Page images
PDF
EPUB

et casulam, et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet, quos ardens purpura vestit. Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis, a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit: namque una atque eadem est vini patria atque ministri.

160

162-182.-There will be no lascivious dances; such things are for the rich but you shall hear some recitations from Homer or Vergil.

Forsitan exspectes, ut Gaditana canoro

incipiant prurire choro, plausuque probatae
ad terram tremulo descendant clune puellae:
spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
quod pudeat narrasse aliquem praesentibus ipsis :
non capit has nugas humilis domus : audiat ille
testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
fornice mancipium quibus abstinet; ille fruatur
vocibus obscenis omnique libidinis arte,

qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem.
Namque ibi fortunae veniam damus: alea turpis,
turpe et adulterium mediocribus. Haec eadem illi
omnia cum faciant, hilares nitidique vocantur.
Nostra dabunt alios hodie convivia ludos:
conditor Iliados cantabitur, atque Maronis
altisoni dubiam facientia carmina palmam.

Quid refert, tales versus qua voce legantur?

165

175

180

183-192.-Therefore lay aside business cares and painful thoughts.

Sed nunc dilatis averte negotia curis

et gratam requiem dona tibi,, quando licebat

163 incipia. . P. incipiat w.

178 faciunt s.

184 licebit p. w.

per totum cessare diem? non fenoris ulla
mentio, nec, prima si luce egressa reverti
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor.
Protinus ante meum, quidquid dolet, exue limen :
pone domum et servos et quidquid frangitur illis
aut perit ingratos ante omnia pone sodales.

185

193-208.-The whole city is at the Megalesian games; by their

shouts I know the green have won; but such excitement is for the young. Let us bask in the sun, and go early to the baths.

Interea Megalesiacae spectacula mappae,

Idaeum sollemne, colunt, similisque triumpho
praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace
immensae nimiaeque licet si dicere plebis,
totam hodie Romam circus capit et fragor aurem
percutit, eventum viridis quo colligo panni.
Nam si deficeret, maestam attonitamque videres
hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
consulibus. Spectent iuvenes, quos clamor et audax
sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae :
nostra bibat vernum contracta cuticula solem
effugiatque togam. Iam nunc in balnea, salva
fronte, licet vadas, quamquam solida hora supersit
ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
magna; voluptates commendat rarior usus.

SATURA XII

195

200

205

1-16.-A sacrifice is ready, Corvinus, to celebrate the safe return of Catullus; I would it were a costlier one.

NATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux, qua festus promissa deis animalia caespes

exspectat.

Niveam Reginae ducimus agnam,

par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura.
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem,
Tarpeio servata Iovi, frontemque coruscat:
quippe ferox vitulus, templis maturus et arae
spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
ducere, qui vexat nascenti robora cornu.

Si res ampla domi similisque adfectibus esset,
pinguior Hispulla traheretur taurus, et ipsa
mole piger, nec finitima nutritus in herba,
laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
iret, et a grandi cervix ferienda ministro,

[merged small][ocr errors]

ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici.

15

17-51.-He has escaped both shipwreck and lightning; but he escaped with the loss of his valuable cargo, which he threw overboard to lighten the ship.

Nam praeter pelagi casus et fulguris ictus
evasit. Densae caelum abscondere tenebrae
nube una, subitusque antennas impulit ignis,
cum se quisque illo percussum crederet, et mox
attonitus nullum conferri posse putaret
naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt
talia, tam graviter, si quando poetica surgit
tempestas. Genus ecce aliud discriminis audi

et miserere iterum : quamquam sint cetera sortis
eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis,
et quam votiva testantur fana tabella

plurima.

Pictores quis nescit ab Iside pasci?

Accidit et nostro similis fortuna Catullo.

Cum plenus fluctu medius foret alveus, et iam,

20

25

30

alternum puppis latus evertentibus undis arboris incertae, nullam prudentia cani rectoris conferret opem, decidere iactu

coepit cum ventis, cupiens evadere damno.

"Fundite, quae mea sunt," dicebat, "cuncta," Catullus, praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem purpuream, teneris quoque Maecenatibus aptam, atque alias, quarum generosi graminis ipsum infecit natura pecus, sed et egregius fons viribus occultis et Baeticus adiuvat aer. Ille nec argentum dubitabat mittere, lances Parthenio factas, urnae cratera capacem, et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci; adde et bascaudas et mille escalia, multum caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi. Sed quis nunc alius, qua mundi parte, quis audet argento praeferre caput rebusque salutem ?

40

45

Non propter vitam faciunt patrimonia quidam,

50

sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.

52-61. When that was not enough, the mast had to follow. What rashness to incur such perils!

Iactatur rerum utilium pars maxima: sed nec

damna levant.

Tunc, adversis urgentibus, illuc

reccidit, ut malum ferro submitteret; ac se
explicat angustum; discriminis ultima, quando
praesidia adferimus navem factura minorem.
I nunc et ventis animam committe, dolato
confisus ligno, digitis a morte remotus
quattuor aut septem, si sit latissima taeda.

32 arbori incertae Lachmann.

55

[blocks in formation]

Mox cum reticulis et pane et ventre lagonae aspice sumendas in tempestate secures.

60

62-82. At last when the wind fell, the ship, with a few outspread garments for a sail, managed to pass the heights of Alba Longa and to get into Ostia.

[ocr errors]

Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
prospera vectoris fatumque valentius Euro
et pelago; postquam Parcae meliora benigna
pensa manu ducunt hilares, et staminis albi
lanificae, modica nec multum fortior aura
ventus adest: inopi miserabilis arte cucurrit
vestibus extentis et, quod superaverat unum,
velo prora suo. Iam deficientibus Austris,
spes vitae cum sole redit: tum gratus Iulo,
atque novercali sedes praelata Lavinio,
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
scrofa dedit, laetis Phrygibus miserabile sumen,)
et numquam visis triginta clara mamillis.
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum,
quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
Italiam. Non sic igitur mirabere portus,
quos natura dedit.-Sed trunca puppe magister
interiora petit, Baianae pervia cymbae,

tuti stagna sinus; gaudent ibi vertice raso

garrula securi narrare pericula nautae.

[blocks in formation]

83-92.-Get ready the garlands then, ye boys; I will follow to the temple, and there will offer incense to the household Jove, and the Lares.

Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,

73 miserabile P. S. mirabile w.

81 ubi w.

« PreviousContinue »