Page images
PDF
EPUB

secessus.

5

laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum civem donare Sibyllae. Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

Ego vel Prochytam praepono Suburae. Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saevae urbis, et Augusto recitantes mense poetas ?

IO

10-20.- JVhile his goods are being lifted into the waggon,

Umbricius stands for a time near the valley of Egeria, now,

alas, let out to Jews, and spoilt by artificial adornment. Sed dum tota domus reda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex ;omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor, et eiectis mendicat silva Camenis In vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris. Quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingenuum violarent marmora tophum.

15

20

21-40.--Since there is no room for honourable employment, I

will away, while there is time, Those may stay who can stoop to the base means and contrivances necessary to secure

wealth and fortune. Hic tunc Umbricius, "Quando artibus," inquit, “honestis

6 nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras 18 praesentius P. praestantius w.

19 aquis P. aque p.w.

"

25

30

deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
dum nova canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patria : vivant Artorius istic
et Catulus ; maneant qui nigrum in candida vertunt,
quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
(et praebere caput domina venale sub hasta
Quondam hi cornicines et municipalis arenae
perpetui comites, notaeque per oppida buccae,
munera nunc edunt et, verso pollice, vulgus
quem iubet, occidunt populariter : inde reversi
conducunt foricas : et cur non ? omnia cum sint
quales ex humili magna ad fastigia rerum
extollit, quotiens voluit Fortuna iocari.

35

40

41-57.-- What can I do at Rome ? I can't lie or flatter, or

poison or steal. I have no criminal secrets to bind me to the great, nor do I wish to secure their friendship at such a price.

Quid Romae faciam ? Mentiri nescio ; librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris
nec volo, nec possum ; ranarum viscera nunquam
inspexi. Ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norint alii : me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam
mancus et exstinctae, corpus non utile, dextrae.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens

45

3S et cur non ? P. et cur non omnia? a.

50

aestuat occultis animus semperque tacendis ?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
participem qui te secreti fecit honesti:
carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
accusare potest. Tanti tibi non sit opaci
omnis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
ut somno careas ponendaque praemia sumas
tristis et a magno semper timearis amico.

55

бо

58-106. -I cannot endure a Greek Rome ; and now we are

hustled out of everything by Greeks, who are so versatile, flattering, and hypocritical, that we, who claim to be honest,

have no chance against them. Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris et quos praecipue fugiam, properabo fateri, nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, Graecam urbem : quamvis quota portio faecis Achaei ? Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes. Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

67 et ceromatico fert niceteria collo. Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri. Ingenium velox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior. Ede, quid illum esse putes ? quem vis hominem secum attulit ad nos : grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit Graeculus esuriens; in caelum, iusseris, ibit.

70

75 80

61 Achaeae P. A. 78 iusseris P. w. miseris A. erasa P.

85

90

In summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax, qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. Horum ego non fugiam conchylia ? me prior ille signabit ? fultusque toro meliore recumbet advectus Romam, quo pruna et cottana vento? Usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum hausit Aventini, bacca nutrita Sabina ? Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat, quo mordetur gallina marito? Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis creditur. An melior, cum Thaida sustinet, aut cum uxorem comoedus agit vel Dorida nullo cultam palliolo ? Mulier

nempe ipsa videtur. Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: natio comoeda est. Rides, maiore cachinno concutitur ; flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromidem ; si dixeris, aestuo,' sudat.

1 ; Non sumus ergo pares, melior qui semper et omni nocte dieque potest aliena sumere vultum a facie, iactare manus, laudare paratus.

95

100

105

114-125.- I might tell of darker instances of treachery. Clearly

there is no room for a Roman here, when old clients have

to give way to these interlopers. Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi

79 In summa P. A. ad summam w.

115

gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
Stoicus occidit Baream, delator amicum,
discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
solus habet. Nam cum facilem stillavit in aurem
exiguum de naturae patriaeque veneno,
limine summoveor; perierunt tempora longi
servitii : nusquam minor est iactura clientis.

I 20

125

126-163.At Rome there is no place for a poor man : character

is nothing, wealth everything.

130

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet ? Divitis hic servo claudit latus ingenuorum filius : alter enim, quantum in legione tribuni accipiunt, donat Calvinae vel Catienae. Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes numinis Idaei ; procedat vel Numa vel qui servavit trepidam flagranti ex aede Minervam : protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio. Quot pascit servos ? quot possidet agri iugera? quam multa magnaque paropside cenat ?' Quantum quisque sua nummorum servat in arca, tantum habet et fidei. Iures licet et Samothracum

137

140

[ocr errors]

131 servo P. servi p.w.

« PreviousContinue »