Page images
PDF
EPUB

colae consilium deerat, nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum Principis periti, qui, iturusne esset in provinciam, ultro Agricolam interrogarent. ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre postremo non iam obscuri, suadentes simul terrentesque, pertraxere ad Domitianum. qui paratus simulationi, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est: nec erubuit beneficii invidia. salarium tamen, Proconsulari solitum offerri, et quibusdam a seipso concessum, Agricolae non dedit: sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne, quod vetuerat, videretur emisse. "Proprium humani ingenii est, odisse, quem laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et, quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur: quia non contumacia, neque inani iactatione libertatis, famam fatumque provocabat. Sciant, quibus moris inlicita mirari, posse etiam sub malis Principibus magnos viros esse: obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis

Salarium] Salarium illud fuisse decies sestertium, Gallicae monetae libras 194,531, videtur ex Dione LXXVIII, pag. 899. Hanc enim summam, τας πέντε και Eixos mugiadas, Aufidio Frontoni, cum ei Asiae Africaeque proconsulatus negaretur, a Macrino, Imperatore, oblatam memorat.

Videretur emisse] Noluit Domitianus videri emisse salario, quod vetuerat: nam a Principe vetitum, ne Agricola provinciam adiret.

Odisse, quem Ineseris] Id maxime viget in potentiorum injuriis. Unde Seneca, de ira, 11. 33. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes, quos laeserunt, et oderunt.

Famam fatumque] Id peccavere multi, qui sub Nerone et Domitiano famam mortemque provocavere.

Quibus moris est] Quibus moris est illicita, contumaciam nempe et inanem libertatis jactationen, mirari.

excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum Reipublicae usum, ambitiosa morte inclarue

runt.

Finis vitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, ex- 43 traneis etiam ignotisque non sine cura fuit. Vulgus quoque, et hic aliud agens populus, et ventitavere ad domum, et per fora et circulos locuti sunt: nec quisquam, audita morte Agricolae, aut laetatus est, aut statim oblitus. Augebat miserationem constans rumor, veneno interceptum. Nobis nihil comperti adfirmare aúsim ceterum per omnem valetudinem eius, crebrius quam ex more Principatus, per nuntios visentis, et libertorum primi, et medicorum intimi venere sive cura illud, sive inquisitio erat. premo quidem die, momenta deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nullo credente, sic accelerari, quae tristis audiret. Speciem tamen doloris animo vultuque prae se tulit, securus iam odii, et qui

Su

Extraneis etiam ignotisque] Manet adhuc Graecum Antiphili epigramma, quod cum Latina interpretatione Grotii vide in Notis et Emendationibus ad cap. 43. Viri eruditi ad Agricolam referunt Graecum Antiphili, Byzantini, epigramma, forte olim in Agricolae villa inscriptum, quod nunc exstat in Anthologia, Libr. I. Tit.

37.

Κρήναιαι λιβαδες, τι πεφεύγατε; που τοσον ύδως;
Τις φλοξ αέναους εσβεσεν αελίου;

Δακρυσιν Αγρικαλα τετριμμεθα· παν δ' ὅσον ἡμῖν
Ἦν ποτε, ἡ κείνου διψας έχει σποδικ.

Eleganter vertit eruditus Grotius in Ms. latina sua Anthologia.

Quo fontis latices, quo copia vestra recessit ?
Perpetuas.Solis quis calor hausit aquas?
Agricolae luctu consumimur: illius, ante
Humida, nunc fiunt pulverulenta, siti.

Aliud agens poputos] Hic populus, rebus suis intentus, quique aliud agit, quam virorum illustrium mortes curare.

Adfirmare ausim] Affirmat Dio, LXVI pag. 755. Tacito non diligentior, sed praeceps magis, et deterioribus pronus.

[ocr errors]

44

facilius dissimularet gaudium, quam metum. Satis constabat, lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum, velut honore iudicioque. tam coeca et conrupta mens adsiduis adulationibus erat, ut nesciret, a bono patre non scribí heredem, nisi malum Principem.

