Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

strant, quas adversus tutores suos composuit: nec
Ciceronem magnum oratorem P. Quinctius defensus,
aut Licinius Archias, faciunt: Catilina et Milo et
Verres et Antonius hanc illi famam circumdederunt:
non, quia tanti fuit, Rempublicam malos ferre ci-
ves, ut uberem ad dicendum materiam oratores
haberent sed, ut subinde admoneo, quaestionis
meminerimus, sciamusque, nos de ea re loqui,
quae facilius turbidis et inquietis temporibus exsti
tit. Quis ignorat, utilius ac melius esse, frui pa-
ce, quam bello vexari? Plures tamen bonos proe-
liatores bella, quàm pax, Similis eloquen-
ferunt.
tiae conditio. Nam, quo saepius steterit tamquam
in acie, quoque plures et intulerit ictus et excepe-
quo maior adversarius et acrior, quicum pugnas
sibi asperas desumpserit, tanto altior et excelsior, et,
illis nobilitatus discriminibus, in ore hominum agit,
quorum ea natura est, ut secura nolint.

rite

[ocr errors]

Transeo ad formam et consuetudinem veterum iudi- 38 ciorum: quae etsi nunc aptior est civitati, eloquentia tamen illud forum magis exercebat, in quo nemo intra paucissimas horas perorare cogebatur, et liberae comperendinationes erant, et modum dicendi sibi quisque sumebat, et numerus neque dierum neque patronorum finiebatur. Primus, tertio Consulatu, Cn. Pompeius adstrinxit inposuitque veluti frenos ⚫ eloquentiae, ita tamen, ut omnia in foro, omnia ¡ legibus, omnia apud Praetores gererentur: apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argumentum est, quam quod caussae

Caussae centumvirales] Vid. Cic. de Orat. I, 38. De iudiciis centumviralibus Plin. Ep. 2, 14. 5, 21. 6, 33.

1

39

centumvirales, quae nunc primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis, neque Caesaris, neque Bruti, neque Coelii, neque Calvi, non denique ullius magni oratoris liber, apud Centum viros dictus, legatur, exceptis orationibus Asinii, quae pro haeredibus Vrbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione, me diis Divi Augusti temporibus, habitae, postquam longa temporum quies, et continuum populi otium, et adsidua Senatus tranquillitas, et maximi Principis disciplina ipsam quoque eloquentiam, sicut omnia alia, pacaverat?

[ocr errors]

Parvum et ridiculum fortasse videbitur, quod dicturus sum, dicam tamen, vel ideo, ut rideatur. Quantum humilitatis putamus eloquentiae adfulisse paenulas istas, quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur? quantum virium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in quibus iam fere plurimae caussae expli cantur? Nam, quomodo nobiles equos cursus et spatia probant; sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia. Ipsam quin immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur: quia saepe interrogat iudex, Quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum est. Frequenter probationibus et testibus silentium patronis indicit. unus inter haec dicenti ac alter adsistit, et res velut in solitudine agitur. Oratori autem clamore plausuque opus est, et velut quodam theatro: qualia quotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coarctarent, cum cli

entelae quoque et tribus, et municipiorum legationes, ac partes Italiae periclitantibus adsisterent: cum in plerisque iudiciis crederet Populus Romanus sua interesse, quid iudicaretur. Satis constat, C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et adcusatos et defensos: ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint. Itaque hercule eiusmodi libri exstant, ut ipsi quoque, qui egerunt, non aliis magis orationibus censeantur."

Iam vero conciones adsiduae, et datum ius po- 40 tentissimum quemque vexandi, atque ipsa inimicitiarum gloria, cum se plurimi disertorum ne P. quidem Scipione, aut Sulla, aut Cn. Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes viros, ut est natura invidiae, populi quoque arrectioribus auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis quas oratoribus faces admovebant! Non de otiosa et quieta re loquimur, et quae probitate et modestia gaudeat sed est magna ista et notabilis eloquentia, alumna licentiae, quam stulti libertatem vocabant, comes seditionum, effrenati populi incitamentum, sine obsequio, sine servitute, contumax, temeraria, adrogans, quae in bene constitutis civi

C. Cornelium, etc.] Orationum pro Cornelio et M. Scauro non nisi tenues reliquias servavit Asconius Pedianus. Oratio pro L. Bestia periit. Mentionem facit Cic. ad Q. Fr. 11, 3.

