Page images
PDF
EPUB

sertaque delubris et farra imponite cultris,
ac molles ornate focos glebamque virentem.
Iam sequar et, sacro quod praestat rite peracto,
inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
Hic nostrum placabo Iovem, Laribusque paternis
thura dabo, atque omnes violae iactabo colores.
Cuncta nitent; longos erexit ianua ramos,
et matutinis operatur festa lucernis.

93-114.-Don't suspect my motives.

85

90

Catullus has three young

heirs, and is therefore not worth flattering. If it had been Gallitta or Paccius who were in danger, not even an elephant would have been too costly for the legacy-hunters if only they could have got one.

Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos

tres habet heredes. Libet exspectare, quis aegram
et claudentem oculos gallinam impendat amico
tam sterili. Verum haec nimia est impensa: coturnix
nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem
si coepit locuples Gallitta et Paccius orbi,
legitime fixis vestitur tota tabellis

porticus; exsistunt qui promittant hecatomben,
quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
nec Latio, aut usquam sub nostro sidere talis
bellua concipitur: sed fulva gente petita
arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,

95

100

105

Caesaris armentum, nulli servire paratum

privato siquidem Tyrio parere solebant Hannibali, et nostris ducibus, regique Molosso, horum maiores, ac dorso ferre cohortes,

G

partem aliquam belli, et euntem in proelia turrim.

Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras,

et cadat ante Lares Gallittae victima, sola tantis digna deis et captatoribus horum.

110

115-130.-Or another would even offer a slave or a child. Well, long may he enjoy his reward, and his loveless life.

Alter enim, si concedas mactare, vovebit

de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
corpora; vel pueris et frontibus ancillarum
imponet vittas, et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
Laudo meum civem, nec comparo testamento
mille rates: nam si Libitinam evaserit aeger,
delebit tabulas, inclusus carcere nassae,
post meritum sane mirandum, atque omnia soli
forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
incedet victis rivalibus. Ergo vides, quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.

Vivat Pacuvius, quaeso, vel Nestora totum ;
possideat, quantum rapuit Nero; montibus aurum
< exaequet; nec amet quemquam, nec ametur ab ullo.

128 totum P. w. tantum F.

115

120

125

130

LIBER QUINTUS

SATURA XIII

1-22.-Evil deeds are their own punishment, Calvinus; though

an unjust judge may pass them by. Besides, you can afford this trifling loss; others have endured the same. Ordinary experience should teach you not to get into a rage because a friend has defrauded you of a deposit.

EXEMPLO quodcunque malo committitur, ipsi

displicet auctori.

Prima est haec ultio, quod se

iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti

de scelere et fidei violatae crimine? Sed nec
tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
iacturae te mergat onus: nec rara videmus,
quae pateris. Casus multis hic cognitus, ac iam
tritus, et e medio fortunae ductus acervo.
Ponamus nimios gemitus: flagrantior aequo
non debet dolor esse viri, nec vulnere maior.

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
depositum? Stupet haec, qui iam post terga reliquit
sexaginta annos, Fonteio Consule natus ?

An nihil in melius tot rerum proficit usu?

Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
victrix fortunae sapientia: ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae,
nec iactare iugum, vita didicere magistra.

18 proficis p. w.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

25

23-37.-Good men are few; we live in a corrupt age, when stolen money has a special charm, when perjury is universal. Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos? Rari quippe boni: numerus vix est totidem, quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili. Nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen, et a nullo posuit natura metallo. Nos hominum divumque fidem clamore ciemus, quanto Faesidium laudat vocalis agentem sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis, quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis, quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam, ne peieret et putet ullis

esse aliquod numen templis araeque rubenti?

30

35

40

38-59.-In the golden age perhaps it was different, when the gods and the world were young, when reverence was paid to age. Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc, cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iupiter antris, nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor ad cyathos, et iam siccato nectare tergens brachia Vulcanus Liparaea nigra tabernā; prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis, ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urgebant Atlanta minori 28 nunc aetas P. nona aetas p. w.

45

pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi imperium, aut Sicula torvus cum coniuge Pluton ; nec rota, nec Furiae, nec saxum aut vulturis atri poena; sed infernis hilares sine regibus umbrae. Improbitas illo fuit admirabilis aevo,

credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret. plura domi fraga et maiores glandis acervos. Tam venerabile erat praecedere quatuor annis, primaque par adeo sacrae lanugo senectae.

50

55

60-70.-Now an honest man is a portent worthy of the Tuscan books.

Nunc, si depositum non infitietur amicus,

si reddat veterem cum tota aerugine follem,
prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
quaeque coronata lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
hoc monstrum puero et mirandis sub aratro
piscibus inventis et fetae comparo mulae,
sollicitus, tamquam lapides effuderit imber,
examenque apium longa consederit uva

culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
gurgitibus miris et lactis vortice torrens.

60

65

70

71-85.-What if others have lost twenty times as much as you? Why not? There is no oath men will not take, falsely but

without a blush.

Intercepta decem quereris sestertia fraude | sacrilega? Quid si bis centum perdidit alter

65 et P. aut s. mirandis P. miranti p. s.

« PreviousContinue »