Natus erat Agricola, Caio Caesare tertium Consule, Idib. Iuniis: excessit sexto et quinquagesimo anno, decimo Kal. Septembres, Collega Priscoque COSS. Quod si habitum quoque eius posteri noscere velint, decentior quam sublimior fuit. nihil metus in vultu: gratia oris supererat. bonum virum facile crederes, magnum libenter. Et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, inpleverat, et Consularibus ac triumphalibus ornamentis praedito, quid aliud adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat; speciosae contigerant. filia atque uxore superstitibus, potest videri etiam beatus; incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis, futura effugisse. Nam, sicuti durare in hac beatissimi saeculi luce, ac Principem Traianum videre, quodam augurio votis

Durare in hac-luce] Melius in hanc lucem. Sensus autem est: nam sicut in iis iniquissimis Domitiani temporibus grande solatium ferebat durare in hanc beatissimi saeculi lucem, ac Principem Trajanum videre, quod augurio votisque apud nostras aures ominabatur; ita quoque festinatae mortis grande solatium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus, non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo, et velut uno icto, rempublicam exhausit.

Augurio votisquej Augurio votisque dignum se praestabat Traja nus, qui patrem habebat patricium, consularem, ac triumphalem, e

que apud nostras aures ominabatur: ita festinatae mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus, non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu, Rempublicam exhausit.

Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum 45 armis Senatum, et eadem strage tot Consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. Vna adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Bebius iam tum reus erat. Mox nostrae dux

ipse militari laude clarescebat, innutritus bellicis laudibus. Vide Plinium in Panegyric. cap. 9 et 16. Jam autem supra dictum de Vespasiano, Hist. I. 50. Erant, qui Vespasianum et urma Orientis augurarentur.

Rempublicam exhausit] Hanc Domitiani saevitiam notat indignabuudus Juvenalis Satyr. IV. 150.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
Tempora saevitiae: claras quibus abstulit Urbi
Illustresque animas impune, et vindice nullo.
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Coeperat. hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

Obsessam curiam] Haec contigere anno Urbis conditae DCCCXLVIII. Tot consularium] De his consularibus viris nobilissimisque feminis vide Appendicem Chronologicam, in qua Domitiani res prosequemur. Nec pudor fuit T. Flavium Clementem reum subdere, licet consul, Principis collega ac patruelis foret. Ob Christianam religionem, arguebatur impietatis in deos; ideoque ferme in ipso consulatu interemptus. Eamdem ob causam Flavia Domitilla ejus uxor in Pandatariam insulam relegata, ut et in Pontiam altera Domitilla, pariter Flavio sanguine orta. Nulla re magis Domitianus maturavit sibi. exitum; licet et alias nobilium caedes ediderit: quas inter Acilius Glabrio consularis et exsul occisus est ut rerum novarum molitor.. App. Chron. pag. 466.

Albanam arcem] Albani, nunc Albano, ad duodecimum ab Urbe lapidem, via Appia, arxerat, seu egregia Domitiani villa, Manent adhuc amplissima ejus rudera, quae summitatem montis, ubi Alba: erat, pertingunt; egregiaque extant vestigia in Principum Barberinorum hortis. Vide eruditum Corradinum, Velus Latium, Tom. I. pag. 190. De hac arce Juvenalis, Satyr. IV. 145.

Quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat attonitos, et festinare coactos..

[blocks in formation]

ere Helvidium in carcerem manus: nos Maurici Rusticique divisus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos, iussitque scelera, non spectavit : praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et adspici: cum suspiria nostra subscriberentur: cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus, et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis (ut perhibent, qui interfuerunt novissimis sermonibus tuis) constans et libens fatum excepisti; tamquam pro virili portione innocentiam Principi donares. Sed mihi filiaeque, praeter acerbitatem parentis erepti, auget moestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu, complexu, non contigit. excepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnus: nobis tam longae absentiae conditione antè quadriennium amissus es. Omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore, superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis

Subscriberentur] Et in crimen vocarentur.

Saevus ille vultus] Unde Plinius in Panegyric. XLVIII. Ipse Domitianus occursu quoque visuque terribilis, superbia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa. Vere Seneca Ep. XI. Quidam numquam magis, quam cum erubuerint, timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuerint. Sylla tunc erat violentissimus, cum faciem ejus sanguis invaserat.

Innocentiam principi donares] Tamquam pro virili portione Domitianum absolveres, teque constantia et alacritate tua non interceptum veneno probares.

Ante quadriennium] Quartum jam annum Roma aberant Tacitus ejusque uxor. Ob hujus absentiae casum iis ante quadriennium periisse Agricolam scribit.

Paucioribus tamen lacrymis] Egregie dictum, ut cetera Agricolae Suprema maximo sensu narrata.

« PreviousContinue »