Page images
PDF
EPUB

Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset. Ridenda poemata malo, quam te conspicuae, divina Philippica, famae, volveris a prima quae proxima.

Saevus et illum

exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri. Dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater, ardentis massae fuligine lippus, a carbone et forcipibus gladiosque parante incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

125

130

133-146.-All aim at success, few at virtue; many ruin their country in the pursuit.

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis

lorica, et fracta de casside buccula pendens,
et curtum temone iugum, victaeque triremis
aplustre, et summo tristis captivus in arcu,
humanis maiora bonis creduntur: ad hoc se
Romanus Graiusque ac barbarus induperator
erexit: causas discriminis atque laboris
inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam
virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? Patriam tamen obruit olim
gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
discutienda valent sterilis mala robora fici:

quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.

135

J40

145

147-167.-Weigh the ashes of Hannibal; how little is left of him who had such a career of glory, and so ignominious an end!

Expende Hannibalem; quot libras in duce summo invenies? hic est quem non capit Africa Mauro

percussa Oceano Niloque admota tepenti,
rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum

150

transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque : diducit scopulos et montem rumpit aceto. Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit : "Actum," inquit, "nihil est, nisi Poeno milite portas 155 frangimus et media vexillum pono Subura."

O qualis facies et quali digna tabella,

cum Gaetula ducem portaret bellua luscum ! Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem nempe et in exsilium praeceps fugit, atque ibi magnus 160 mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt, nec tela; sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor, anulus. I, demens, et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias.

165

168-187.—Alexander, too, for whom the world was too small, found a sarcophagus large enough; and Xerxes, starting with an innumerable host, returned with a single ship.

Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis:

aestuat infelix angusto limite mundi,

ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho:
cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
velificatus Athos, et quidquid Graecia mendax
audet in historia: constratum classibus îsdem

150 aliosque w. altosque P.

170

175

suppositumque rotis solidum mare: credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina, Medo

prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis.
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
barbarus, Aeolio nunquam hoc in carcere passos,
ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum?
Mitius id sane, quod non et stigmate dignum
credidit. Huic quisquam vellet servire Deorum ?
Sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
fluctibus, ac tarda per densa cadavera prora.
Has totiens optata exegit gloria poenas.

180

185

188-245.-Men pray to Jupiter for length of life, but what deformity and weakness comes with it! What pleasure in sight or sound remains? What a troop of infirmities it brings! what loss of sense and memory, what bereavements and solitude!

"Da spatium vitae, multos da, Iupiter, annos !" Hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas.

Sed quam continuis et quantis longa senectus

190

195

plena malis! Deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem, pendentesque genas et tales aspice rugas, quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca. Plurima sunt iuvenum discrimina: pulcrior ille hoc, atque ille alio; multum hic robustior illo: una senum facies, cum voce trementia membra, et iam leve caput madidique infantia nasi. Frangendus misero gingiva panis inermi : usque adeo gravis uxori natisque sibique,

189 hoc alto recto P.

200

ut captatori moveat fastidia Cosso.

Non eadem vini atque cibi, torpente palato,

gaudia:

Aspice partis

nunc damnum alterius: nam quae cantante voluptas,
sit licet eximius citharoedus sive Seleucus,

et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
Quid refert, magni sedeat qua parte theatri,
qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus ? clamore opus est, ut sentiat auris,
quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola; circumsilit agmine facto

morborum omne genus: quorum si nomina quaeras,
promptius expediam, quot amaverit Hippia moechos
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus.
Percurram citius, quot villas possideat nunc,
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
Ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis.
Ipse ad conspectum cenae diducere rictum
suetus, hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem
ore volat pleno mater ieiuna.

Sed omni

membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum, nec vultum agnoscit amici, cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos, quos genuit, quos eduxit. Nam codice saevo heredes vetat esse suos; bona tota feruntur ad Phialen:

210

215

220

225

230

235

211 sitve w.

Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. Haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus, multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant.

240

245

246-257.-Nestor lived to mourn Antilochus, Peleus to lose Achilles.

Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae.

Felix nimirum, qui tot per saecula mortem

Oro parumper 250

distulit atque suos iam dextra computat annos,
quique novum totiens mustum bibit.
attendas, quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
Antilochi barbam ardentem; cum quaerit ab omni,
quisquis adest socius, cur haec in tempora duret,
quod facinus dignum tam longo admiserit aevo?
Haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.

255

258-272.-Priam might have died honoured and happy, if he had not lived so long; Hecuba might have died a woman, not a dog.

Incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci, magnis sollemnibus, Hectore funus portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret exstinctus diverso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas.

F

260

« PreviousContinue »