Page images
PDF
EPUB

et casulam, et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet, quos ardens

purpura

vestit. Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis, a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit : namque una atque eadem est vini patria atque ministri.

160

:

162-182.There will be no lascivious dances; such things are

for the rich : but you shall hear some recitations from Homer

or Vergil. Forsitan exspectes, ut Gaditana canoro incipiant prurire choro, plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae : spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,

165 quod pudeat narrasse aliquem praesentibus ipsis : non capit has nugas humilis domus : audiat ille testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans fornice mancipium quibus abstinet; ille fruatur vocibus obscenis omnique libidinis arte, qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem. Namque ibi fortunae veniam damus : alea turpis, turpe et adulterium mediocribus. Haec eadem illi omnia cum faciant, hilares nitidique vocantur. Nostra dabunt alios hodie convivia ludos : conditor Iliados cantabitur, atque Maronis altisoni dubiam facientia carmina palmam. Quid refert, tales versus qua voce legantur ?

175

180

183-192.— Therefore lay aside business cares and painful thoughts.

Sed nunc dilatis averte negotia curis et gratam requiem dona tibi,, quando licebat

163 incipia . . P. incipiat w. 178 faciunt s.

184 licebit p.w.

185

per totum cessare diem ? non fenoris ulla
mentio, nec, prima si luce egressa reverti
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor.
Protinus ante meum, quidquid dolet, exue limen :
pone domum et servos et quidquid frangitur illis
aut perit: ingratos ante omnia pone sodales.

195

193-208.— The whole city is at the Megalesian games ; by their

shouts I know the green have won ; but such excitement is for the young. Let us bask in the sun, and go early to the baths. Interea Megalesiacae spectacula mappae, Idaeum sollemne, colunt, similisque triumpho praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace immensae nimiaeque licet si dicere plebis, totam hodie Romam circus capit et fragor aurem percutit, eventum viridis quo colligo panni. Nam si deficeret, maestam attonitamque videres hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis consulibus. Spectent iuvenes, quos clamor et audax sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae : nostra bibat vernum contracta cuticula solem effugiatque togam. Iam nunc in balnea, salva fronte, licet vadas, quamquam solida hora supersit ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae magna ; voluptates commendat rarior usus.

200

205

SATURA XII

1-16.- A sacrifice is ready, Corvinus, to celebrate the safe return

of Catullus; I would it were a costlier one. NATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux, qua festus promissa deis animalia caespes

5

exspectat. Niveam Reginae ducimus agnam,
par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura.
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem,
Tarpeio servata Iovi, frontemque coruscat :
quippe ferox vitulus, templis maturus et arae
spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque adfectibus esset,
pinguior Hispulla traheretur taurus, et ipsa
mole piger, nec finitima nutritus in herba,
laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
iret, et a grandi cervix ferienda ministro,
ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
nuper et incolumem sese mirantis amici.

[ocr errors][merged small]

20

17-51.-—He has escaped both shipwreck and lightning ; but he

escaped with the loss of his valuable cargo, which he threw

overboard to lighten the ship. Nam praeter pelagi casus et fulguris ictus evasit. Densae caelum abscondere tenebrae nube una, subitusque antennas impulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet, et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas. Genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum : quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis, et quam votiva testantur fana tabella plurima. Pictores quis nescit ab Iside pasci ? Accidit et nostro similis fortuna Catullo. Cum plenus fluctu medius foret alveus, et iam,

25

30 40

alternum puppis latus evertentibus undis arboris incertae, nullam prudentia cani rectoris conferret opem, decidere iactu coepit cum ventis, cupiens evadere damno. "Fundite, quae mea sunt," dicebat, “cuncta," Catullus, praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem purpuream, teneris quoque Maecenatibus aptam, atque alias, quarum generosi graminis ipsum infecit natura pecus, sed et égregius fons viribus occultis et Baeticus adiuvat aer. Ille nec argentum dubitabat mittere, lances Parthenio factas, urnae cratera capacem, et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci; adde et bascaudas et mille escalia, multum caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi. Sed quis nunc alius, qua mundi parte, quis audet argento praeferre caput rebusque salutem ? Non propter vitam faciunt patrimonia quidam, sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.

45

50

52-61.-When that was not enough, the mast had to follow.

What rashness to incur such perils ! Iactatur rerum utilium pars maxima: sed nec damna levant. Tunc, adversis urgentibus, illuc reccidit, ut malum ferro submitteret; ac se explicat angustum ; discriminis ultima, quando praesidia adferimus navem factura minorem. I nunc et ventis animam committe, dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quattuor aut septem, si sit latissima taeda.

55 60

32 arbori incertae Lachmann. 33 cum ferret w.

54 decidit se

Mox cum reticulis et pane et ventre lagonae aspice sumendas in tempestate secures.

65

70

62-82.- At last when the wind fell, the ship, with a few out

spread garments for a sail, managed to pass the heights of

Alba Longa and to get into Ostia. Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago; postquam Parcae meliora benignā pensa manu ducunt hilares, et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest: inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et, quod superaverat unum, velo proră suo. Iam deficientibus Austris, spes vitae cum sole redit: tum gratus Iulo, atque novercali sedes praelata Lavinio, conspicitur sublimis apex, cui candida nomen scrofa dedit, laetis Phrygibus miserabile sumen, ) et numquam visis triginta clara mamillis. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum, quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt Italiam.—Non sic igitur mirabere portus, quos natura dedit.--Sed trunca puppe magister interiora petit, Baianae pervia cymbae, tuti stagna sinus; gaudent ibi vertice raso garrula securi narrare pericula nautae.

75

80

83-92.Get ready the garlands then, ye boys ; I will follow to

the temple, and there will offer incense to the household Jove,

and the Lares. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,

73 miserabile P. S. mirabile w.

81 ubi w.

« PreviousContinue »