Page images
PDF
EPUB

'theatro locata sit potius, quam inmenso sumptu 'singulos per annos consurgeret ac strueretur. Nec 'perinde Magistratus rem familiarem exhausturos, * aut populo efflagitandi Graeca certamina a Magis'tratibus caussam fore, cum eo sumptu Resp. fun'gatur. oratorum ac vatum victorias incitamentum ' ingeniis adlaturas: nec cuiquam iudici grave, aures 'studiis honestis et voluptatibus concessis inpartire. 'laetitiae magis quam lasciviae dari paucas totius

quinquennii noctes, quibus, tanta luce ignium, nihil 'inlicitum occultari queat.' Sane nullo insigni dehonestamento id spectaculum transiit. Ac ne modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quamquam scenae, Pantomimi certaminibus sacris prohibebantur. Eloquentiae primas nemo tulit, sed, 'victorem esse Caesarem,' pronuntiatum. Graeci amictus, quis per eos dies plerique incesserant, tum 22 exoleverant. Inter quae et sidus cometes effulsit; de quo vulgi opinio est, tamquam mutationem Regnis portendat. Igitur, quasi iam depulso Nerone, quisnam deligeretur, anquirebant. et omnium ore Rubellius Plautus celebrabatur, cui nobilitas, per matrem, ex Iulia familia. Ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus. Auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio fulguris. Nam, quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna, cui Sublaqueum nomen est, ictae dapes,

Mutationem regnis portendat] Simili sententia Miltonus noster, poësi suae materiam ab omni doctrina aggerare solitus ;

Perplexes Monarchs.

And with fear of change

[ocr errors]

mensaque disiecta erat. idque finibus Tiburtum ac-
ciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum
numine Deum destinari credebant. fovebantque
multi, quibus, nova et ancipitia praecolere, avida et
plerumque fallax ambitio est. Ergo permotus iis
Nero, componit ad Plautum litteras, 'consuleret
quieti urbis, seque prave diffamantibus subtraheret.
esse illi
per Asiam avitos agros, in quibus tuta et
'inturbida iuventa frueretur.' Ita illuc cum coniuge
Antistia et paucis familiarium concessit. lisdem
diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum
Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae, ad urbem
deductae, nando incesserat: videbaturque potus
sacros, et caerimoniam loci corpore loto polluisse.
secutaque anceps valetudo iram Deum adfirmavit.

At Corbulo, post deleta Artaxata, utendum re- 23 centi terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis, metum hostium intenderet, vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur; illuc pergit, non infenso exercitu, ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus, facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula, ita infidam ad occasiones. Barbari, pro ingenio quisque, alii preces offerre, quidam deserere vicos, et in avia digredi ac fuere, qui se speluncis, et carissima secum, abderent. Igitur Dux Romanus diversis artibus, misericordia adversus supplices, celeritate adversus profugos, inmitis iis, qui latebras insederant, ora et exitus specuum, sarmentis virgultisque completos, igni exurit. Atque illum, fines

Post deleta Artaxata] V. XIII. 41.

24

suos praegredientem, incursavere Mardi, latrociniis exerciti, contraque inrumpentem montibus defensi. quos Corbulo, inmissis Hiberis, vastavit, hostilemque audaciam externo sanguine ultus est. Ipse exercitusque, ut nullis ex proelio damnis, ita per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem adacti. Ad haec penuria aquae, fervida aestas, longinqua itinera, sola Ducis patientia mitigabantur, eodem plura, quam gregario milite, tolerante. Ventum dehinc in locos cultos, demessaeque segetes, et ex duobus castellis, in quae confugerant Armenii, alterum inpetu captum ; qui primam vim depulerant, obsidione coguntur. Vnde in regionem Taurantium transgressus, inprovisum periculum vitavit. Nam haud procul tentorio eius, non ignobilis barbarus cum telo repertus, ordinem insidiarum, seque auctorem et socios per tormenta edidit. convictique et puniti sunt, qui specie amicitiae dolum parabant. Nec multo post legati Tigranocerta missi, patere moenia adferunt, intentos popularis ad iussa. Simul hospitale donum, coronam auream, tradebant. Accepitque cum honore; nec quidquam urbi detractum, quo promptius obsequium 25 integri retinerent. At praesidium Regium, quod