[graphic]
[graphic]
[ocr errors]

Quem enim oratorem Lacedaemonium] Miratur hoc idem Velleius 1, 18, nec caussam dat, quam veram hic habes Lips Cicero Bruto 13. Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum Quis enim qut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis nisi quid de Epaminonda, docto homine, suspicari libet. Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse neminem. Quinctil. II, 7. Minus Lacedaemone studia literarum, quam Athenis, honoris merebuntur: plus patientia, fortitudo, Gron.

tatibus non oritur. Quem enim oratorem Lacedaemonium, quem Cretensem accepimus? quarum civitatum severissima disciplina et severissimae leges traduntur. Ne Macedonum quidem ac Per

sarum, ac ullius gentis, quae certo imperio contenta fuerit, eloquentiam novimus; Rhodii quidam, Athenienses plurimi, oratores exstiterunt, apud quos omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim, omnes poterant. Nostra quoque

civitas, donec erravit, donec se partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in Senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus Magistratuum modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam; sicuti indomitus ager habet quasdam herbas laetiores. Sed nec tanti Reipublicae Gracchorum eloquentia fuit, ut pateretur et leges: nec bonae formam eloquentiae Cicero tali exitu pensavit.

Sic quoque, quod superest antiqui oratoribus, forum non emendatae, nec usque ad votum compositae, civitatis argumentum est. Quis enim nos advocat, nisi aut nocens aut miser? quod municipium in civitatem nostram venit, nisi quod aut vicinus populus, aut domestica discordia, agitat? quam provinciam tuemur, nisi spoliatam vexatamque? Atqui melius fuisset non queri, quam vindicari. Quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentes orator, sicut inter sanos medicus. Quo modo tamen minimum usus, minimumque profectus ars medentis habet in his gentiquae firmissima valetudine ac saluberrimis corporibus utuntur: sic minor oratorum obscuriorque*

[graphic]

bus,

[ocr errors]

gloria est inter bonos mores, et in obsequium regentis paratos. Quid enim opus est longis in Senatu sententiis, cum optimi cito consentiant? Quid multis apud populum concionibus, cum de Republica non inperiti et multi deliberent, sed sapientissimus et unus? Quid voluntariis adcusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur? Quid invidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum clementia cognoscentis obviam periclitantibus eat? Credite, optimi, et in quantum opus est, disertissimi viri, si aut vos prioribus saeculis, aut isti, quos miramur, his nati essent, ac Deus aliquis vitas vestras, vestra tempora, repente mutas. set, nec vobis summa illa laus et gloria in eloquentia, neque illis modus et temperamentum, defuis. set. -Nunc, quoniam nemo eodem tempore ad. sequi potest magnam famam et magnam quietem, bono saeculi sui quisque, citra obtrectationem alterius, utatur.

[ocr errors]

Finierat Maternus. Tum Messala erant, qui-42 bus contradicerem; erant, de quibus plura dici vellem, nisi iam dies esset exactus. Fiet, inquit

Plura dici vellem] Inde quidam opinantur alterum habitum fuisse dialogum, qui periit. At in his disputationibus cum et modestiae sit, ut nemo se victorem arrogantius praedicet, et humanitatis, ut nemo se victum fateatur, sie saepe concluduntur, quasi adhuc anceps sit quaestio, et enucleatius explicanda. Nec aliter apud Ciceronem, De Natura Deorum, 111, 40. Balbus, Cotta, et Velleius discedunt. Integer ergo est ex hac parte dialogus. Utinam alia multa, quae notavimus supra, cap. 35, non periissent. Ut in Annalium Historiarunque libris absolutissimum habemus politicae artis monumentum, in libro de Moribus Germanorum egregium humanitatis rudimentum, nostrarumque legum fundamentum; in Vita Cn. Julii Agricolae splendidum cultissimae virtutis exemplum, ita quoque in Dialogo de Oratoribus haberemus optimum literarum documentum, validissimumque ingeniorum incitamentum.

[ocr errors][merged small]

Ut ut est, manet adhuc in hoc Dia14

« PreviousContinue »