocr errors]

adeo eum verba, quae sequuntur Dat libertatem flagitant: in quibus certe tam nude positis, quum per se plenam non efficiant sententiam, vehementer offendimur. Liberorum mores, inquit, parentes ipsi cum dictis, tum factis corrumpunt, cf. vs. 3. In teneris eorum animis cupiditas numorum excitatur, eaque praeceptis fallacibus instigatur quam maxime, vid. vss. 108, 119-124, inde avaritia existat necesse est, vs. 125, ex avaritia oriuntur fraudes et iniuriae, vs. 126, 143--151, inde omnia scelera ét maleficia vs. 173–177. Etiam sequentibus, quae his prioribus et explicandi et amplificandi causa adduntur, versus ille in sede sua confirmatur. Nam verba illa:

Et spoliare doces, et circumscribere, et omni Crimine divitias acquirere, quarum amor in te, explicant, quà via per fraudes divitiae cumulentur.

Bene igitur verbis illis ipso sententiarum contextu stabilitis, alia quaedam, et multo graviora quidem, considerare reliquum est. Atque primum constructio verborum aliquid habet difficultatis, eamque in causa fuisse arbitror, cur unum Rupertus eiectum vellet versum, et alii in commutando orationis cursu auxilium peterent. Non est enim apertum, ubi apodosis initium capiat; ea, quantum mihi videtur, a verbis:

quem si revoces, subsistere nescit Et te contemto rapitur metisque relictis. incipiens sic instituitur, ut superioribus constructione non respondeat. Hoc factum est vehementiori poetae animi commotione: invértit enim orationem, non respiciens, quomodo incepta sit, et celeriter ad filium

[ocr errors]

transit. Proprie sequi debebat: is filium in flagitia prorumpentem rétinere non potest, et si eum révocet, non audit vocem moderatoris. Achaintrius contra copulam et ante fotas eiecit, inde ut apodosis ordiretur: quo tamen adminiculo opus non est, neque codicibus talis conatus approbatur. Quod deinde animadvertit, quem Graece pro quod positum esse, id vérum est, quatenus Graeci, quum personam circumloquutione aut comparatione significant, quam citissime ad ipsam personam revertuntur. Vid. Porson. ad Euripid. Hecub. vs. 292.Reisig. in syntagm. critic. pag. 26. Sed nec Latinis istam dicendi consuetudinem inusitatam esse, hic ipse locus demonstrat.

!

[ocr errors]

SATIRA XIV, vs. 267 sqq.

1

Quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis:

Ii, et sane multi sunt, qui Coryciam puppem contendunt esse Cretensem, a monte et urbe huius insulae sic nominatam, verbis vs. 270 sequentibus in errorem sunt ducti. Navis potius epitheton habet suum a Coryco urbe et promontorio Ciliciae, cuius incolae propter navigandi artem notissimi sunt, idque idcirco puppi tributum est, quod mercator crocum in hac regione crescentem incolarum navibus deportat. Nimirum Corycius crocus nobilitate cessit nulli, quod quidem Plinii verbis Hist. n. lib. XXI, cap. 6. edocti scimus, eumque Romae maxime aestimatum fuisse poetae confirmant. Martial. lib. III, epigr. 65. Quod de Corycio quae ve

« PreviousContinue »