ferox iuventus clauserat, non sine certamine expugnatum est. nam et proelium pro muris ausi erant, et pulsi intra munimenta aggeris demum, et inrumpentium armis cessere. quae facilius proveniebant, quia Parthi Hyrcano bello distinebantur. Miserantque Hyrcani ad Principem Romanum, societatem oratum, adtineri a se Vologesen 'pro pignore amicitiae,' ostentantes. eos regre

[ocr errors]

dientes Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio, ad litora maris rubri deduxit: unde, vitatis Parthorum finibus, patrias in sedes remeavere. Quin et Tiridaten 26 per Medos extrema Armeniae intrantem, praemisso cum auxiliis Verulano Legato, atque ipse legionibus citis, abire procul, ac spem belli amittere subegit : quosque nobis, ob Regem, aversos animis cognoverat, caedibus et incendiis perpopulatus, possessionem Armeniae usurpabat: cum advenit Tigranes, a Nerone ad capessendum imperium delectus, Cappadocum ex nobilitate, Regis Archelai nepos, sed quod diu obses apud urbem fuerat, usque ad servilem patientiam demissus. Nec consensu acceptus, durante apud quosdam favore Arsacidarum. at plerique, superbiam Parthorum perosi, datum a Romanis Regem malebant. Additum et praesidium, mille legionarii, tres sociorum cohortes, duaeque Equitum alae, quo facilius novum Regnum tueretur. Pars Armeniae, ut cuique finitima, Pharasmani Polemonique et Aristobulo atque Antiocho parere iussae sunt. Corbulo in Syriam abscessit, morte

Vmmidii Legati vacuam, ac sibi permissam. Eodem 27

anno, ex inlustribus Asiae urbibus, Laodicea tremore terrae prolapsa, nullo a nobis remedio, propriis opibus revaluit. At in Italia vetus oppidum, Puteoli,

Maris Rubri] Haec ne intelligas de Sinu Arabico, quem vulgo dicimus The Red Sea: sed de sinu Persico, quod veteres Mare Rubrum aut Mare Erythraeum appellabant; nunc The Gulph of Persia. Eodem nomine item designabant quod nunc The Indian Sea.-Brot. Paucis. Duxit per Syriam ad sinum Persicum seu Indicum. Non enim licebat aut itinere terrestri, nisi per vastas regiones, quae Parthis parebant, aut maritimo periculosum quippe Caspium mare.

Vmmidii] Respice ad XII. 45.

[ocr errors]

non

ius Coloniae et cognomentum a Nerone adipiscuntur. Veterani Tarentum et Antium adscripti : tamen infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias, in quibus stipendia expleverant neque coniugiis suscipiendis, neque alendis liberis sueti, orbas sine posteris domos relinquebant. Non enim, ut olim, universae legiones deducebantur, cum Tribunis et Centurionibus, et sui cuiusque ordinis militibus, ut consensu et caritate Remp. efficerent : sed ignoti inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum conlecti; numerus magis, quam 28 colonia. Comitia Praetorum, arbitrio Senatus haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, Princeps composuit, tris, qui supra numerum petebant, legioni praeficiendo. Auxitque Patrum honorem, statuendo, ut, qui a privatis iudicibus ad Senatum provocavis*sent, eiusdem pecuniae periculum facerent, cum iis, 'qui Imperatorem adpellavere.' nam antea vacuum id solutumque poena fuerat. Fine anni Vibius Secundus, Eques Romanus, accusantibus Mauris, repetundarum damnatur, atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur, Vibii Crispi, fratris, opibus enisus.

29

Caesonio Paeto, Petronio Turpiliano coss. gravis clades in Brittannia accepta. In qua neque A. Didius Legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius, modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est: magna, dum vixit, severitatis fama, supremis

Siluras Populatus] Vide quae de Siluribus dicta sunt Annal XII. 33. et 40.

« PreviousContinue »