Page images
PDF
EPUB

75

hoc arcana modo? maiorem tertius illa summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae ? Tam facile et pronum est superos contemnere testes, si mortalis idem nemo sciat. Aspice, quanta voce neget; quae sit ficti constantia vultus. Per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat, et Martis frameam et Cirrhaei spicula yatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem : addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, quidquid habent telorum armamentaria caeli. Si vero et pater est, “Comedam," inquit, “flebile nati sinciput elixi Pharioque madentis aceto."

[ocr errors][merged small]

86-89.- Some do it because they believe in no gods at all.

Sunt in Fortunae qui casibus omnia ponant, et nullo credunt mundum rectore moveri, naturā volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecunque altaria tangunt.

[ocr errors]

90-99.Others will bear any punishments the gods like to inflict,

so they may keep their ill-gotten gain. Est alius metuens, ne crimen poena sequatur : hic putat esse deos et peierat, atque ita secum : “Decernat, quodcumque volet, de corpore nostro Isis, et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam, quos abnego, nummos. Et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti. Pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyră nec Archigene. Quid enim velocis gloria plantae praestat, et esuriens Pisaeae ramus olivae ?

95

[ocr errors]

100-108.Besides, divine, vengeance is slow : sometimes it never

comes at all. Ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est. Si curant igitur cunctos punire nocentes, quando ad me venient ? sed et exorabile numen fortasse experiar : solet his ignoscere. Multi committunt eadem diverso crimina fato : ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.” Sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat; tunc te sacra ad delubra vocantem praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.

105

IIO

109-119.- And so their boldness is taken for confidence, and your

appeals to Jove to punish such barefaced perjury produce no

response. Nam cum magna malae superest audacia causae, creditur a multis fiducia. Mimum agit ille, urbani qualem fugitivus scurra Catulli : tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis, vel potius, quantum Gradivus Homericus : “Audis, Iupiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem debueris vel marmoreus vel aeneus ? aut cur in carbone tuo chartā pia thura soluta ponimus, et sectum vituli iecur albaque porci omenta ? Ut video, nullum discrimen habendum est effigies inter vestras statuamque Vagelli.”

115

[ocr errors]

120-142.Just listen to common-sense ; for your trouble is too

small for the consolation of philosophy ; look around, and see the numberless cases worse than your own. Must others

suffer and you be exempt? Accipe quae contra valeat solatia ferre,

107 confirmat S. confirmant P.W.

I 20

125

130

et qui nec Cynicos, nec Stoica dogmata legit
a Cynicis tunica distantia, non Epicurum
suspicit exigui laetum plantaribus horti.
Curentur dubii medicis maioribus aegri :
tu venam vel discipulo committe Philippi.
Si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo ; nec pugnis caedere pectus
te veto, nec plana faciem contundere palma
quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
et maiore domus gemitu, maiore tumultu
planguntur numini, quam funera. Nemo dolorem
fingit in hoc casu, vestem diducere summam
contentus, vexare oculos humore coacto;
ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
Sed si cuncta vides simili fora plena querela,
si, deciens lectis diversā parte tabellis,
vana supervacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
sardonychum, loculis quae custoditur eburnis :
ten', o delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos viles pulli nati infelicibus ovis ?

135

140

143-161.—Look at the robberies, the incendiarism, the sacrilege,

the poisonings, the parricides ; spend a few days at the court of the Praefectus Urbi, and then lament your own case, if you

dare. Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina. Confer conductum latronem, incendia sulfure coepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes : confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi

145 150

pocula adorandae robiginis et populorum
dona vel antiquo positas a rege coronas.
Haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus, qui
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;-
an dubitet, solitus totum conflare Tonantem ?
Confer et artifices mercatoremque veneni
et deducendum corio bovis in mare, cum quo
clauditur adversis innoxia simią fatis.
Haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
usque a lucifero, donec lux occidat, audit?
Humani generis mores tibi nosse volenti
sufficit una domus; paucos consume dies, et
dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.

155

160

162-173.—No one wonders at the goître among the Alps; no one

laughs at the pigmies in Thrace ; nor should any one com

plain of dishonesty at Rome. Quis tumidum guttur miratur in Alpibus ? aut quis ) in Meroe crasso maiorem infante mamillam ? Caerula quis stupuit Germani lumina, flavam caesariem et madido torquentem cornua cirro ?

165 Nempe quod haec illis natura est omnibus una. Ad, subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis : mox impar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue. Si videas hoc gentibus in nostris, risu quatiare : sed illic, quamquam eadem assidue spectentur proelia, ridet nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.

170 175

180

174-198.—Shall perjury, then, go unpunished ? Revenge is

sweet.Ah! but Chrysippus would not say that, nor Socrates : revenge marks the petty spirit. Besides, there is the punishment of conscience which never fails.

“Nullane periuri capitis fraudisque nefandae poena erit?” Abreptum crede hunc graviore catena protinus, et nostro-quid plus velit ira -necari arbitrio : manet illa tamen iactura, nec umquam depositum tibi sospes erit : sed corpore trunco invidiosa dabit minimus solatia sanguis : “At vindicta bonum vita iucundius ipsa.” Nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis. Quantulacunque adeo est occasio, sufficit irae: Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,

185 qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare. Plurima felix paulatim vitia atque errores exuit; omnes prima docet rectum Sapientia : quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio. Continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet, quam femina. Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum? Poena autem vehemens ac multo saevior illis, quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus, nocte dieque suum gestare in pectore testem. 199-208.- Remember the Spartan who was punished because he

merely meditated a dishonest act. Spartano cuidam respondit Pythia vates :

190

195

« PreviousContinue »