Page images
PDF
EPUB

protegere adfectas; te consule, dic tibi, qui sis, orator vehemens, an Curtius et Matho buccae.

35

35-45.--Even in the smallest matters do not go beyond your

means, or it will end in ruin and beggary. Noscenda est mensura sui spectandaque rebus in summis minimisque; etiam cum piscis emetur, ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum in loculis. Quis enim te, deficiente crumina, et crescente gula, manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem ? Talibus a dominis post cuncta novissimus exit anulus, et digito mendicat Pollio nudo. Non praematuri cineres, nec funus acerbum luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.

40

45

:

46-55.-Men borrow, and when they have spent the loan, they

retire to Baiae with no shame for their bankruptcy, and only

regret that they must lose the Circus Games. Hi plerumque gradus : conducta pecunia Romae et coram dominis consumitur : inde ubi paulum nescio quid superest et pallet fenoris auctor, qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt. Cedere namque

foro iam non est deterius, quam Esquilias a ferventi migrare Subura. Ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est caruisse anno Circensibus uno. Sanguinis in facie non haeret gutta: morantur pauci ridiculum fugientem ex urbe Pudorem.

50

55

38 c... ina P. crumena p. w.

56-63.- If you will dine with me to-day, Persicus, you shall see

whether or not I practise what I preach. Experiere hodie, numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vita nec moribus et re; si laudem siliquas occultus ganeo ; pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas. Nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes et ipse tamen contingens sanguine caelum : alter aquis, alter flammis ad sidera missus.

60

65

[ocr errors]

64-81.— Your bill of fare shall be a kid from Tibur, some aspar

agus, some fresh laid eggs and fruit ; a dinner in former days good enough for a senator, though now a slave would

despise it. Fercula nunc audi nullis ornata macellis. De Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae, necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet, quam sanguinis, et montani asparagi, posito quos legit vilica fuso. Grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni, quales fuerant in vitibus, uvae : Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis, nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula succi. Haec olim nostri iam luxuriosa senatus

Curius, parvo quae legerat horto, ipse focis brevibus ponebat oluscula, quae nunc

70

75

cena fuit.

57 vel p.w.

58 si P. sed p.w.

80

squalidus in magna fastidit compede fossor,
qui meminit, calidae sapiat quid vulva popinae,

82-89.-Once dictators and consuls were glad to come to a simpler

meal. Sicci terga suis, rara pendentia crate, moris erat quondam festis servare diebus et natalicium cognatis ponere lardum, accedente nova, si quam dabat hostia, carne.

85 Cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus, ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem.

90

90-110.--In the days of the Fabii and Cato, no one troubled his

head about couches of tortoise-shell, nor did the soldiers ran. sack the enemy's booty for treasures of art. What silver they had, adorned their arms; earthenware was good enough

to eat from. Cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, postremo severos censoris mores etiam collega timeret: nemo inter curas et seria duxit habendam, qualis in Oceano fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura ac nobile fulcrum : sed nudo latere et parvis frons aerea lectis vile coronati caput ostendebat aselli, ad quod lascivi ludebant ruris alumni. Tales ergo cibi, qualis domus atque supellex. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes, urbibus eversis, praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, 93 habendam P. habendum p. w. 94 Oceano s. Oceana P. Oceani p. w.

95

TOO 105

ut phaleris gauderet equus, caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta
pendentisque Dei, perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino;
omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.

IIO

111-116.— Then the gods were nearer to men, though Jupiter's

statue was of earthenware. Templorum quoque maiestas praesentior, et vox nocte fere media, mediamque audita per urbem, litore ab Oceani Gallis venientibus et dis officium vatis peragentibus. His monuit nos, hanc rebus Latiis curam praestare solebat fictilis et nullo violatus Iupiter auro.

115

117-129.–Now nothing is worth eating unless it is served on a

citrus table with i vory feet.

120

Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora viderunt: hos lignum stabat in usus,
annosam si forte nucem deiecerat Eurus.
At nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
nil rhombus, nil dama sapit, putere videntur
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
grande ebur, et magno sublimis pardus hiatu,
dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes
et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
et quos deposuit Nabathaeo bellua saltu,

[ocr errors]

125

118 hos w. hoc P.

iam nimios capitique graves.

Hinc surgit orexis, hinc stomacho vires : nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus.

[ocr errors]

130

135

129-161.–With me you will find no ivory; my knives are of

bone; I have no trained carver; my servants are simple country lads, fresh from their country homes in the mountains.

Ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparet, et res despicit exiguas. Adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae, nec calculus ex hac materia : quin ipsa manubria cultellorum ossea : non tamen his ulla umquam opsonia fiunt rancidula, aut ideo peior gallina secatur. Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus, et Scythicae volucres, et phoenicopterus ingens, et Gaetulus oryx, hebeti lautissima ferro caeditur, et tota sonat ulmea cena Subura. Nec frustum capreae subducere, nec latus Afrae novit avis noster, tirunculus ac rudis omni tempore, et exiguae furtis imbutus ofellae. Plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus; non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus quisquam erity in magno.cum posces, posce Latine. Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli, atque hodie tantum propter convivia pexi. Pastoris duri est hic filius, ille bubulci : suspirat longo non visam tempore matrem 130 comparat w.

148 in magno P. et magno w.

140

145

150

« PreviousContinue »