Page images
PDF
EPUB

Roma dividitur: quarum quatuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae: septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semiusta. Domuum et insularum et templorum, quae amissa sunt, numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae, et Mag" na ara fanumque, quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis, vota Romulo, Numaeque regia, et delubrum Vestae cum Penatibus Populi Romani, exusta. Iam opes, tot victoriis quaesitae, et Graecarum artium decora, exin monimenta ingeniorum antiqua et inconrupta: quamvis, in tanta resurgentis urbis pulchritudine, multa seniores meminerint, quae reparari nequibant. Fuere, qui adnotarent, XIV. Kalend. Sextiles principium incendii huius ortum, quo et Senones captam urbem inflammaverant. alii eo usque cura progressi sunt, ut totidem annos mensesque et dies inter utraque incendia numerent. Ceterum Nero 42 usus est patriae ruinis, exstruxitque domum, in qua haud perinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae, inde aperta spatia et prospectus magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat, etiam quae natura denegavisset, per artem tentare et viribus Principis inludere. Namque, ab lacu 'Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tibe

[ocr errors]

Insularum] Domos, primores urbis, Insulas, plebs habitabat. Vide quae de hac re jam diximus in Notis et Emendationibus ad Annal. XII. 23. Brot.

Statoris Jovis] In decima urbis regione, et Palatini montis radice. Templi nominisque originem docet Livius. I. 12.

[blocks in formation]

rina depressuros,' promiserant, squalenti littore, aut per montes adversos. neque enim aliud humidum gignendis aquis occurrit, quam Pomptinae paludes: cetera abrupta, aut arentia: ac, si perrumpi possent, intolerandus labor, nec satis caussae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, effodere proxima Averno iuga connixus est: manentque vesti43 gia inritae spei. Ceterum, urbis quae domui supererant, non ut post Gallica incendia, nulla distinctione, nec passim erecta, sed dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis, cohibitaque aedificiorum altitudine, ac patefactis areis, additisque porticibus, quae frontem insularum protegerent. 'Eas 'porticus,' Nero, sua pecunia exstructurum, purgatasque areas dominis traditurum,' pollicitus est. Addidit praemia, pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis finivitque tempus, intra quod effectis domibus aut insulis adipiscerentur. Ruderi acci"piendo Ostienses paludes' destinabat, utique naves, quae frumentum Tiberi subvectassent, ⚫ onustae rudere decurrerent : aedificiaque ipsa, 'certa sui parte, sine trabibus, saxo Gabino

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Albanove solidarentur: quod is lapis ignibus inpervius est. "Iam aqua, privatorum licentia 'intercepta, quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes, et subsidia reprimen

[ocr errors]

Squalenti litore] Id est arido, sine arboribus, aut frondibus, aut herbis, et nedum aqua, omni prorsus carens humiditate.

Cohibita aedificiorum altitudine] Quod iam ante Augustus fecerat, eadem fini: id est, ad incendia arcenda et maxime ruinas. Sed et ante Augustum Rutilius orationem dixerat, De modo aedificioEt Augustus quidem pedes 70. tollere permisit; Traianus dumtaxat 60. ut notat Sex. Aurelius epit. 13. qui modus fortasse et Neronianus fuit. Lips.

rum.

'dis ignibus in propatulo quisque haberet: nec com'munione parietum, sed propriis quaeque muris ambi'rentur.' Ea, ex utilitate accepta, decorem quoque novae urbi adtulere. Erant tamen, qui crederent, 'veterem illam formam salubritati magis con'duxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tec'torum non perinde solis vapore perrumperentur: at 'nunc patulam latitudinem, et nulla umbra defensam, 'graviore aestu ardescere.' Et haec quidem humanis 44 consiliis providebantur. Mox petita Diis piacula, aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque, ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare: unde hausta aqua templum et si-mulacrum Deae prospersum est: et sellisternia ac pervigilia celebravere feminae, quibus mariti erant. Sed non ope humana, non largitionibus Principis, aut Deum placamentis, decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos, et quaesitissimis poenis adfecit, quos, per flagitia invisos, vulgus Christia

Sed non ope humana] Haec et quae sequuntur transcripsit iterum Sulpicius 1. 2. Neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo iussum incendium putaretur. Igitur vertit invidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones. quin et novae mortes excogi tatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent. Multi crucibus affixi, aut flamma usti. Plerique in id reservati, ut, cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Lips.

Vulgus Christianos appellabat] Sive Chrestianos, ut scripsere per inscitiam illi. Quod nomen ortum demum observo imperio Claudii extremo. Suidas: Επι Κλαυδίου Βασιλέως Ρωμαίων. Πετρου του Αποστολου χειροτονησαντες Ευόδιον εν Αντιοχείας, μετωνομάσθησαν oi παλαι λεγομένοι Ναζαραίοι και Γαλιλαίοι, Χριστιανοι. Sed et Judaei appellati antea, quod frustra negitant quidam. Aperte Arrianus 2, 9. Όταν τινα επαμφοτερίζοντα ιδωμεν, ειώθαμεν λεγειν, Ουκ εστιν Ιουδαίος, αλλ' ὑποκρίνεται. Όταν δ' αναλάβη το πάθος, το του βεβαμμένου και ηρημενον, τότε και εστι τω οντι

nos appellabat. Tiberio imperitante, per Procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat. Repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat, non modo per Judaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primo

Auctor nominis eius CHRISTUS,

και καλείται Ιουδαιος. Ait, του βεβαμμένον. qui ergo tincti et baptizati, praeter Christianos? Suetonius Claud. 25. Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantes Roma expulit. Lips. De nomine Chrestus v. Lact. D. Inst. 1, 4, 7.

