Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

DISTRICT OF MASSACHUSETTS, to wit:

District Clerk's Office. BE it remembered, that on the twelfth day of August, A. D. 1828, and in the fifty-third year of the Independence of the United States of America, Hilliard, Gray, Little, & Wilkins, of the said district, haye deposited in this office the title of a book, the right whereof they claim as proprietors, in the words following, to wit: "D. Junii Juvenalis Satiræ_expurgatæ. Accedunt Notæ Anglicæ. In usum Scholæ Bostoniensis. Cura F. P Leverett." In conformity to an act of the Congress of the United States, entitled "An act for the encouragement of learning, by securing the copies of maps, charts, and books, to the authors and proprietors of such copies during the times therein mentioned;" and also to an act, entitled "An act supplementary to an act, entitled 'An act for the encouragement of learning, by securing the copies of maps, charts, and books to the authors and proprietors of such copies during the times therein mentioned;' and extending the benefits thereof to the arts of designing, engraving, and etching historical and other prints." JNO, W. DAVIS, Clerk of the District of Massachusetts.

CAMBRIDGE:

Hilliard, Metcalf, & Co.

T

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

SEMPER ego auditor tantùm? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri?

Impunè ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impunè diem consumpserit ingens
Telephus aut summi plenâ jam margine libri
Scriptus, et in tergo, nec dum finitus, Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quàm mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Eacus, unde alius furtive devehat aurum
Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëta !

5

10

[ocr errors]

Et nos ergo manum ferulæ subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere charta.

Cur tamen hoc potiùs libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus, Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam. Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum Figat aprum, et nudâ teneat venabula mammâ ; Patricios omnes opibus quum provocet unus, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat; Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ ; Difficile est Satiram non scribere. Nam quis iniquæ 30 Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova quum veniat lectica Mathonis Plena ipso post hunc magni delator amici, Et citò rapturus de nobilitate comesâ,

Quod superest, quem Massa timet, quem munere pal

35

pat

Carus, et a trepido Thymele submissa Latino?—

15

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis? et hic damnatus inani

Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?)
Exsul ab octavâ Marius bibit, et fruitur dîs
Iratis; at tu, victrix provincia, ploras?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ?

20

25

40

Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Quum leno accipiat mochi bona, si capiendi
Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ quum se jactaret amicæ.)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio? quum jam sextâ cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pænè cathedrâ,
Et multùm referens de Mæcenate supino
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ?
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurûs corruptor avaræ,
Quem sponsæ turpes et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor,

45

50

55

60

65

70

Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas;
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia? quando
Major avaritiæ patuit sinus? alea quando
Hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ.
Prælia quanta illîc dispensatore videbis
Armigero! Simplexne furor sestertia centum
Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ?
Quis totidem erexit villas? quis fercula septem
Secreto cœnavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem priùs inspicit, et trepidat, ne
Suppositus venias, ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas: nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno ;
Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licèt ipse negem? Sed quinque tabernæ
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni ;
Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ;

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »