Page images
PDF
EPUB

85

sertaque delubris et farra imponite cultris,
ac molles ornate focos glebamque virentem.
Iam sequar et, sacro quod praestat rite peracto,
inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
Hic nostrum placabo Iovem, Laribusque paternis
thura dabo, atque omnes violae iactabo colores.
Cuncta nitent; longos erexit ianua ramos,
et matutinis operatur festa lucernis.

90

93-114.-Don't suspect my motives. Catullus has three young

heirs, and is therefore not worth flattering. If it had been Gallitta or Paccius who were in danger, not even an elephant would have been too costly for the legacy-hunters if only they could have got one.

95

100

Nec suspecta tibi sint haec, Corvine : Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes. Libet exspectare, quis aegram et claudentem oculos gallinam impendat amico tam sterili. Verum haec nimia est impensa : coturnix nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Paccius orbi, legitime fixis vestitur tota tabellis porticus ; exsistunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio, aut usquam sub nostro sidere talis bellua concipitur : sed fulva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum, nulli servire paratum privato : siquidem Tyrio parere solebant Hannibali, et nostris ducibus, regique Molosso, horum maiores, ac dorso ferre cohortes,

105

G

ΙΙΟ

partem aliquam belli, et euntem in proelia turrim. Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras, et cadat ante Lares Gallittae victima, sola tantis digna deis et captatoribus horum.

Well,

115-130.-Or another would even offer a slave or a child.

long may he enjoy his reward, and his loveless life.

115

120

Alter enim, si concedas mactare, vovebit
de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
corpora ; vel pueris et frontibus ancillarum
imponet vittas, et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
Laudo meum civem, nec comparo testamento
mille rates : nam si Libitinam evaserit aeger,
delebit tabulas, inclusus carcere nassae,
post meritum sane mirandum, atque omnia soli
forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
incedet victis rivalibus. Ergo vides, quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis,

Vivat Pacuvius, quaeso, vel Nestora totum ;
possideat, quantum rapuit Nero; montibus aurum
x exaequet; nec amet quemquam, nec ametur ab ullo.

125

130

128 totum P. w. tantum F.

LIBER QUINTUS

SATURA XIII

5

1-22.- Evil decds are their own punishment, Calvinus ; though

an unjust judge may pass them by. Besides, you can afford this trifling loss; others have endured the same. Ordinary experience should teach you not to get into a rage because a

friend has defrauded you of a deposit. EXEMPLO quodcunque malo committitur, ipsi displicet auctori. Prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna. Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine ? Sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus : nec rara videmus, quae pateris. Casus multis hic cognitus, ac iam tritus, et e medio fortunae ductus acervo. Ponamus nimios gemitus : flagrantior aequo non debet dolor esse viri, nec vulnere maior. Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum particulam vix ferre potes, spumantibus ardens visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus depositum ? Stupet haec, qui iam post terga reliquit sexaginta annos, Fonteio Consule natus ? An nihil in melius tot rerum proficit usu ? Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, victrix fortunae sapientia : ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae, nec iactare iugum, vita didicere magistra.

e

10

15

20

18 proficis p. a.

25

:

23-37.Good men are few; we live in a corrupt age, when stolen

money has a special charm, when perjury is universal. Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos ? Rari quippe boni : numerus vix est totidem, quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili. Nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen, et a nullo posuit natura metallo. Nos hominum divumque fidem clamore ciemus, quanto Faesidium laudat vocalis agentem sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis, quas habeat Veneres aliena pecunia ? nescis, quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam, ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti ?

30

35

40

38-59.-In the golden age perhaps it was different, when the gods

and the world, were young, when reverence was paid to age. Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc, cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iupiter antris, nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor ad cyathos, et iam siccato nectare tergens brachia Vulcanus Liparaea nigra taberna; prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis, ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urgebant Atlanta minori

45

28 nunc aetas P. nona aetas p.w.

50

pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi
imperium, aut Sicula torvus cum coniuge Pluton ;
nec rota, nec Furiae, nec saxum aut vulturis atri
poena; sed infernis hilares sine regibus umbrae.
Improbitas illo fuit admirabilis aevo,
credebant quo grande nefas et morte piandum,
si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si
barbato cuicumque puer, licet ipse videret
plura domi fraga et maiores glandis acervos.
Tam venerabile erat praecedere quatuor annis,
primaque par adeo sacrae lanugo senectae.

55

60-70. —Now an honest man is a portent worthy of the Tuscan

books.

60

Nunc, si depositum non infitietur amicus,
si reddat veterem cum tota aerugine follem,
prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
quaeque coronată lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
hoc monstrum puero et mirandis sub aratro
piscibus inventis et fetae comparo mulae,
sollicitus, tamquam lapides effuderit imber,
examenque apium longa consederit uva
culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
gurgitibus miris et lactis vortice torrens.

65

70

71-85.— What if others have lost twenty times as much as you ?

Why not? There is no oath men will not take, falsely but without a blush.

Intercepta decem quereris sestertia fraudel sacrilegă? Quid si bis centum perdidit alter

65 et P. aut s. mirandis P. miranti p. s.

« PreviousContinue »