Repressaque in praesens] Cum praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma. Luc. Act. Apostolorum XVIII. 2. Christiani quoque, quorum plurimi erant Judaei, Roma discedere fuerant coacti; ideoque repressi in praesens dicuntur. Ne tamen existimes, ut Lipsio, aliisque eraditis viris placuit, Christianos, Judaeorum nomine, memorari apud Arrianum in Epictet. 11. 9. Hic enim sicut ut supra I. 22. puri putique Judaei appellantur. Eodem in errore versantur, qui ad Christianos, Christumque referant verba Suetonii in Claud. XXV. Judaeos, impulsore Chresto, assidue tumultuantes Româ expulit. Non Jesu Christo, "sed Judaeo quodam Chresto (nec enim apud Graecos Latinosque insolitum nomen) impulsore, tumultuantes Judaei pulsi sunt. Frustraque erroris insimulatur Suetonius, quasi Jesum Christum, imperitante Claudio, vixisse et tumultuatum esse scripserit. Alius adhuc, nec nobis silendus, apud eruditos invaluit error, quod quae de Judaeis narrat Dio LX. pag. 669, cum D. Lucae et Suetonii narratione perperam confundunt. Novem enim anni, inter vetita a Claudio Judaeorum conventicula, eorumque expulsionem, interjecti. Brot.

Exitiabilis superstitio] Proh superstitio! Teste enim ipso Plinio X. 97, haec fuit summa, vel culpae, vel erroris, quod Christiani essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi Deo, dicere secum invicem : seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appelluti abnegarent: quibus peractis, morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium: quod ipsum facere desiisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Se sacramento, non in scelus, sed in virtutem obstringere, haeccine exitiabilis superstitio? Merito igitur gloriatur Tertullianus ad Scapulam, IV. Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro fide, pro veritate, pro deo vivo cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, verum nec tot majestatis rei pati solent. Crudelitas vestra gloria est nostra. Brot. Vide Gibboni Decess. Imp. Rom. cap. XVI. ubi hujus loci versionem et κρίσιν invenire licet; et Palaei Evid. Christ. Partem II. cap. VII.

conrepti, qui fatebantur, deinde, indicio eorum, multitudo ingens, haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis, convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi, aut flammandi, atque, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum

Odio humani generis] Faernum legisse aiunt, Odio generis convicti. Sed non ea mens Taciti: est ipsa, quam H. V, 5. expressit de Iudaeis: Apud ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adversus omnes alios hostile odium. Et Arnobius dicit l. 1. Christianis hoc obiectum quia scilicet diversa omnia in moribus et sacris, itemque contagem et congressum eorum, theatra et circos, fugiebant. Lips.

Odio humani generis convicti sunt] MS. Flor. conjuncti sunt. quod a Pichena, Jac. Gronovio, et, ut videtur, a Gibbono, probatur. Convicti sunt] Primum correpti sunt, qui se Christianos esse fatebantur, deinde eorum indicio capta multitudo ingens Christianorum omnesque, non crimine incendii, cujus immunes, sed professione religionis, quae odisset genus humanum, convicti sunt; ob ea flagitia invisi. Sic Romani criminabantur religionem, cujus quidem singulare, sed divinum est effatum: Si quis veniat ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animum suam, non potest meus esse discipulus. Luc. XIV. 26. Verum cum non levis momenti sit insignem hunc Taciti locum illustrare. ceteraque, quae ad eam de Christianis quaestionem spectant, diligentius inquirere, operae pretium duxi de Christianorum crimine, supplicio, suppliciique tempore, disserere. Vid. Dissertationem in Notis et Emendationibus ad Annal. XV. 44. Broterius.

Aut flammandi Videtur significare Sulpicius 1. c. ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent. Multi crucibus affixi aut flamma usti. Plerique in id reservati, ut, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Sive malis alimentis, aut muteria H. 2,21. fraude illata ignis alimenta credidit. Ovidius Met. 14, 533. picem et ceras alimentaque caetera Aammae Mulciber urebat. Gron. In usum nocturni luminis] Pro lychno et lucerna. Credo Juvenalem ad hoc saevitiae genus spectasse 1, 155. Pone Tigellinum: taeda lurebis in illa, Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant. quos versus scio et vulgus interpretum, et egregium Turnebum, longe secius accipere. Ceterum prima haec exercita in nostrum nomen crudelitas; sanguinis dico. Nam Claudius antea tantum expulerat. Sueton 25. Tertull. Apol. 5. Consulite commentarios vestros, in illis reperietis, Neronem primum in hanc sectam, tum maxime Romae

orientem, Caesariano gladio ferocisse. Lips. Vid. Act. Ap.

XVIII. 2.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »