C. Cornelii Taciti opera ex recensione Io, Volume 2

Front Cover
Wells et Lilly, 1817

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 76 - Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat. Auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat ; repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum erumpebat, non modo per ludaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque.
Page 162 - ... amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine reprehensione patiens, si mali forent, usque ad culpam ignarus. sed clarItas natalium et metus temporum obtentui, ut quod segnitia erat, sapientia vocaretur.
Page 20 - De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Page 418 - Quae pauci in metum trahebant: pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique ludaea, rerum potirentur, quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat, sed vulgus more humanae cupidinis sibi tantam factorum magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad vera mutabantur.
Page 44 - Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare Fortuna maius potest quam hostium discordiam.
Page 75 - Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat.

Bibliographic information